Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 20 mensis Aprilis 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
Si Lector bene maerens usque hoc ad punctum me secutus est per semitas Graphice expressas, nunc in nodum Geneticum magno cum Studio per novas notiones Scientiae, dissolvendum me intentum ostendo, quin vetustissimum legatum Scientificum Philosophumque a prioribus Viris Doctissimis nobis transmissum neglegam neque incuria relinquam. Nunc iter pergo libenter et persequor duobos modis: de origine explicationeque Vitae tractanda, cui sequitur Argumentum de Gogitationibus vetustimorum Phillosophorum, inter quos libenter ad doctissimum virum Babilonensem, Berossum (vel Beroxum) me cupio referre. Ita tres sunt Quaestiones maxime quae Libidinem Sciendi me (nos) valdissime stimulant: quomodo Initium? cur est aliquid potiusquam nihil? aliquid habetne significationem? Nunc Scientiam necnon Philosophiam puto, gressibus bene consideratis exitibusque, in unum cognitum fusius coniungi. A vita Organica Inorganicaque itinerarium dissertationis profecto impendo. Statim dico praeiudicium esse solidum vitam pertinere ad sola Viventia, cum ex Vita motrici cetera falso excludantur. Nam vita Organica ex Inorganica oritur: ex Materia iam existenti formae viventes quae in Terra apparuerunt derivantur, quia Nihil ex Nihilo nascitur. Scientia Biologica Physicaque iam capaces sunt Protomateriae demonstrandae particulis Primigeniis constitutae. Quod praecipue ad Vitam pertinet, oportet dicamus particulas esse Moleculas, Proteinas et Aminoacida. Hae particulae, cum ad invicem se attraxerint, varias multiplices formas congregatas instituerunt. Si igitur lector benigno et patienti animo me secutus est, in Scriptis Praecedentibus coniecturas protuli de inceptis seu Universi seu Terrae. Ita si multiplicamus quattuordecim per Unitatem, id est per Decies Centena Milia Milium, obtinemus initium Universi; eodem modo si procedimus per eandem computationem et multiplicamus per unitatem repetitam, obtinemus natum Terrae (Quattuor Decies Centena Milia Milium annorum). Aliam Coniecturam peaebui cum usus sim Notionibus acquisitis: agitur de priore Evento, a quo initium Terra habuit materiale. Discum protoplanetarium, rotans circa se velocissime, genuit (haec formatio apud Mythum Indorum nos ducit ad imaginem Vorticis in Initio Rerum facti). Solidum Terrae natum erat ante Sexcenta Milia Milium Annorum, quo momento nisi Globus Flammans et Urentissimus Magmaticus erat. Non dissimilis condicio erat Lunae et Martis, quorum Origo ex Materia saxosa venit, sicut Rupes, quae per spatium pervagantes et se obviam sibi advertentes, se contra se obiecerunt. Causa Gravitatis Alius Planetae in Solis Systemate formatae sunt: factum est, ut Pulvis Protomaterialis Vortice velocissimo Formas aggregatas genuerit. In Terra Rupes Magmaticae Fluxum glutinosum in se habentes, tales quales usque ad nos pervenerunt ( ut Montes Eructantes Vesuvianus et Etneus ).

Centum post milia milium annorum Terra refrigerari incipit, quamquam temperies interna turbulenta manet milia milium annorum Tempestates incessantes causans, Fulgores longissime iaculantes et emissiones Eructiva terribiles. Unde intelligere possumus hoc momentum definiri Infernale, id est Adeanum ( verbum veniens ex Ade vel Tartaro Graeco). Iam forma Sphaerica acquisita, Terra parvula erat praedita omnibus particulis gravibus hodie nobis notis. Aliquo momento, dicto Archeano, evenit Tribus Decies Centenis milium Milumque ante, ut ex improviso Terrae temperies minueretur ,adeo ut ea fieret Rupium ostentatio. Sine intermissione Meteoribus Asteroidibusque icta. Ictus incenssantes saxorum Coelestium ad eam Aquam attulerunt ( quae, secundum Bernandinum Telesium, venit ex Essudoaratione Terra). Talis substantia Chymica fovebit Originem formarum aggregatarum Moleculas Vitales ferentium . Aliqui Scientifici, ut Franciscus Crick ( qui scripsit una cum Leslio Orgel “ De Vita in se: de Origine et Natura sua“): censet Vitam oriri ex Materia stellari ( ex Stellis Crinitis) . Haec Origo ab auctore “Ductio Panspermica" appellatur ( vide etiam Librum Stephanis Jay Gould “ Quando Equi Digita Habebant “), quae formas organicas priores in Terra genuit. Haec cogitatio recepiebat quod iam de his rebus Anaxagora et Dominus Anglicus Kelvin, qui censebat Vitam Vita animari , disseruerant. Momento subsequenti, quo Nubes natae sunt, Pluvia ( Novum Phaenomenon) Spatia vacua implere incipit et ita Aquas Oceanorum, cum motu continuo caderet, attulit. Subinde, momento dicto Proterozoico (circiter a duobus Decies Centenis Milium Miliumque Annorum ante) formatae sunt partes Terrae solidae sub superficie Marina, quae paulatim in Superficiem venerunt. Aer interea Terrestris Oxygeno imbibebatur, quod cum Aqua Elementa Organica Vitalia alere iussit. Scientificus Vir, cui nomen Kauffmann, non fortuito modo asserit Vitam ex Vita Natam esse. (vide Librum suum “ Domus Nostra, Universum, Indagationes De Evolutione").

Circiter Quingenta Milia milium Annorum abhinc cellulae Procariotae germinaverunt, quae , Nucleo orbatae, cum in unum verterentur per Fusionem, Novas Cellulas dictas Eucariatas genuerunt, quae sunt vitae Fundamenta Entium viventium. Formae Pluricellulares inventae sunt in Rupibus vetustissimis praesentibus in aliquibus Terrae portionibus ( Groenlandia, Africa Meridionali), quorum apparitio potest collocari momento ( uno moltiplicato per decies Centena milia milium annorum) explosionem maximam Cambrianam antecedenti. Non minus ingens fuit Momentum et grave, quo Terrae Sphaera Glacialis facta est, cuius causa Axis Oscillatio Terrestris fuit ( de hoc iam dixi in scripto De Conflagratione). Hoc Momentum causavit formationem aliquantum Pluricellularem visu miram: nam similes aliquibus notis Formis ( Peniculo, Placentae) imagines sumpserunt ; eodem modo mirabiles Imagines praeditae quinque Oculis apparuerunt. Etsi hae Formae antesignani aestimantur Animalium Antropoidorum vel Testarum, dilapsae sunt sine ulteriore signo generativo. Attamen hae formae possunt definiri conatus Primigeni Structuras Pluricellulares determinantes. Hi conatus, qui verbo Anglico” Bauplan “indicantur, faciunt Structuram Anatomicam Organismorum. Postea, in Oceanis Praehistoricis, alia Vita apparuit, quam hodie appellamus Piscem. Hic nascitur ex Parvulis Creaturis Spina peaeditis, quae tempore transeunte, immanes factae sunt ,quorum Vestimentum Osseum defensionis auxilio erat contra Praedatores . Ex eo trahimus divisionem Historiae: ita Aetatem Paleozoicam, Mesozoicam et Cenozoicam habemus . Aetas Paleozoica complectitur Priores formas quasdam Vitae usque ad apparitionem Entium Viventium Spinis praeditorum, velut Tetrapodorum; aetas Mesozoica, magis nota causa praesentiae Dinosaurorum, dividitur a Geologo Carolo Lyell in Triassicum tempus, Giurassicum et Cretaceum; denique Aetas Cenozoica comprehendit Extinctionem Dinosaurorum usque ad Apparitionem Speciei Humanae (Ante Sex milia milium annorum).

Non obliviscenda est Evolutio formae prioris Piscium, ex qua nati sunt Anfibi (Circiter Ante Trecenta Septuaginta milia milium annorum). Fossilia creaturarum priorum, quae super Terram progredi inciperunt, sunt: Acanthostega, Ichtyostega, Pederpes. Haec Genera, quae apparuerunt momento dicto Devoniano, curata sunt a Palaeontologo, cui nomen Romer: eodem modo genus, dictum Tiktaalik Rosae, nuperrime inventum in Groenlandia, et curatum a studioso cui nomen Neilus Shubin ( vide librum suum “ De Pisce, qui in nobis est"), hanc ad Speciem priorem pertinet. Fossilia demonstrant Terram Aspectum suum compluribus momentis mutavisse, ut monstraverunt innumeri Viri Doctissimi, inter quos Alfredus Wegener, qui Fluctationem vastorum Spatiorum finxit . Evenit etenim, ut aliqui Pisces uterentur Pinnis ut artibus. Hic processus claram reddit mutationem Geneticam, quae genuit per acquisitionem, ut monstratur per actus veluti collocationem Ovorum loco specifico ( in Aquis inferioribus ) propriam Anfibiorum. At sunt Rectiles, ex Ramificatione quadam Anfibiorum venientes, qui exemplum ulterioris Gressus ad Mutationem perficiendam ostendunt. In duas Categorias Rectiles dividuntur: Anapsides et Sinapsides. Priores unum Foramen in Capite habent, secundi duo Foramina. Dinosauri contra sunt Diapsides vel dicuntur Amnioti , quia ferunt Liquidum Amnioticum, quod apud Mammiferos coniunctum est cum Sacco Ovario (Placenta, Plakunta). Priores Amnioti, ut Animal dictum Casineria Kiddi, apparuerunt circiter ante Trecenta Quadraginta milia milium annorum . Cum Spatia Terrestria in uno iam consistant: hic status integer appellatur Pangea (de quo dixi in Scripto praecedenti). Hoc in momento (Pangeano) apparuerunt priores maximi Rectiles et priores Dinosauri, qui, autem, parvuli erant et facillime venationi Anfibiorum maximorum subiciebantur. Et etiam orti sunt Sinapsides, videlicet Pelicosauri et Gorgonapsides.

Omnia haec genera sine Prole superstiti dilapsa sunt. Momento dicto Permiano ante Trecenta decem milia milium annorum, categoria Mammiferorum, inclusa inter Sinapsides, separatur a Sauropsidus includentibus Aves Rectilesque. Deinde emerserunt novae Configurationes Terrestres: Laurasia ac Gondwana. Nunc transeo ad Rectiles Amniotos, qui erant Tetrapodi, ut Species Viventes in Terra, incluso Humano Genere. Modus Novus Ova collocandi Viventibus his maxime profuit: nam, si Ova Piscium et Anfibiorum facillime subtrahi poterant, nunc Ova Amniotica abdi possunt in Arena vel inter Saxa. Dicitur Amniota in quantum derivatur ex verbo (Amnione) Saccus Embrionalis invenitur apud Rectiles, Aves Mammiferique subsequentes ex Formis Viventibus prioribus veniunt. Mirabilia sunt Monstra quae appellantur Dinosauri. Hi dividuntur in Saurischos, Ornitischos, Sauropodos et Teropodos. Priores Herbis vescuntur vel omnibus rebus aluntur, dum Teropodi solam Carnem sumunt. Inter Aetatem Giurassicam et Cretaceam Teropodi multiplicantur in Tyrannosaurodos, Abelisauridos, Allosauridos et Spinosauridos, quia ostentabant Velum Dorsale. Aves et Mammiferi coeunt cum his Animalibus monstruosis, sed priores superunt et manebunt in Terra. Ex una Ramificatione Rectilium emerserunt Pterodactili, Rectiles alati in Magnitudinem auxerunt, ut Hatzigopteruces. Alii Rectiles, sanguine coniuncti, in Aquam rediverunt et genuerunt Mosasauros, Pliosauros, Plesiosauros et Ichtyosauros, qui erant Vivipari, id est gignebant Natos Adultos, ut Mammiferos. Maximus Rectilis fuit Pliosaurus ,qui nuncupatur Predator X. Alii Rectiles Membranas Alares explicaverunt , qui genuerunt Pterosauros. Sicut iam dixi, momento Tertiario,Mammiferi et Aves separantur Aves, venientes est Ramificatione quadam Teropodorum, Plumis ornatas sunt: Oviraptosauri, Dromeosauridi , Microraptosauri et Troodones.

Mammiferi mutati sunt in Placentarios et Marsupiales, ex iis aliqui volatum didiscerunt, ut Vespertiliones. Aliqui Mammiferi Placentari in aquam rediverunt et genuerunt Cetos, ut Balenas et Delphinos. In Africa Primates vitam auxerunt, ubi parvulas formas habebant et Arboribus adhaerebant: ex iis Simiae derivantur Antropomorphicae, quae ante Septem milia milium annorum genuerunt Typos intermedios , ( qui ad futurum Genus Humanum ducunt ) Ardipithechos et Australopithecos. Humanum Genus formatum est Ante Trecenta milia milium annorum in Africa secundum Duas Ramificationes: Hominen Neanderthalianum et Hominem Sapientem. Consortes Hominis Sapientis reliquerunt Africam ante Centum milia milium annorum, et cum huc illuc disperserentur, in Asia ,Europam usque Americam Septentrionalem pervenerunt. Deinde eadem congregatio coniuncta est cum consortibus Neanderthalianis. Incolae Europaei constituti sunt circiter ante Octo milia milium annorum et ante sex milia milium annorum domicilium fixum ibi instituerunt. Dicendum nobis est Inter parenthesim Scripturam, quae Rete Signorum Linguisticorum non sonantium est, non a Sumeris neque Aegyptis incipi, secundum assertionem communem, sed potius a Temporibus Magis remotis, quia Signa Arte facta coeunt naturaliter cum Initio Vitae Humanae, sub quolibet Aspectu hoc consideratur.

Quae est Opinio Philosophica prae Origine et Explicatione vitae? Nullum dubium potest hodie subsistere de Radicibus Nostrae Philosophiae. Haec Origo appellatur Praesocratica. Hi Philosophi sunt iam Scientifici, quia eorum Cogitationes non sunt unice Theoricae, sed in Realitatem incidunt per experentiam, id est per quod oculis imponitur. Diogenes Laertius in Tres Scholas dividitur Primordialis Philosophia Graeca: Ionicam, Eleaticam , Samiam. Noti sunt hi Philosophi: Tales, Anaximandros, Anaximen, Democritus, Anaxagora, Heraclitus, Parmenides. Nos iuvat in Memoriam revocare quod quisque Philosophus dicit. Tales in Aqua Ponit Prius Principium Hodie Scientifici dicunt Aquam esse Originem Formarum Organicarum). Democritus profitetur Doctrinam Atomisticam (cui recentissimi Scientifici adherent per Viam Quantisticam). Heraclitus, cuius cogitationes omnes Aspectus complectuntur plerumque intellectu non faciles, in foco initium et dissolutionem rerum ponit (sicut Empedocles). Opus nunc nobis est morari in aliquibus adnotationibus de Operibus Anaxagorae et Anaximandri, quorum Fragmenta restituta sunt in testimoniis Aristotelis, Alexandri Afrodisii, Censorini, necnon Hippoliti (Patris Ecclesiae, qui scripsit “ De Hereticis confutandis). Gratia restitutionis cognoscimus eorum Doctrinam. Censorinus Fragmenta Anaximandrea affert et unum ex iis vero Ingens est. Secundum quod “Ex Aqua et Terra calefactis orta sunt Pisces et Animalia similia. In iis nati sunt fetus humani qui incrementum habuerunt usque ad pubertatem. Deinde Membranis ruptis, exorti sunt Mares et Feminae qui ali potuerunt a se“ (De Die Natali, Censorinus, apud Georgium Colli, De Sapienza Graeca; Kereny et Jung: De Puero Aeterno).

Praeter imagines cautioni cogitativae subiciendas, haec consideratio significativa est, quia nobis loquitur de Origine Oviparica, de qua supra iam dixi. Attanen non sunt solum Graeci qui de Origine meditati sunt, alii Philosophi inveniuntur qui Oriundi sunt ex alteris Mundi partibus, re vera veterioribus. Hi Philosophi sunt: Berossus, Philon Biblos, Sanchuniathon. Eis tributatae sunt notitiae de Historia Punica. Berossus vel Beroxus vivit in Operibus Alexandri Afrodisii, Abieni, Tatiani Syriaci ( In Contione ad Graecos). Ita unum ex Fragmetis servatis de Abideno narrat :” In Priore Libro dicit in Babilonia fuisse exemplaria rerum Scripturarum Narrantium quod potuit evenire Centum Quinquaginta milia milium annorum abhinc. Eo Tempore velut Beluae sine Lege vivebabt populus Caldeus, quando die e Mari ortum est Animal Mirabile corpus et caput Piscis habens. Nomen ei fuit Oannes, et ratione praeditus Populis Mesopotamicis Doctrinam Civilem attulit. “Hoc Fragmentum Berossianum puto aptum esse ad cognitionem Historicam Hodiernam mutandam. Quid re vera Berossus nobis dicit?. Aquam esse veram Vitae Originem. Similem Imaginem invenimus apud Incolas Nigerianos, qui putant in Origine fuisse Deum Piscem ,cui nomen est Nommus. Recte dicit Kauffmann Vitam venire e Non Vita (id est Energia pura) per Autostructuractionem. Nam Materia per se vivit et semper ex Novo vivit, cum se sponte renovet. Ergo Mors non exstat. Darwin non fallitur cum loquatur de Successione Specieum, fallitur cum affirmet eam evenire modo Fortuito. Si vita orta est ex Cellula, in ea hodie Scientifici vident determinationes quas appellant Syncronicas et Adaptativas, quae in provisionem determinantur per singula momenta cum secundum casum instituant indicationes Homogeneas . Ergo Methodus Darwiniana indiget consideratione renovanda. Non solo in cogitatione Philosophica Principium rerum invenimus, sed etiam in Narrationibus Phantasticis. Apud Fabulam Tolkiensem est Entitas Benigna, Iluvatar, cui tribuitur Rerum Origo; eadem modo in Narrationibus Filmicis et in Imaginibus Animatis parvula Entia, Pokemon, vel parvulum Animal, Cattus roseus , res gignunt. Sicut dixi, Evolutio non Fortuita, Cahotica potius est, immo Fractalis. Haec Consideratio me impellit ut a me petam quid faciam in me ut sim quod sum vel factum sum!. Per Narrationes Phantasticas videmus et observamus Mutationes continuas, quae eveniunt per Necessitatem, per Impulsum Autogenerativum et Adaptativum. Aliquo modo in Narrationibus Fabulisticis haec Evolutio evenit per Oppositionem vel Coactionem plerumque externam. Quod non est Naturale. Neque Naturale est quod narratur in Narratione, cuius titulus Jurassic park, ubi Monstra Animalia in Laboratorio conficiuntur et postea collocantur in altero Systemate Biovitali. Sed hoc in Narratione Phantastica solum concipitur. Omnino altera contra vita Naturalis est.

Index librorum consultorum : La Vita Meravigliosa, Stephen jay Gould, Feltrinelli. Giorgio Colli, La Sapienza Greca, Adelphi. Micheal Crichton, Jurassic Park, Garzanti. Diogene Laerzio, Vite dei Filosofi, Bompiani. I Presocratici, Bompiani. Storia della Terra, Van Andel, Bollati boringhieri. Berosso, Storia dei Caldei.

Scripsit Fabricius Manco - 11/03/2021 10h49


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: