Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
De conubio homosexuali a societatibus adiuto

De conubio homosexuali a societatibus adiuto

Sequenturne hominum sexu parium diem nuptialem multi reditus felices anniversarii in Civitate Utensi? Multae enim societates quaestui habitae iudicio foederali recenter argumentum prodiderunt, se cum causa sociantes ut homosexualium matrimonium Civitate Utensi fingatur. Ea causa adversatur Constitutionis Utensis partem qua tantum ex coniugio inter virum et feminam legitimo matrimonium consistere affirmatur. Nam comitiis anno 2004 habitis 593 milia Utensium eam partem inici aientium in 307 milia negantium valde exundaverunt.

Civitatis Utensis patronus primarius causam popularem procurat et opinionem exhibuit quod liberis conubium homosexuale nocet. Videlicet dissentiunt socii petitorum. Quorum libertates Constitutione Civitatum Unitarum donatas violatas fuisse judex foederalis mense Decembri anni 2013 decrevit, hactenus irritam legem Utensem faciens. Civitas Utensis ad iudicium appellationis foederale provocat.

Contra Utae appellationem 46 societates quaestui habitae una prodiderunt, quarum extra Utam notissimis insunt Facebook eBay Starbucks Google et Overstock. Haec cum praeside suo Patricio Byrne sumptum in coniunctim proditum impendit, et copraesidens Procellosa (Stormy) Simon dixit, quia officina arcui pluvio amica est Overstock idque decori habemus. Ipsarum cunctarum societatum opinio est quia Uta conubium homosexuale repudiante difficultas infligitur operarios habilitate valentes ad ipsas alliciendi. Quae rentur quibusdam Civitatum legibus multos operarios, vel eorum heterosexualium sic dictorum, deterreri ne in aliquibus locorum incolant ubi ipsae negotium gerunt aut gerere volunt.

Illis autem societatibus quaestui habitis aptum, quarum principes conubium homosexuale repudiant, videtur par argumentum ad Civitates coniugia homosexualia legibus sancientes attinens. Et inter eos se homosexuales gloriantes quoque sunt qui ipsorum ambitum facultate nuptiarum homosexualium carere optant.

Denverii in Colorato Civitate argumenta de illa appellatione tribunali foederali 10 Apr. 2014 coram cognoscentur.

Scripsit Thomas Davis - 19/03/2014 20h27



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: