Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)

I. Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quae inter nos completae erant,

2 sicut tradiderunt nobis ei, qui ab initio ipsi uiderant et ministri uerbi fuerant,

3 uisum est etiam mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,

4 ut cognosceres firmitatem uerborum, de quibus eruditus es.

5 Fuit diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias e uice Abiae, et uxor illi e filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.

6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles.

7 Non erat illis filius ideo, quod erat Elisabeth sterilis, et ambo processerant in diebus suis.

8 Cum autem sacerdotio fungeretur in ordine uicis suae ante Deum, factum est,

9 ut secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiret, ut incensum poneret ingressus in templum Domini.

10 Omnis multitudo populi erat orans foris horā incensi.

11 Apparuit autem illi nuntius Domini stans a dextris altaris incensi;

12 et Zacharias turbatus est uidens, et timor irruit super eum.

13 Dixit autem ad eum nuntius: ‘Noli timere, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et uocabis nomen eius Ioannem.

14 Erit gaudium tibi et exsultatio, et multi de natiuitate eius gaudebunt:

15 erit enim magnus coram Domino et uinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae

16 et multos filiorum Israel conuertet ad Dominum Deum eorum.

17 Is praecedet ante illum in spiritu et uirtute Eliae, ut conuertat corda patrum ad filios et incredulos ad prudentiam iustorum, ad parandam Domino plebem perfectam’.

18 Dixit Zacharias ad nuntium: ‘Vnde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis’.

19 Respondens angelus dixit ei: ‘Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum, ut loquerer ad te et haec tibi fauste nuntiarem.

20 Ecce eris tacens nec poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, ideo quod non credidisti uerbis meis, quae [tamen] implebuntur tempore suo’.

21 Populus erat exspectans Zachariam, et mirabantur, quod ille tardaret in templo.

22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognouerunt eum uisionem uidisse in templo; et ille erat innuens illis et permansit mutus.

23 Vt impleti sunt dies officii eius, factum est, ut abiret in domum suam.

24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se menses quinque dicens:

25 ‘Sic mihi fecit Dominus diebus, quibus respexit, ut auferret opprobrium meum inter homines’.

26 Mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,

27 ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen [erat] Ioseph e domo Dauidis, et nomen uirginis [erat] Maria.

28 Ingressus ad eam dixit: ‘Aue, Gratia-plena, Dominus tecum’.

29 Illa uero turbata est uerbo eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio.

30 Angelus dixit ei: ‘Noli timere, Maria; inuenisti enim gratiam apud Deum.

31 Ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum.

32 Hic erit magnus et Filius Altissimi uocabitur, et dabit ei Dominus Deus sedem Dauid patris eius,

33 et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis’.

34 Dixit autem Maria ad angelum: ‘Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco?’.

35 Respondens angelus dixit ei: ‘Spiritus Sanctus ueniet super te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi: idcirco et Sanctum, quod nasciturum est, uocabitur Filius Dei.

36 Ecce Elisabeth, cognata tua, illa quoque concepit filium in senectute sua, et hic mensis est sextus ei, quae uocatur sterilis:

37 quia non erit impossibile apud Deum ullum uerbum’.

38 Dixit autem Maria: ‘Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum uerbum tuum’. Discessit ab illa angelus.

39 Diebus autem illis Maria surrexit et abiit cum festinatione in montana, in ciuitatem Iudae

40 et intrauit in domum Zachariae et salutauit Elisabetham.

41 Cum autem audiuisset salutationem Mariae Elisabeth, factum est, ut exsultaret infans in utero eius, et repleretur Spiritu Sancto Elisabeth

42 et exclamaret uoce magna et diceret: ‘Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus uentris tui.

43 Vnde hoc mihi, ut ueniat mater Domini mei ad me?

44 Ecce enim, ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis, exsultauit in gaudio infans in utero meo.

45 Beata [est] ea, quae credidit fore, ut perficerentur, ea, quae sibi dicta erant a Domino’.

46 Dixit Maria: ‘Magnificat anima mea Dominum,

47 et exsultauit spiritus meus in Deo saluatore meo,

48 quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna is, qui potens est,

et sanctum nomen eius,

50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.

51 Fecit potentiam brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui;

52 deposuit potentes de sede et exaltauit humiles;

53 esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes.

54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae,

55 sicut locutus est ad patres nostros, Abrahamo et semini eius in saecula’.

56 Mansit autem Maria cum illa menses fere tres et reuersa est in domum suam.

57 Elisabethae autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

58 Audiuerunt uicini et cognati eius Dominum magnificauisse misericordiam suam cum illa; et congratulabantur ei.

59 Factum est, ut die octauo uenirent ad circumcidendum puerum; et uocabant eum nomine patris eius, Zachariam.

60 Respondens mater eius dixit: ‘Nequaquam, sed uocabitur Ioannes’.

61 Dixerunt ad eam: ‘Nemo est in cognatione tua, qui uocetur hoc nomine’.

62 Innuebant autem patri eius [rogantes], quem uellet uocari eum.

63 Cum postulauisset pugillarem scripsit dicens: ‘Ioannes est nomen eius’. Mirati sunt omnes.

64 Apertum est autem illico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.

65 Factus est timor super omnes uicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae diuulgabantur omnia uerba haec.

66 Omnes, qui audiuerant, posuerunt in corde suo dicentes: ‘Quid putas puer iste erit?’. Etenim manus Domini erat cum illo.

67 Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et uaticinatus est dicens:

68 ‘Benedictus Dominus, Deus Israel, quia uisitauit et fecit redemptionem plebi suae

69 et erexit cornu salutis nobis in domo Dauid pueri sui,

70 sicut locutus est per os sanctorum, uatum eius, qui a saeculo sunt:

71 salutem ex inimicis nostris et e manu omnium, qui oderant nos;

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorandum testamentum suum sanctum,

73 iusiurandum, quod iurauerat Abrahae patri nostro, daturum se nobis,

74 ut sine timore, e manu inimicorum liberati, seruiremus ei

75 in sanctitate et iustitia coram eo omnibus diebus nostris.

76 Tu quoque, puerule, uates Altissimi uocaberis: praeibis enim ante faciem Domini ad parandas uias eius,

77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum,

78 per uiscera misericordiae Dei nostri, in quibus uisitabit nos oriens ex alto,

79 ut illuminet eis, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis’.

80 Puerulus autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae erga Israel.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 11/08/2018



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: