Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 2 mensis Maii 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
Untitled

"Sine opere dignitas abest, mortem mihi conscisco"

Haec tristia verba scripsit quidam aedilicius operarius Siculus, diu opera privus, quae in libello “De Rei Publicae Italiae constitutione” posuit, nominibus maxima cum diligentia additis, qui duobus annis praeteritis sibi mortem consciverant. Non morbo, nec mala lusus consuetudine, nec alia ratione victus nisi operis inopia, quae dignitatem et sui ipsius amorem eripit. Non solum operarios sed atiam plures negotiorum conductores haec sors adtingit, qui aere alieno pressi, argentariarum ianuis interclusis, operariis pretium solvere non possunt, negotiorum finem faciunt, quae a parentibus exceperunt et magno cum amore et cura gesserunt at auxerunt. His in tristibus rebus nonnumquam accidit ut scelesti homines, quibus pecunia non abest, iniquissimo fenore conductores vexando, in eorum negotia succedant; hoc modo divitias “inquinatas” et criminibus partas “lavant”.

Horatius poeta in satura quadam de hominibus sua condicione minime contentis haec scripsit “

“Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem

seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa

contentus vivat, laudet diversa sequentis?”

Sorte, ratione aut forte data, nemo contentus. His temporibus autem in Italia ceterisque Europae meridionalis nationibus non de eligendo sed de petendo aut servando opere agitur, quin etiam cotidie plures operibus privantur. Europa, longe alia ac unita, in duas partes divisa videtur: septentrionalis altera, opulenta, severa in re publica administranda, minime an parum corruptione laborans; meridionalis altera, minus aut minime opulenta, parum aut minime severa in re publica administranda, corruptione vasta laborans; altera reformatae Ecclesiae sectatrix (quae moribus severis, operis amori et legis obsequio fovet), altera plerumque Sacrae Romanae Ecclesiae sectatrix, ad veniam propensa et iis, qui rei publicae praesunt, connexa. Non est dubium quin meridionalis partis esse bene et honeste rem publicam administrare, corruptioni ostare, septentrionalis partis autem alteram iuvare: non €uro tantum Europaei iungantur, sed etiam consensu in difficultatibus; simul stent, nisi malint simul cadere et dissolvi, id quod maxima cum ruina fieri potest, propterea quod oeconomicis rationibus inter se Europae nationes sunt connexae.

Sperare licet Europam utilitati et historiae communi, non utilitati singularum nationum. servituram esse.

Scripsit Dominicus Caveosanus - 14/02/2013 23h32



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses





BREVES Ob siccitatem agros vastantem Res Publica Africae Meridionalis decrevit statum summae necessitatis in quinque e novem sui provinciis.

4.144 homines necaverunt bellatores Civitatis Islamicae in regionibus Syriae a se occupatis a proclamatione "chalifatus" mense Iunio 2014 anni docet aestimatio Syriaci Observatorii Iuris Hominis.
Primo trimestri huius anni primum post memoriam gentium venditio sophophonorum (Ang. smartphones) minor erat valori ante annum comparata.
24 biocolytae Galli sauciati sunt, tres quidem graviter, in pugnis cum reclamantibus contra novam legem laboris. Reclamationes habebantur in 40 urbibus.
Tromocratae islamistici gregis Abu Sayyaf occiderunt civem Canadiensem John Ridsdel, qui ut peregrinator ab istis captus erat mense praeterito Septembri in insulis Philippinis.

In ictu agminum coalitionis sunnitarum in Al-Kaidianos Iemeniae necati sunt plures quam 800 huius gregis bellatores; recaptam ab Al-Kaidanis esse urbem Al-Mukalla.
POST LONGVM TEMPVS RESVSCITATA EST "EPHEMERIDIS" RVBRICA "CRATER NVGARVM". INSCPICITE, LECTORES, FABVLAM DE CANE EBRIO!


POLITICA
OECONOMIA
INSOLITA
INSOLITA
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: