|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Suionum praemium "Nobel" his diebus nouis doctoribus summis oblatum est: heri ipsi physici Georgius Parisi Italicus, Syukuro Manabe Iaponicus ac Nicolaus Hasselmann Germanicus praemium "Nobel" pro studiis physicis obtinuerunt, qui telluris aerem quam optime obseruarunt. Georgii illius Parisi Italici uictoria in Uniuersitate Romana "Sapientia" maxime celebrata est. Hodie praeterea alchemiae studiosi Beniaminus List Germanicus atque Dauid McMillan Britannicus propter organocatalyseos usum confectum praemium supremum exceperunt. Scripsit Andreas Nouocomensis - 06/10/2021 19h49 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||