Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 27 mensis Novembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE

Quippe cum cognitione formali increscente periculum magis augeatur

Fecundissimus est qui Ingenio ad Phantasiam inclini mirifice utitur ad Res praetereales creandas. Apud eum Ingenium est Praevidentia, quasi ei esset Oculos qui Nubes Spississimas futuri performaret vel Tempus Igotum habitaret , unde ,ut legatus, Civibus Actus Temporis secreta afferret. Multiplicia obiecta factaque Narrationes, quae sunt Fabulae, implent et quae monstrant quomodo non alienus Scientia fuerit

(Temporis scilicet eius) cui iungitur rei Mathematicae et Geometricae cognitio . Neque Scientiae Astronomicae principia ignorat quae Motum caeleste demonstrant . Hic Motus , qui in varia Elementia Terrestria declinatur, notio fundamentalis in operibus eius apparet et invenitur seu in inclinationibus Humanis seu in determinationibus Geographicos. Cum hic loquamur de motu, in animo habemus intentiones passionales proprias motus generalis Res Universae. Ita actores narrationum possunt esse prototypi actorum qui in vita reali struunt artificia mentalia etiam ad malum operandum. Non secus quam in aliis Narrationibus eiusdem

generis optime fingit fictione operatores perversos qui se contra Humanitem agunt. Hoc ad propositum una ex Narrationibus suis ingens est: agitur de Fabula cui titulus Michael Strogroff. Videbimus quomodo acta actoris reduci hodie possunt ad actus invisibiles sed realissimos contra Genus Humanum conceptum Mente obscura et Perversa. Hoc sub Aspectu narratio vernana narrationum modernarum, typicorum sectorum fictionis, simillima est ubi maximus scopus est praedominatio sui vel generis conformis super multitudinem conceptam velut victinam ad finem probatorum immolandam. Non proprius temporum recentium hic modus res sinistre fictas Phantasia inveniendi est. Contra proprius aetatis nostrae est coniungendi modus cum Technica Phantasiam. Nam Magis inventus technici progrediuntur, magis negatio, quae derivatur non ex mediis sed ex voluntate, augetur per quam media generi humani imponuntur. Non certae aetate moderna instrumenta noxia structa sunt ad gentium exterminationem ( vide v. g. quod factum est in Asia et in Africa ab Artificibus qui dominatu gaudent non modo intellectuali sed etiam materiali in utroque campo Ideativo – applicativo). Haec instrumenta non ignota sunt viris antiquis nisi sub aliis modis: etsi ad damnum hostibus conferendum parata, non dolo sed fine ad Bellum apto Arma et Artificia concipiebantur. Aetate moderna artificia dolosa praevalent contra rationem belli ( si bellum rationem habet). Ut arces olim expugnarentur, incolae fame et site moriebantur absidione durissima et longissima. Haud raro praeterea artifices res militaris fontes Hydricos veneno polluebant, exterminationem habitantium statim causantes. Clara ratio nec iusta tribuenda est actibus similibus, at aetate Moderna acta militaria aguntur dolo, id est mente perversa, quae non finibus bellicosis pulsa, ad intentionem graviorem movetur. Apud aliquos Narrationes, praesertim regionis Anglo Americane, haec intentio emergitur sub forma maxime symbolica: nam si antiqui agebantur in actus res, hodie viri docti ( non viri communes) sciunt se in acto symbolico res moveri ( non solum theorice) . Quid hoc significet : processu Physico mathematico adiuvante, hodie pervenimus ad cognitionem de Materialem, scilicet cognoscimus Materiam non solum sub aspectu spisso, sed subptili. Iam pridie haec intuitio, per mentem solum experta ut possibilitas futuribilis ( de qua apud aliqua ingenia mysterium adhuc permanet), in capacitate phantastica patet Julii Verne. Tres sunt actores in narratione vernana qui se obiciunt cum possint esse differentes nisi apparentia: Micheal Ostrogroff, Ivanus Ogaref et Feofarus Khan, Princeps Tartarus. Hi operantur clam et vera eorum intentio non est res publica salvanda servandanque, sed potius quomodo intentio mali subiective meditata possit se in rem veram vertere. Quisque ex iis igitur agitur rationibus publiciis ad bonum destinatis: re vera singulo est inclinatio malefica ad universum destruendum ( ubi universum concipiendum est ut Genus Humanum, etsi configuratum ut portio inimica et ad parvulum spatium reducta). In mente cuiusquam actoris supra dicti nascuntur intentio et etiam exsecutio: nam quod ea interest imprimis est magis exsecutio quam theoria abstracta applicationis scleris. Praeterea scelus numquam est contra personam singulam, quae hoc in casu medium fit quo malum Universale infligi potest. Si coscientia est eo consequitur ut exstet, sola coscientia mali universalis emergitur. Theoria est mente flagitiosi actua symbolicus res: meditatio iam actus est, etsi adhuc remotus a re. Cum quisque moveatur pro parte defendenda, eliminatio partis restantis illimitata optatur et instrumenta ad actum res verum idonea debent necessario esse. Pluris existimatur modus

subtilis mortem universalem afferendi, flocci contra modi rumorem agentes considerantur. Peregrinatio vel motus inter partes putatas inimicas ambulatio nefaria fit , cum coque momento ex sacco viatoris scelerati oriri possit periculum maximum, etsi sub qualibet forma concipitur. Si quo modo mens princips Tartaris innocens patet prae duobus quibus opponitur, si Michael se simplicem emissarium politicum ostentare vult, Ivanus Temibilior est quia duabas rebus pellitur: vindicta et pravitate. Plus: instrumenta noxia maxime cognoscit ut miles gradus supremus. In re narrativa: tartarus princeps Khan provinciam suam separare vult ex dominatu Imperatoris Russi ; ad hoc obtinendum usque lineas telegraphicas destruit. Cum imperatore stat frater eius qui, in provincia sua ( irhutsk) ,opponi defectori conatur. Interea Michael mittitur apud fratrem imperatoris ut actum proditorium Ivani contra Imperatorem et fratrem ostentat. Hoc modo Ivanus Ogareff actor primceps fit qui maximam ficitionis artem possidet: dum palam gestum publicum bonum fratri manifestat, clam hunc gestum negare mediis celatis conatur. Re vera in mente huius actoris nefarii scelus sub ampliore proportione concipitur: nam non tam eliminatio singuli quam exterminatio multorum potest finem reddere tutum, qui sint unicum impedimentum. Iam inventus exterminator ut Technica universalis in mente perfidi viri confectus est. Ita Narrator praeannuntiat similes modos nefarios saeculorum futurorum, monstrans inter Mentem et Naturam exstare capacitatem cognitivam quae naturae studio alacriter ex imis se det, cum proprietates maleficii semper instent. Plus: in sacco hae proprietas vix inventae possunt tranferri dum solum ambulatur. Satis ad hoc,ut parvulae ampullae liquidum continentem versentur opportunos in locos; satis ad hoc, ut parvula elementa byotipica diffundi possint etiam per area. Non longinquus est narrator noster a considerationibus expressis An auctore, cui nomen Ouspenskij, in libro cui titulus Homines, Beluae, Dei: ibi negatio hecatombalis interdum per media celata efficitur eadem in regione geographica. Perfidi viri non instrumentis sonantibus et deflagrantibus hanc negationem universalem obtineri posse ostendunt ; huic negationi mens insana et tacita inclina est: hoc clarissimum est. Narratio vernana est historia proditoria, ubi sunt proditores celati et manifesti qui ad eundem finem modis et instrumentis differentibus operantur: labefactionem adversorum. In libro iam dicto auctor Ouspenskij, ut actor qui personaliter res experitur, describit quo modo rubri initio Revolutionis Russae ( 1917) ,id est milites, in gentes inertes et inermes ( agricolas plerunque) se ferociter et crudeliter gererent, adeo ut incolae pagorum apparenter novae ideologiae adhaerent. Rubri, quos interea albi persequebantur, non palam actus praecipue proditorios eligebant, ut incolae possent timere ne actus inopinatus eos percuterent. Qui iam notis agentibus tribui poterant, satis ut , vigilantes stare die nocteque cogerentur . Incolae didicerant modum agendi rubrorum ex actibus eorum reperitis: nam ex improviso agi poterant, seu forma seu modus saepius iidem manebant. Metus incolarum nascebatur, datis actibus repetitis, ex suspicione, quae in iis habitus facta erat. Scimus attamen actum proditorium actum repentinum esse in re ,sed arte factum in antecessum, id est in praecognitione actum. In actu concepto ab Ivano Ogareff duo Tempora sunt: meditatio et exsecutio ; actus erga fratrem imperatoris et erga tartarum defectorem. Inde actus proditorius est simulatio per excellentiam, quae denique decerni investigatione opportuna potest gatia suspicionis. Non eodem modo eveniunt facta cum elementa fundamentalia desint ut certa capacitas determinationis causa suspicionis stimulationis fiat: repetitio et coscientia. Contingit etenim ut eventum tragicum partem orbis quandam afficiat: unde et cur?. Nam in aliqua parte collocatur vel Bacterium infectivum, quod confectum est in alia orbis parte: hoc vel bacterium in Laboratorio inventum est ( vide Ignatium Licata, in libro Complessità: Un’introduzione Semplice, pag. 76 ). Artificium laboratoriale mente perversa confectum ( non verum est secundum autorem supra dictum Naturam in se capacem non esse res gignere aliqua sponte habilitate ) et propter finem destructivum conceptum facillime expanditur, in dynamica retia immersum, cuius mediator maximus fit ens vivens sensibilitate constitutum. Certissime hoc ens punctum fondamentale quaestionis est: labefactio eius per destructionem inopinatam. Nam ens Sensibile vivit et Vitam suam mecanice ( hoc bene scimus) modo inconscio gerit: si quoque instante de actu specifico cogitaret, vita eius fieret peior quam damnati mythici tartarei. Vivit et cum inscius vivat agit, carpit, movet omnia mecanice, id est gestu repetito. Cum inde vel Bacterium inopinate sumpserit, vitam suam normaliter pergitur, quoad momentum cruciale, id est syntomaticum, manifestetur. Hoc momento potest denotari ut Explosio vel deflagratio, quia publicum fit et ab illo instante noxium putatur. Inde fere culpabilis, quasi causa sit in eo , a societate amovetur et in locis remotis captivus abservatur. Deinde causa vera quaeri incipitur extra culpabilem, qui in origine indicium habet et fert. Generaliter individuum geneticum potest esse causa tanti damni, sed sufficit ut vivat a societate seclusus. Interea externo alia individua inopinate vita defunguntur sine Ratione patenti: quae res causa?. Cum symptomata causalia eadem manifestantur apud accidentaliter defunctum, suspicio generalis surgit, praecipue in scientificorum mente. Sed viri qui Rem Publicam curant minime aperte confitentur Originem causae, quam in secreto cognoscunt: nunc aperte dicunt symptum noxium exstare et efficere ut remedia opportuna inveniantur. Unde Calamitas publica annunciatur: vigilantia fit stricta. In libro supra dicto, Ignatius Licata, Theoricus Physicus sicilianus, considerationes directoris libelli scientifici, cui nomen Chris Anderson, dicens affirmare iam Theoriam olim conceptam cognoscientiae et adhunc praevelentem finitam ( ergo superatam) esse. In Scripto Libelli Scientifici, cui titulus Wired ( 2008) numquam data collecta fuisse asseritur, quae possunt repraesentari ut Mappae ad Desertum Quantitativum transeundum aptae ( vide opera cit. P. 140) .Haec Data, quae sunt Big ( scil. Maxima) Data, permittent nos transire statim de Theoria ad Empiriam, quod efficiet vel posset efficere, ut eventa aetatis globalis non solum cognoscere sed praedicibilia fieri queant. Nam hoc Quadrum Cognitivum, possibile factum gratia Systematum Virtualium, notam facit subsitentiam retium inter se connexorum, quae definiri possunt Macro Retia. Ex altera parte quodque systema affirmatur ut lineamentum specificum cum aliis coeuns. Tamen haec specificitatis non tangit connexionem cum aliis in structura Globalis gratia Phaenomenorum, quos possumus repraesentare sicut nodos connectivus et transversales, appelatos anglice Huh. Scientificus Sicilianus per has cogitationes, quae ampliores sunt quam nobis detur hic facere, vult nobis praebere Imaginem conceptualem notam, cuius autem intellectio maxime scientifica difficillima est, causa studiorum maiore cura tractandorum,sed parumper plerisque accessibilem:Complexitatem. ( Stuart Kauffman, Ignatius Licata, Chris Andersen) . Humana societas universa est propter retia interconnexa et sophisticata, cuius cognitio tamen, causa instrumentorum cognitivorum nondum perfectorum potest definiri probabilis . Haec Societas Globalis ( meminimus pagum globalem humanum) est et nos ducit ad globum Aqua, Aere, Terra constitutum sed ( hodie scimus) elementis Psyco/ Physicis . Haec Elementa cum elementiis naturalibus, dicit Ignatius Licata, Historia struunt. Si igitur possemus applicare Theoriam Physicae classicae ( Lagrange et Laplace), quae elementis praedictis et praeterito notis repetitionem configurationis horum elementorum annuntiat, et si possemus uti datis, quae appellantur Big Data, omnia praevenire fingeremus. Quod, dicit semper Physicus noster, possibile non est, quia excedentia ( anglice Spourios) certitudinem irritam faciunt. Si quid altissime noxium et maxime contagiosum proditorie loco quolibet collocatum, periculum non pro parte tacta sed pro universa fit. Ita ab eo momento vitium sine impedimento entibus sensilibus mediantibus, quocumque diffuditur, quando docti vel doctissimi contra putant Aetatem Globalem a similis rebus, praeteritorum saeculorum propriis, exemptam esse. Et hoc doctissimi affirmat propter molem datorum quae iam capaces sumumus per specificitatem cognoscendi et in ordine categoriarum ponendi. Immo dicendum nobis est hanc Globalem Societatem, gratia retium connexorum et motuum perpetuorum, medium maximum esse aptum ad diffundendum periculum Materiale sed magis Psychicum ( vide instabilitatem gentium iam Planetariam). Unde Complexitas, quae melius debet complexio appellari, etiam elementa negativa includit ,quando ductus humanus imprevedibilis est, cum a fortiori in possessione simus datorum innumerorum. Index librorum consultorum: Ingnatio Licata: La Complessità, una Introduzione Semplice. Chris Andersen: La Coda Lunga: da un mercato di massa a una massa di mercati. Julius Verne: Michele Strogoff.

Scripsit Fabricius Manco - 13/06/2021 15h54


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: