|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
De constellationibus commutatisNatus vel nata es Ianuario ineunte, ergo putas fatum tuum in potestate Capricorni manere? Erras. Initium anni Capricornus tenebat ante circiter tria milia annorum, sed ab illinc – propter paululum irregularem motum terrae circa Solem, motum, ut dicitur, vacillantem – res in caelo valde mutatae sunt et nunc primis diebus anni Sol spectat non ad Capricornum, sed ad Sagittarium. Similiter, initium veris olim in signo Arietis fuerat (inde punctum Arietis, sive aequinoctium vernale); hodie punctum Arietis in potestate Piscium remanet. At desinchronizatio constellationum pergit, ergo post quingentos vel sescentos abhinc novos annos inveniemus punctum Arietis in Aquario. Ita docet Veronica Sliwa, astronoma, rectrix planetarii Varsoviensis "Coelum Copernicanum". Ceterum, narrat, Sol in suo cursu annuo visitat non duodecim sed tredecim constellationes – inter enim 29 Novembris et 17 Decembris currit per regionem Ophiuchi. Cuius rei scientiam possidebat iam Ptolemaeus. Astrologi tamen tantopere numerum 12 amant, ut simulent se hanc rem numquam conspexisse. Sicut et ipsam commutationem coeli. Nos autem, harum rerum scientes, possumus putare omnia horoscopia hodierna (quae scilicet ad commutationem Zodiaci nullum respectum habent) nihil veritatis habere (si omnino credendum sit astra aliqua "scientia" donari). Infra monstramus tabellam hodiernorum temporum dominationis constellationum Zodiaci: Capricornus – 20 Ian.-16 Feb. Aquarius – 17 Feb.-11 Mar. Pisces – 12 Mar.-18 Apr. Aries – 19 Apr.-13 Mai. Taurus – 14 Mai.-21 Iun. Gemini – 22 Iun.-20 Iul. Cancer – 21 Iul.-10 Aug. Leo – 11 Aug.-16 Sept. Virgo – 17 Sept.-30 Oct. Libra – 31 Oct.-23 Nov. Scorpio – 24 Nov.-29 Nov. Opiuchus – 29 Nov.-17 Dec. Sagittarius – 18 Dec.-19 Ian.
Vide etiam: http://en.wikipedia.org/wiki/Zodiac Scripsit Stanislaus Tekieli - 06/03/2014 16h52 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||