Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
Yeti aut omnino deesse aut ursum esse

Yeti aut omnino deesse aut ursum esse

E novissimis investigationibus geneticis patet hominem nivalem (plerumque nomine Tibetanico yeti notum) aut non esse aut sub-speciem quandam ursi polaris (Thalarcti maritimi) esse, quae sub-species alibi iam diu exstincta sit. Prof. Bryan Sykes Universitatis Oxoniensis una cum collaboratore suo Helveto, dr. Michaële Sartori Musei Zoologici Lausaniensis scrutati sunt specimina cutis et pilorum necnon vestigia pedum, quae credebantur a multis relicta esse ab homine nivali aut in Montibus Himalais, aut in America Septentrionali (ubi Big Foot monstrum hoc nuncupant), aut in Caucaso (hic de homine silvestri nomine almaz fabulas plebs narrat).

Maxima collectio horum speciminum – quae in toto sunt 36 - tenentur in Musaeo Lausaniensi, gratia cryptozoologiae periti Bernardi Heuvelmans, qui ab annis quinquagenariis XX saeculi usque sui mortem anno 2001 vestigia hominis nivalis – quem exstare ipse valde credidit – avide secutus est. Ex effectibus investigationum geneticarum – de quibus acta „Proceedings of the Royal Society" modo symbolam divulgaverunt – patere omnia fere haec specimina re vera habere genomata aliarium bestiarum, ut ursus fuscus (Ursus arctos), equus, bos, Procyon lotor, ovis, lupus, canis domesticus aut canis latrans.

Duo nihilominus specimina magis mystica manent. Una e regione Ladakh Indiarum septentrionalium provenit, altera e Bhutania. Structuram geneticam eandem habent ut sub-species ursi polaris, quae ante 40 milia annorum, tempore scilicet proxime praeteriti aevi glacialis, exstinctum est (et cuius perrara tantum ossa excavata habemus); non congruunt tamen genomati hodiernorum ursorum alborum speciei Ursus acrtos, qui in regione Arctica degunt. Fieri potest  – commentatur prof. Sykes – ut hic de alia specie ursi agatur, biologis omnino ignota, aut de hybrida ursi fusci et albi.

Multi nihilominus putant yeti et almaz esse relicta hominidum alibi (nisi in montibus altissimis) exstinctorum, ut Homo erectus aut Homo neandertalensis, nisi etiam eum esse emortuam speciem primatum - Gigantopithecum.

Scripsit Stanislaus Tekieli - 24/07/2014 18h40


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: