|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Vetustissimae radices plantarum repertae in Polonia In Montibus Sanctae Crucis (vulgo Góry Świętokrzyskie), prope urbem Chielcum (Kielce), studiosi Petrus (Piotr) Szrek, Silvester (Sylwester) Salwa et Gregorius (Grzegorz) Niedźwiedzki invenerunt vestigia petrefacta vetustissimi systematis radicalis plantarum in toto orbe terrarum. Non multa adhuc scimus de ipsis plantis, praeter quod in locis palustribus nascebantur, verisimiliter in ostio fluminis – tunc enim, ante abhinc 407 miliones annorum, regio Sanctae Crucis, hodie montana, fuit ora maris. Evolutio plantarum – quae putatur coepisse ante ca. 470 mln annorum – maximi fuisse momenti historiae mundi, imprimis quod iis copia oxygenii satis magna producta esset, ut respirare postea possent animalia homoque. Montes Sanctae Crucis uberrimae sunt fossilium superstitium – ante quinque annos studiosi repererunt hic, in lapicidinis ad Chielcum, veterrima (395 mln annorum) vestigia quadrupedum in Terra. Etiam historiae novissimae suppeditaverunt hi montes – ceterum humillimi statura in tota Polonia – inventum magni momenti: in vico Bronocice ad Pinczowiam (Pińczów) reperta est vetustissima omnium (facta manu humana ante ca. 5.500 annos) imago currus quattuor rotis praediti, bubus ducti.Alia eiusdem auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/ Scripsit Iconoclastes - 20/09/2015 22h45 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||