|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
De regionum arcticarum contaminationeStudiosi Universitatis Saskatchewan, urbis Canadensis, collegerunt larum quendam arcticum, cuius nomen Linnaeanum est "Pagophila eburnea", hydrargyrio quinquagies abundantiore quam ultimis annis saeculi undevicesimi pollutum esse: hoc compertum est comparando pinnas avium in Musaeo Arctico Canadensi et in Musaeo Groenlandiae Occidentalis servatarum cum hodiernis. Hydrargyrium, ex combusto carbone et montibus ignivomis dispersum, ventis ab longinquis locis usque ad regiones arcticas transvehitur. Quae contaminatio afficere putatur larorum fecunditatem ac procreationem, itemque accidere potest ceteris avibus necnon piscibus mammalibusque. Numerus horum larorum hodie quinta pars factus esse existimatur quam XXX annis ante. Similia studiosi verentur, ne aliis marinis mammalibus idem eveniat. Scripsit Herimannus Novocomensis - 18/03/2015 18h55 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||