|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Novitates scientiae & technologiae
Arborum cornucopia Terrae adesse tres biliones - sive tres triliones, si morem computandi Anglosaxorum adoptemus, id est 3.000.000.000.000 arborum – docet investigatio studiosorum Yalensium, duce Thomas Crowther. Adhuc numerus omnium arborum terrae putabatur esse plus minusve 400 miliarda, quattuor ergo minor novissimo computu. Calculatio Crowtheriana accuratior tamen prioribus censetur, nam Yalenses usi sint accuratioribus photographematis satellitaribus. Patet ergo per quemque hominem statisticum adesse 420 arbores. Alii studiosi monent etiam hunc numerum verum non necessarie esse, praesertim quod a Crowhter et collegis eius investigabantur accuratius tantum regiones septentrionales – Americae et Eurasiae – at minus caute silvae densissimae Congonis, Sinarum, Austrialiae et Indiae. Ceterum, putant Yalenses hominem caedere unoquoque anno circiter 15 miliarda arborum, dum plantat homo eodem tempore tantum 5 miliarda. In comparatione cum tempore ante abhinc 11 milia annorum, i.e. ultimae aerae glaciariae, habemus solum aliquantulum plus quam dimidiam partem arborum, quos tunc habebamus. Nulla salus praeter... abstinentiam Aquam bibere non satis est ut crapula expugnetur. Ita scientifice invenerunt – licet quisque, putares, bibulus id ipse bene sciret – studiosi Batavi et Canadiani, postquam percontati essent octingentos (800) homines qui "crapulam habere plus minusve regulariter soleant". Inventum hac percontatione esse aquam nullam effectum ad dolorem cerebri deminuendum habere; iam melius esse – putant 54% indagatorum – tempore bibendi satis escae adipatae necnon postero die mane copiosum ientaculum sumere. Optimam tamem solutionem huius problematis esse... non omnino, aut saltem modice, bibere. De "inventione" Batavorum Canadianorumque disputabatur modo Amstelodamiae, tempore congressus Europaei Collegii Neuropsychopharmacologiae. Eodem fere tempore alii studiosi, Universitatis Studiorium Birminghamiensis, invenerunt bonum effectum aquae ad corpus macescendum. 84 homines obesos iussos esse ante quemque cibum saltem dimidiam litram aquae bibere. Post duodecim septimanas quisque horum in summa intermedia amisit 4,3 chiliogramma corporis. Iunctio aeria phylarchatis Dubai et Panamae Longissimum iter aerium mox aperietur viatoribus inter phylarchatem Arabicum Dubai et Panamapolin in America Centrali. Iter sine ulla interruptione durabit 17 horas 35 minutas. Viatores vehentur aeronavibus generis Boeing 777-200LR. Panamapolin esse "nodum aerium" magni momenti Americae Centralis et Meridionalis. Cepam secare sine lacrimis Studiosi Britanni repererunt, secundum acta "Daily Mail", modum cepam secare sine ullis lacrimis simul producendis. Satis esse, dicunt, cepam in frigidario (temperie minori quam zero graduum Celsianorum) congelare spatio 15 minutarum. Soror maior obesitate laborat Studiosis Universitatis Studiorum Aucklandensis (in Nova Zelandia) contigit invenire mulieres, qui sorores minores natu habeant, 20-40% saepius quam aliae feminae obesitate laborare. Hoc didicerunt studiosi 13 milibus parium sororum Suecarum a se investigatis. Explanare Aucklandeses hoc phaenomenon conantur, dicentes tempore primae praegnationis corporem matris non omniam materiem vitae salubrem feto adferre (multo maiorem autem copiam talis materiei tempore alterius tertiusve graviditatis), praesertim quod spectat ad substantias regentes ordinem in corpore pinguedinis glycosique. Caffea contra impotentiam Viri qui caffeam regulariter – duo pocula per diem – bibunt, 42% minorem probabilitatem subeant impotentia sexualli laborare. Ita putant academici Texiani, quattuor milibus virorum a se investigatis. Duo pocula tamen auream mediocritatem hic esse, nam si plures bibis, non porro contra impotentiam natura armatus eris. Coffeina quoque putatur effectum habere ad feminas instigandas ad Venerem colendam – ita dicunt effectus investigationis cuiusdam anni 2006, licet effectus hi pertineant solum ad mulieres irregulariter caffeam bibentes. Alia huius auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/ Scripsit Iconoclastes - 04/09/2015 15h47 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||