|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Pars cerebri est ubi sensus atque animi motus una servantur
“Quodam die hiemali, cum domum redirem, mater mea me frigore rigentem videns mihi suasit ut, contra meam consuetudinem, aliquid theae biberem. Primum recusavi, deinde, nescio qua re, meum consilium mutavi. Ea mandavit ut unum ex crustulis satis plenis et brevibus afferretur, quibus nomen est 'parvae magdalenae', quarum forma similis valvae striatae videtur Sancti Jacobi conchae. Statim imprudens, nubilo die oppressus et quod animo prospiciebam tristem posterum futurum esse, tuli ad os aliquid theae ubi fragmentum magdalenae madefeceram; sed cum primum ille haustus mixtus micis crustuli meum palatum tetigit, commotus sum, animo intentus ad quiddam mirum quod in me efficiebatur. Suavis voluptas, quippe singularis, cum inscius eius essem, me ceperat”. Marcel Proust, Gallicus, insignis scriptor superioris saeculi, in loco supra allato sui operis maximi, quod inscriptum est “Ad quaerendum tempus amissum”, ostendit quo modo, degustando crustulum amygdalam sapientem (Gallice “madeleine”), pueritiae memoriam ultimam coepisset recordari. Nuper aliqui scientiarum periti Taurinenses, ex quibus Tiziana Sacco, Benedetto Sacchetti, usi muribus ut victimis experientiae, probaverunt sensus videndi, audiendi, gustandi, odorandi coniunctos esse animi motibus: quorum memoriam in area corticis cerebri diuturnam permanere. Experimenta facta attinent ad metum: post quendam sonum mures passi sunt quoddam cruciatum: multis experimentis factis, animalia, audito eodem sonitu, ostenderunt pavorem. Constitit autem mures orbatos neuronibus in quadam partem corticis (Italice corteccia uditiva secondaria) nihil exterreri: alter motus alteri non renititur. Experimenta tamen non pertinent ad homines. Verisimile est idem fieri etiam in eadem parte hominum cerebri, non solum de doloris memoria, sed etiam voluptatis: rursum invento sensu, rursum invenitur motus animi , ex quo tempus praeteritum revocari posse videtur, ut praeclarus scriptor Marcel Proust subtilius nobis enarravit. Quis est nostrum quin idem expertus sit? Sufficit ut pristinum cantum audiamus, ut primum amorem recordemur, satis est ut imaginem photographicam consumptam revisamus ut reminiscendo recogitemus qui fuerimus, quam vitam degerimus; certe nobis quoque cibus delicatus non deest qui nos ad pueritiam reducat. Scripsit Lydia Ariminensis - 11/08/2010 17h03 . .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||