Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
Templum samanisticum in Polonia repertum

Templum samanisticum in Polonia repertum

Archaeologi invenerunt in partem Poloniae, quae ad boream ac ortum Solis spectat, prope hodiernum lacum Świdwie, locum, qui ante abhinc 9.000 annorum verisimiliter fuit templum samanarum.

Loco huic adest inter alia circulus 6 metris in diametro cum trapezoidali intus structura palorum lapidumque aequa distantia a se remotorum. Alia structura e lignis taxi facta imaginem reddit constellationis Ursa Major.

Insuper adesse huic loco collectionem lapidum pervariorum, habentur hic inter alia gneissum, petra arenaria, arena quarzica, granitum, dioritum, syenitum cum rarissimo syenito viride necnon marmor rubrum Pomeranium. Maxime tamen archaeologi mirati sunt hic inventum esse electrum nigrum, pumicem ac petram vulcanicam.

Ut explanat inventor loci, professor Thaddaeus Galiński Universitatis Studiorum Lodziensis: Nulla adhuc nobis nota collectio lapidum aevi Mesolithici tam ampla exstabat. () Hi lapides non sunt locales, sed importatae e terris remotis. Ex. gr. corneanum, cuius proximi fontes sunt in Montibus Giganteis (vulgo Karkonosze, iugum montium in fine Polono-Bohemico) aut in Hercynia Silva (Harz).

Professor Galiński putat hunc locum templum gentis cuiusdam a samanis ductae fuisse.

Scripsit Iconoclastes - 09/02/2017 21h16


BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: