Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
Untitled

“Me moriturum aspicite, internautae!”

“Noli morari! Festina!”

In Russia, ubi complures sibi mortem consciscunt, evenit quod narrabitur, admodum incredibile!.

Operarius quidam, Skype usus, praenuntiavit se mox sibimet mortem consciturum esse; internautas praeterea hortatus est ut eventum (horrendum eventum!) in retibus aspicerent.

Russicus diurnus Komsomolskaya Pravda hunc nuntium edidit, de quodam Serghiei Kirillov, XXVI annos nato, qui, priusquam corpus suum suspendio traderet, vodkam cum bibisset, haec fere dixit “Filius mihi est, mulier me deseruit, incertae propinquitates, quid vivam?” Duas horas operarius cum internautis chattavit, qui eum monuerunt ut quam primum propositum servaret et quam optimo modo (incredibile!) mortis imagines omnibus internautis praeberet. Numerus internautarum tristes imagines aspicientium magis magisque auxit. Unus tantum, a ceteris reprehensus, operario suadere conatus est ut propositum deponeret. Nemo autem ordinis custodes de tragica re futura docuit, ut accurrerent ac triste eventum impedirent. Aliorum mors atque dolores non sunt; immo digni qui aspiciantur quasi spectaculum sint.

His temporibus mors spectaculum fit, sicuti temporibus antiquis, cum in arenis gladiatores sanguinem et suam mortem spectatoribus excitatis praebebant. Interretia videntur rerum verarum perceptionem vitiavisse. In interretibus sum, ergo sum, qui (aut quod) in interretibus non est, non est. Interretia aliquando nonnullos mente molli ad facinora impellunt. Interretia istis significant aeternitatem, cupiditatem sui vultum aut historiam omnibus praebendi, cupiditatem iniuriam aliis faciendi, universalitate propagatam.

Qui autem in nosocomio aegrotos morbis dolorosis affectos aspexit, qui homini animam efflanti adfuit, vix haec audit. Corporis atque animi dolores obsequium, pudorem potius quam ostentationem et spectaculum postulant. Interretia malum non sunt, quin etiam de rebus variis docent, solitudines mitigant, homines longinquos et in variis nationibus viventes coniungunt. Qui malo aut pessimo modo interretibus utuntur, hi sibi aliisque nocent.

Scripsit Domenicus Caveosanus - 21/09/2014 22h41



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: