Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
27

d.27. m.Aug. a.2014, h.08:10

Exercitium armorum Americanum

Magistrum sclopetandi hypopolybolo1 necatum esse a puellâ novem annos natâ

In quodam sclopetatorio2 Arizonensi puella novem annos nata institutorem suum mortiferê violavit. In causâ fuisse dicitur hypopolyboli repulsus vehemens.

Dolan Springs ex oppido Arizonae - "Atmosphaeram ‚Procellae deserti’3 singularem cum suffugiis4 tamquam militaribus" et "plǎgam5 attractivissimam" prope Urbem Camporum6 (Las Vegas) negotiatores promittunt emptoribus. Qui maximê id student, ut sclopetent. Et hoc facere possunt in sclopetatorio negotiationis, quae appellatur: "Bullets and Burgers Adventure".

In hôc sclopetatorio in promptu est magna varietas hypopolybolorum plenê automaticorum et "armorum specialium", e.g. sclopetum hemiautomaticum Barrett M82 aut pistolium Aquilae Deserti7. Necnon arma, quae iam adhibita sunt in cinematis Aquifolietanis8 plurimum spectatis, velut in Terminatore oder Rambone II.

Pretium introitûs est inter 199 et 569 dolaria - "Licet intrare hominibus aetatis octo minimum annorum", legitur in situ interretiali. Unica condicio: Parvuli et adulescentes oportet secum habeant parentem aut vicarium legitimum.

Isto modo agendi insanissimo nunc homo interfectus est. Statio televisifica CNN nonnullaeque ephemerides locales nunc referunt, Carolum (Charles) Vaccam magistrum sclopetandi 39 (undequadraginta) annos natum vespere diei Lunae in nosocomio quodam Urbis Camporum gravibus capitis vulneribus mortuum esse. Puella enim novem annos nata negligentiae causâ in eum sclopetaverat. Repulsu vehementi, qui sclopetando factus esset, hoc infortunium effectum esse dicitur.

Positionem pedum correctam esse

Astynomi dicunt rem factam esse hypopolýbolo Israheliano, quod appelletur Uzi. Serifus9 oppidi Mohave County refert puellam unâ cum parentibus adfuisse, cum infortunium mortiferum fieret. Familia dicitur ex Civitatum Unitarum boreo-oriente oriunda in Dolan Springs oppido 67 (sexaginta septem) ferê chiliometris in directionem austro-orientalem ab Urbe Camporum remoto ferias degisse.

E grapheo serifi publicatae sunt receptiones magnetoscopicae, quae patet brevi ante infortunium telephono mobili factae esse videntur. In iisdem spectari potest, quomodo puella bracis brevibus rosaceis et camisiâ griseâ t-formi induta et longis crinibus nexilibus instructa conetur sciagraphiam10 hominis scopo impositam sclopetando percutere. Quae puella hypopolybolum scaevê manu tenet, dum institutor ei explicat, quomodo telo utendum sit positionemque pedum corrigit. Puella semel sclopetat, deinde magister sclopetandi expedit modum automaticum. Deinde puella grandinem sclopetat, et in receptione aspectandâ cognoscitur repulsu non refrenato hypopolybolum averti sinistrorsum.

Brevi post Carolus Vacca telis percussus est mortiferê. Qui oriundus est ex Urbe Lacus Havasu, quae sita est in Arizonâ civitate foederali Americae, et dicitur veteranus fuisse bellicus et connubio coniunctus.

Quidam locutor negotiationis Bullets and Burgers: "Omnino nescimus" inquit "quid factum sit. Cooperatores nostri sic instituti sunt, ut semper adstent proximê hominibus sclopetantibus". Semper exercitores post emptores stare, ut casu necessitatis sclopetum possent avertere. Ex quo hoc sclopetatorium conditum esset, numquam fuisse casum huiusmodi deplorandum.

Serifus declaravit haec: "Inventum est, cum manucla a puellâ repressa esset, hypopolybolum super caput puellae repulsum esse; sclopeto in falsum directo factum esse, ut institutor glandibus plumbeis percuteretur.

In civitatibus Americae foederalibus Nivatâ et Arizonâ ipsis sclopetatoriorum possessoribus licet statuere, utrum permittant minorennibus, ut sclopetent necne. Itaque non agitur de lege fractâ. Sed procul dubio denuo disputabitur de Civitatum Unitarum legibus armorum parum severis, quibus iterum iterumque homines interficiantur.

Iterum iterumque in Civitatibus Unitis fiunt mortiferae illae "Sclopetationes scholares". Quae interim toties fiunt, ut quidam negotiator Oclahomensis coepit fabricare opertoria antiballistica a discipulis adhibenda. Nuper demum quidem repraesentator Associationis Sclopetorum Nationalis (NRA) potentis postulavit, ut in scholis discipuli instituerentur sclopetis adhibendis.

Negotiatio autem Bullets and Burgers declaravit post infortunium tragicum modum agendi mutatum iri: Liberis non permissum iri, ut sclopetis uterentur, nisi aetate essent minimum 12 annorum et longitudinis unius metri et quinquaginta duorum centimetrorum.

1 *hypopolýbolum, -i n. theod. Maschinenpistole; neogr. υποπολυβόλο nt; angl. automatic pistol, sub-machine gun, machine-pistol; fr. mitraillette, pistolet-mitrailleur; hisp. metralleta, pistola ametralladora; ital. pistola mitragliatrice.

2 *sclopētātōrium, -iī n. theod. Schießstand; angl. shooting stand, shooting range, rifle range, gun range, firing range; fr. stand de tir; hisp. campo de tiro; ital. sala da tiro, poligono, poligono di tiro; neogr. σταϑμός σκοποβολής. – cfr Christian Helfer, Lexicon Auxiliare, 3.Auflage, Saarbrücken 1991, p.478 s.v. Schießplatz: *sclopētātōrium, -ī n. [Holzer, Societas Latina 40,53].

3 „Procella dēsertī“, i.q. anglice “desert storm”.

4 suffugium lōrīcātum theod. Bunker; angl. bunker, dugout; bunker, abri bétonné; búnker, refugio antiaério; ital. bunker, casamatta; neogr. καταφύγιο nt . – cfr Helfer, op.mem., p.145, s.v. Bunker: „...subterraneum castellum; receptaculum loricatum [Egger, Latinitas 83,112].“

5 plăga, -ae f. theod. Landschaft; angl. countryside, landscape, scenery, territory; fr. paysage; hisp. paisaje; ital. paesaggio; neogr. τοπίο nt

6 Urbs Campōrum i.q. Las Vegas.

7 Aquila dēsertī i.q. desert eagle.

8 *Aquifoliētānus, -a, -um cfr *Aquifoliētum, -ī n. Hollywood.

9 +serifus, -i m. angl. sheriff.

10 sciagraphia, -ae f. Silhouette [Helfer, op.mem., p.505, s.v. Silhouette : …sciagraphia, -ae f. ].

 

Hanc relationem d.27.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „".

 

 

Scripsit Nicolaus Gross - 29/08/2014 22h53



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: