Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
Todesurteil gegen Deutschen

PHILIPPUS B. OCCĪDIT AMICAM QUONDAM SUAM EIUSQUE CONSORTEM VITAE

Germanum (36) in Chinâ capitis damnatum esse

 

Philippus B. (36) Bavarus in Chinâ propter homicidium duplex capitis damnatus est.

 

d.20. m.Aug. a.2014 – h.10:20

 

Pechinio ex urbe – Philippus B. (36) amicam quondam suam eiusque virum consortem vitae in viâ apertâ verê trucidaverat. Nunc iste vir Monachensis in Chinâ capitis damnatus est!

 

Philippus B. Teisdorf ex oppido Bavarico oriundus Monaci studuerat sinologiae pernoscendae. Inter studium cognoverat Genovevam (Jennifer) M. († 29) ex Venetiolâ oriundam. A.2005 illa a Philippo se seiunxit et novo cum amico Georgium (Jörn) H. (39) in Chinam transmigravit, ubi Genoveva peperit filium.

 

At Philippus B. pati non potest se ab illâ seiunctum esse – iste vir morbosâ aemulatione affectus amicam quondam suam persectatur. Necnon denique meditatur consilium diabolicum: Qui vult salutem amicae quondam suae perdere saevissimê!

Xiamen in Chinae austro-orientali urbe litorali, ambos d.6. m.Iun. a.2010 investigatos allicit ad deversorium Marci Poli. Ibidem Philippus B. eos exspectat larvâ nigrâ indutus – et interficit pectore lentissimo!

Homicidium duplex in Chinâ factum

Testes dicunt Philippum primo Georgium malleo mulcasse, deinde eum humum deiecisse. Genoveva M. genibus flexis illum implorat: „Desine, precor, desine!" at Philippum non miseret: Qui ambos cultro percutit, usque dum neuter moveatur. Deinde ipsum se vult interficere – sed vitâ superat.

 

Nunc Philippus a iudicio populo medio urbis Xiamen propter caedem duobus in casibus consilio factam capitis damnatus est! Causa iudicialis iam ante tres annos finita erat. Ex illo tempore reus exspectaverat sententiam iudicialem.

 

Locutor quidam officii externi Berolinensis dixit gubernationem Germaniae foederalem studere id efficere, ne Sinenses sententiam capitalem exsequerentur. Adhuc incertum est, num Philippus B. possit provocare ad instantiam altiorem. Chen Liqun patronus eius Sinensis: "Hoc" inquit "nondum scimus". "Qui ipse hanc rem nondum discrevit."

 

Hanc casum sic quoque ab instantiâ altiore confirmandum esse a iudicio Chinae supremo Pechiniensi.

Poena capitalis Sinensis

  • China est una ex 58 civitatibus mundi, quae adhuc sumunt supplicium capitale.

Organisationes iurum humanorum, qualis est Amnesty International, computant quotannis in Chinâ fieri complura milia supplicia capitalia. Gubernatio Chinae hunc numerum considerat "secretum civitatis". Sed praepositi operis fundati Dui Hua, qui res Sinicas bene perspicit, computat anno 2012 in Chinâ de tribus ferê milibus hominum supplicia capitalia sumpta esse.

Ergo China plures exsequitur poenas capitales quam omnes civitates huius mundi ceterae!

In Chinâ morte puniri possunt plus 50 delicta – praeter homicidium, obsidum abductio, oppressionem praedatoriam, constuprationem etiam corruptio, lenocinium, delicta drogarum aut rerum afflictio.

Sinenses poenam capitalem exsequuntur aut sclopetando aut siphunculo venenoso.

Secundum Amnestiam Internationalem causae iudiciales non solent congruere cum normis internationalibus.

Gubernatio Pechiniensis numerum scelerum, quae morte puniuntur, gradatim deminuere vult. Qui minus 18 (duodeviginti) annos natus est, aut plus septuaginta quinque annos, aut mulier sit gravida, ei poena capitalis non est timenda. Necnon ex anno 2007 iudicium Supremum ius sibi reservat omnem sententiam capitalem probandi. Ex illo anno multae sententiae sunt sublatae.

Num revera fiet, ut de eodem viro 36 annos nato supplicium sumatur, adhuc incertum est. Patronus: "Haec sententia" inquit "est primae instantiae". Legati, ut solent, de hoc casu nihil dicere voluerunt. Magistratus externus e principio in aliis terris studet efficere, ne quis capitis damnetur, quia poena capitalis in Germaniâ est abolita est et reprobatur.

 

Nisi Philippus B. provocaverit ad instantiam altiorem, verisimile est Sinenses poenam mox exsecuturos esse. Si ita fiet, idem vir erit primus Germanus, de quo in Chinâ sumatur supplicium capitale.

 

Unicus Europaeus, de quo in China umquam sumptum est supplicium capitale, fuit vir in Pacistaniâ oriundus syngrapho Britannico instructus, qui drogas subintroduxerat.

 

In Chinâ poena capitalis inferri etiam potest in probationem, sed hoc in casibus homicidii indubiis fit rarissimê. Plerumque poena capitalis in probationem constituta post biennium mutatur in custodiam perennem.

Hanc relationem d.20.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „Bild" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Deutscher (36) in China zum Tode verurteilt".

 

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross - 26/08/2014 16h27



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: