|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
De Coloribus Tractandis Inter Scientiam, Philosophiam et Phantasiam (I).
Mirum est quomodo Scientia nos ducit ad Res cognoscendas: nam si Lector me secutus est facillime in Memoriam revocat interrogationes quas mihi posui de Rerum Origine Fundamentoque. Adulescente memimi Professorem quendam qui Technicam in Schola Media docebat nobis dixit Technicam esse Responsum Rerum Ultimum, cui multo post Tempore ,non adsentior iam, quod in Scientia Responsum ponitur. Nam Scientia Indagat, Tecnica solvit. Hic Transeo ad Colorum Argumentum. Mirabilis Colorum varietas in Mundo est et omnes, seo Artifices Imaginum, seu Poetae, seu Scriptores has Imagines semper recoeperunt. Ita a Phaenomenoe primario incipere Tractando volo: ab Iride vel Arco Coelesti. Phaenomenis post Pluviam causam invenimus: nam per Guttas in Aere suspensas Lux transit et ita Arcum Multicoloratum generat. Unus ex Philosophis vetustissimis qui de hoc Phaenomene indagavit fuit qui curavit Opera Aristotelis, Alexander illeAfrodisius. Cum studeret Phaenomeni notavit illud posse dividi in Primarium et Secundarium. Nam commentator intellexit Demarcationem quandam( Separationem) vallum instituere inter Partes ( dicimus ) Obscuram Coeli et Novum Phaenomenon Natum ex Causa Aeria. Re vera evenit, ut in Phaenomene Primario Lux prima vice Prisma luceat per Guttas Transeuns et in Phaenomene Secundario Duplici vice luceat, adeo ut ( dicimus) supersit cum Guttas relinquat. Guttae in Aere Suspensae Prisma formant et per hanc Figuram Iridis Colores nascuntur Septem . Sicut supra dixi, Arcus Duplex est, nullo modo Triplex, nec Quadruplex. Indagationes Alexandri Vir Doctus, cui nomen Theodoricus Freibergens,postea secutus est, qui in Ampullis Aqua plenis Lucis transitum observavit. Ei adiungitur celeber Vir Doctus, cui Nomen Rugerus Baco,qui in Lucem anno Millesimo Sexcentesimo Vigesimo Octavo Librum edit, cui Titulus Opus Maius,ubi Exitum per Cristallos et Acquam Luminis exaravit. Re vera Arabus fuit ille qui in Phaenomenis Imum descendit, cui nomen Quatb Al Din Sharazi,Medicus et Astronomus. Quaestio vexata, num Colores extra extent vel intra Humanam Facultatem. Hodie scimus Oculum esse Receptorem et Fabricatorem et hanc Considerationem iam fecit Isaccus Newton, qui separavit Colores Spectrum Album formantes. Computatione actuali scimus hoc Spectrum Motum Energeticum esse vel potius Electromagneticum velocissime movetur pet Spatium per trecenta milia milium ex Minuto Secundo (M/S) Idem Scientificus ad hanc Conclusionem pervenit in Opere De Optica:Lucem Septem Coloribus Constituitur, qui sunt: Lutteus, Ruber, Flavus, Indacus, Violaceus,Viridis . Si bene Rem examinamus, numeros a Docto Viro inventus Rei non adhaeret, quia inventus ad Abstractionem pertinet , quoad ad Rem. Nam Oculus recepit Motum Energeticum ( Vibrationem) et Cerebrum laborat receptum secundum Longitudinem Undae Spectri Electromagnetici ( instar qungentorum qunquaginta Sex Millimetrorum). Comparationem cum Coloribus Fructuum facere possumus: Flavo Citrino, Citro Medica, Citro Limone.Fructus, cum sint acerbi, nobis videntur Flavi et Virides. Goethius contra Isaccum Newton affirmavit in Opere De Coloribus,non Lucem habere in se Colores sed potius per diffractionem Prismaticam gigni . Hegelius Goethium sequi videtur cum in Dissertatione De Natura Philosohiadicit Barbaricam esse Considerationem ,secundum quam Colores Lucis Proprii sunt , dum gignuntur per Diffractionem Prismaticam. Scripsit Fabricius Manco - 07/05/2021 08h30 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||