|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Ut in caelum, sic in terram A Floridae promontorio, cui Hispani saeculo decimo sexto "Cannaveral" nomen indiderant, rocheta sive missile in calum missum est a privata societate SpaceX dicta. Quod autem novum et fere inauditum est: rocheta illa suo munere ascendendi functa deinde in terram, immo ad ipsum promontorium Cannaveral vocatum descendit et tuta, incolumis, erecta resedit, ut altero quodam die in calum iterum mitti posset. Nova igitur aetas calestis inaugurata est: nam usque ad hanc noctem multa regimina ac publica institutiones, ut ESA Europaorum et JAXA Iaponum et Roscosmos Russorum, calum attigerunt magna pecunia jactura et rochetis ipsis combustis: sed SpaceX societas omnino privata didicit eodem vehiculo, quod jam pretio minore quam omnia omnium gentium publica missilia constiterat, in calum identidem volare, ut pretium volandi identidem deminueretur. Hoc enim in votis erat Eloni Musk, societati prafecto: ut calum aperiret ipse citius, efficacius, pretio minore quam publica regimina grapheiocratibus onusta. Plura huius auctoris:http://nemo-nusquam.blogspot.com/ Scripsit Nemo Oudeis - 25/12/2015 14h09 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||