Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 23 mensis Decembris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
PUERI CUM PUERIS PEDIBUS SCHOLAM PETANT!

Pueri cum pueris pedibus scholam petant

Multis in Italiae urbibus parentibus (id quod multo magis in externis nationibus accidit) suadetur ut liberis concedant scholam pedibus petere. Disciplinae puerilis periti putant maxime pueris nocere, qui scholam petunt, autocineto vehi. Nemo est qui scholae saeptum non viderit parentum autocinetis occupatum qui, si possent, in aedificium ingrederentur, ubi tandem, anxietate demissa, magistris liberos traderent.

Quod sine dubio fit quia vita temporibus his magis quam antea omnis generis periculis obnoxia esse videtur. Adde quod paene nullus puer est qui mobili telephonio praeditus non sit. Maiorum aetate anxietas, hoc periti adfirmant, parum sibi fidentes pueros facit, ignotae eis urbis partes permanent, paucum temporis cum amicis agunt, quo possint de suis rebus colloqui, alii alios cursu per ludumque insequi ridentes, antequam intrandi signum detur. Dulce est scholam appropinquare et suavibus puerorum vocibus aures laeto animo praebere, quae symphoniam creant. Parentes viam ubi liberos dimittant eligunt, unde hi itinera tuta percurrunt et, adiuvantibus aliquando publicis vigilibus, scholam attingunt.

Scripsit Dominicus Caveosanus - 08/04/2013 23h35



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses





BREVES Cuba et Civitates America Unitae, favente papa, colloquia incipiunt ad relationes legativas restituendas.
Circiter CL victimae, fere omnes pueri, computantur Peshaware, in urbe Pacistana, ubi Talebani in schola saevierunt.
Limae, in capite Peruviae, totius orbis nationes de agendis rebus conveniunt, ut caeli commutationes moderentur.
Procellae vehementes in California septentrionali urbes inundaverunt et vim electricam abstulerunt.
Mox inquisitio Senatus superioris USAe publicabitur, ubi describitur quam acres saevique fuerint milites CIAe in illos, qui rei caedis Turrium Geminarum putarentur.


SCIENTIAE
OECONOMIA
RELIGIO
POLITICA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: