|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
INVESTIGATIONES RISUS VARIAE HOMINUM AETATIS Quando et quam saepe ridemus?
Quaedam ephemeris in America septentrionali edita, cui titulus Res Primae (anglice, 'First Things'), in meo conventu (id est, domo religiosa) singulis mensibus recipitur. Cuius in novissimo volumine quoddam insolitum demoscopium, ab investigatoribus de Universitate Glamorganiae in Cambria effectum, summatim relatum est. Qui enim inquisivere de risu, illud praesertim scire cupientes, quem ad modum risus crebritas raritasque mutentur in aetatibus humanae vitae invicem succendentibus. Diurnarius narrat illos investigatores, homines laboriosissimos, repperisse, media habita ratione, infantes etiam trecenties singulis diebus ridere; adulescentes autem, minores viginti annis natu, fere sexies tantum in eodem temporis spatio. Qui inter annum vicesimum et tricesimum versantur fere quadries rident per diem; illi tamen qui inter triginti et quadraginta annos nati sunt, saepius, id est, quinquies. Cuius incrementi, ne nimiam sit admirationem vel incredulitatem moturum, investigatores hanc suggerunt caussam, homines post annum tricesimum, nostris saltem temporibus, infantium cacchinis crebrius adesse; et risus, ut experientia docet, risum parit. Qui quinqagesimum agunt annum, se risui ter tantum quotidie dedunt; qui autem sexagesimum, bis et dimidies. Quispiam fortasse dolebit risum decrescere crescente aetate; sed illa labiorum fauciumque commotio non propter se ipsa quaerenda, nec semper gaudium germanissimum quod in aerem prorumpit. Scriptum est certe, fatuus in risu inaltat vocem suam, vir autem sapiens vix tacite ridebit. Scripsit fr. Thomas Crean - 28/11/2010 09h01 . .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||