Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 25 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE

Scientia Aristotelica contra scientiam modernam

Cum loquamur de Aristotele, statim cogitamus de maximis operibus eius, inter quae sunt Metaphisica vel Physica vel Ethica. Non omnes sciunt plerumque maximum philosophum scripsisse opus maximi ponderis in quo ipse loquitur "de animalibus et natura eorum". Hoc opus notum est titulo "Historiae animalium ". Temporibus nostris appellatur "Corpus Biologicum". Hoc opus dividitur in quinque tractatus quos domus editoria Bompiani curavit ut ederentur in lucem, quibus datus es titulus "De vita" et qui in unico volumine collecti sunt. Tituli capitum variorum sunt : "De historia animalium" ,"De partibus animalium "," De incessu animalium " et "De generatione animalium". Gratia operis huius, incipitur quod hodie appellamus Scientiam Biologicam et serius usque ad saeculum undevicesimum "corpus biologicum" aristotelicum maximi ponderis existimabitur a doctissimis viris variarum disciplinarum peritis, videlicet praecipue artis medicae et anatomicae. Philosophus ,gratia ingenii multiformis, dedit formam et structuram variis scientiis: Phisicae, Logicae, Biologicae. Attamen, mea sententia, Corpus Biologicum est unum ex operibus novatorioribus Stagiritae. In eo invenimus quod appellamus "Taxonomiam" ,qua per ordines animalia distinguuntur; eodem modo ibi reperitur methodus qua periti ad anatomiam animalium hominumque accedent. Qua de causa inventus huius generis summo auxilio erit viris doctissimis: ex iis adnumeramus Ulixem Aldrovandi, cui debemus studium monstruorum et animalium mythologicorum, Carolum Linneum, qui curabit instituendam Taxonomiam, et Conradum Gessner, qui maxima cura zoologiae studebit. Contigit ut Aristoteles, cum rupes marinas et ripas inspiceret, fieret peritissimus animalium marinorum, ex qubus ceti et delphini numerantur, quos non piscium instar aestimavit, sed potius mammiferorum. Series ordinatrix animalium modo praecipuo ex peritia Linnei sine dubio pendebit in futurum. Ipse doctus ,exemplo aristotelico ductus, in libro "De systemate naturae ", definit speciem humanam ut sapientem ( verumtamen hac definitione non amovetur a consideratione qua putatur homo ut animal , videlicet vivens, et hoc modo praenuntiat virum doctissimum ,cui nomen Darwin duo iam ante milia annorum, et qui videbit hominem velut animal erectum). Secundum Aristotilem, homo animal definitur, non quod ut animal inter animalia numeretur, sed quod ut animatus tota universi vita regatur per leges universales, quae omnia viventia determinant. Societas nostra moderna, adrogantia ducta, putat vitam universalem mutari ex novo cum instituat novas leges geneticas, videlicet clonationem. Gratia huius operis aristotelici oportet cogitemus de hac re: scientiam debere esse universalem, per quam conglobatur potius universus, et ita vitemus ne moremur in unico sectore, scilicet technologico. Ita oportet melius definiamus conceptum apud Aristotelem, qui utitur hoc verbo cum velit in unum ( ovum) ducere leges naturae ad omnia entia viventia pertinentia. Generaliter cogitatio Graeca verbo "zoon" concipit vitam totam. Nam in hoc verbo instat potentia vel vis quae instituit leges naturae et determinat essentiam entium viventium. Est aliud autem verbum "bios", quo concipitur quaeque vita in sua singularitate vel potius individualitate. Hodie Scientia Biologica hunc aspectum curat magis quam studium res universalis ut roboris vel potentiae. Nam hoc studium, cum explicetur secundum unum latus , et cum ad praxim instrumentis magis magisque efficacibus dirigatur, fetus arte technologica ( plerumque fallaci, si mente perversa ducta) gignit. Hi fetus iam mente obscurata in aliena directione insistunt, a recta intentione distorsi, quando autem doctissimus vir, cui Schrodinger, in opere maximi pretii, cui titulus " Quid sit vita", cum studuerit modis quibus quaeque forma vitalis se sponte instituat et subsistat ut se dein per transmissionem transcendat, elementum prius invenit quod hodie cognoscitur ut fundamentum vitae, cui decem post annis doctissimi viri, quibus Francus Crick et Jacobus Watson, ulteriore progressu acto, nomen dabunt anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio quod notum nunc est Dna (acidum desossiribonucleicum). Hodie scimus mentem usu technologico, quem experta est inventibus haud semper rationalibus, pervenisse arte peritissima at pravissima, per processum ita artefactum, ad usum innaturalem secundum conceptum aristotelicum, quod re vera naturam sequitur, cum arte pravissima nequiquam mutare volit.

Index librorum consultorum: Aristoteles "De vita" (Bompiani); Schrodinger:" Quid sit vita" (Adelphi).

Scripsit Fabricius Manco - 04/12/2020 18h51


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: