Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 26 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA

ORPHANOTROPHIA MINIME AD REM PERIEGETICAM PERTINENT

Hoc mense, postremo quidem anni huius memorandi quo somnia dissipantur de historia in molli amplexu societatis consumptoriae et normalitatis democraticae consummata (id est tamquam in aeterno praesenti societatis normativae Occidentalis in perpetuum, quasi pharus esset, consilii exemplorumque lucem mundo praebentis), iuvat retro, ut translate dicam, aliquantulum respicere atque de his prope duodecim mensibus recogitare. Inter varias res quae huic anno meo colorem dederunt est visitatio ad orphanotrophium quoddam mense Martio facta.

Vox orphanotrophii hominibus plerumque iam non placet, qua de causa res sub alio titulo exhibetur qui melius mulceat aures, utputa domus pueris aut puellis recipiendis, puerorum domus, vel alia talia. Nomen domus certe non solum aures, sed etiam animum mulcet, cum domo omnibus sit opus. Hoc est adiciendum, quod plerique pueri qui “orphanotrophia” incolunt non sunt revera orphani, id est parentibus orbati. Tecto sane indigent, alimonia et corpori et animo, educatione ac rectione, quae omnia apud familias suas originales –si adhuc exstent– omnino non habent aut vix habere possunt. Multis vero in terris divitiis praepollentibus orphanotrophia hodie non iam sunt, ne vocabulo quidem mutato, cum multo melius esse censeatur pueros auxilio parentum carentes in veris domibus hic illic disponere, quae domus, sensu vetere, etiam veri nominis familiae sint neque aedes tantum; quamobrem in Italia et alibi domus-familiae vocantur. In plagis vero et Europae orientalis et Asiae et Africae partimque Americae atque Oceaniae orphanotrophia ac brephotrophia haud pauca adhuc exstant, sed saepe morum corruptela afficiuntur adultorumque avaritia, cum eorum moderatores pecuniis puerorum gratia donatis nonnumquam minus recte utantur atque pueri qui apud suos –parentes, fratres, propinquos– vivere possint in eis quaestus causa aut propter consanguineorum neglegentiam recipiantur.

Factum est igitur –dicebam– ut in orphanotrophium quoddam, in quo puellae sive morte sive absentia sive neglegentia saltem ex parte parentibus orbatae hospitantur, mense huius anni Martio Caebuae, in urbe Philippinensi quam habito, me cum duabus amicabus Italis conferrem. Earum altera, professione photographa, imagines in eisdem aedibus puellis egentibus destinatis inque areis adiacentibus photographice facere rectrice permittente cupiebat, alteraque vero rectricis ipsius, feminae Italicae pariter natione, amica erat. Fassa autem erat sodalis mea photographiae cultrix se librum photographicum de orphanotrophiis componere velle –tali tamen modo ut pueris in eis habitantibus bene esset cum hac re– nolleque orphanotrophio Philippinensi inviso plagas Asiaticas linquere. Certe puerorum teneritudo nos saepe allicit, sicut et amicam meam photographam, praesertim quotiescumque de pueris egenis agitur, per quos pueritiam nostram mente revisere aut cum ipsorum comparare possimus melioresque nosmetipsos sentire necnon iniustitias mundi, conflictationes calamitatesque tranquillas et, ut ita dicamus, pacatas miserias alienas contemplantes oblivisci; et haec imprimis est causa cur nonnulli exstent homines qui ad librum photographicum eademque opera didascalicum de orphanotrophiis exarandum aut ad huiusmodi opus inspiciendum sint propensi, quod mihi minime displicet, cum ad subveniendum pueris et orbatis et indigentibus animos excitare tales libri imaginibus illustrati aptissime valeant.

Periculum tamen est ne rectorum corruptelam atque avaritiam, de quibus sum supra locutus, quamquam praeter voluntatem et inopinate alamus, si orphanotrophii cuiusvis causam parum considerate suscipimus. Ceterum, etiam periculo hoc vitato, pueros non iuvamus, sed potius eis nocemus, quotiescumque non ut prosimus ad eos accedimus sed ut solacium quodlibet animi nobis quaeramus; quotiescumque dicta magis minusve faceta de pueris quos in orphanotrophio videmus ad aures sodalium nobiscum eum locum visentium proferimus, quasi de re periegetica ageretur; quotiescumque misericordes esse affectamus tenuiores homines revera humiliantes. Pupillorum hospitia –ut paucis dicam– nonnisi ad bonum puerorum provehendum sunt plerumque ingredienda, neque voluntarium est nobis opus in eis suscipiendum, praesertim in tempus non breve, nisi bene facere et velimus et sciamus.

Memorare tandem cupio, dum ad conclusionem appropinquat oratio, hoc ipso die quo haec scribo, abhinc tamen quinque annos, una cum carissimo amico Italo apud orphanotrophium ipsum Caebuanum de quo supra mentionem feci festiva me frequentissimaque congregatione fruitum esse, cui et puellae illius instituti hospites et tutrices earum formatricesque (quae omnes, ut puto, mulieres sanctimoniales erant) et adulescentulae ad vitam sanctimonialem aspirantes necnon multi alii, amici et benefactores imprimis, intererant. Potione quoque Arabica Italico more sapidissime expressa eo die, inter alia, illa in domo fruiti sumus; sed hoc maioris est momenti: nullo modo res viatoribus voluptariis spectandas (sicut monumenta, simulacra antiqua et pretiosa, naturae miracula, aedificia magnifica et singularia) “orphanae” illae se esse senserunt, cum non ipsae sed dies festus hominum frequentiam attraxisset. Eis hoc anno laetum Nativitatis Christi festum, quod iam est prope, precor propinquus et tamen magis hoc pestilenti tempore longinquus quam duo triave passuum milia, quantum ego illaeque inter nos distamus, ad credendum inducerent.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 16/12/2020 16h26



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Hesterni diei petitio terroristica Baghdadi sceleste confecta a Ciuitate Islamica uindicata est.
Rete sociale Twitter aditum praesidis Donaldi Trump stabiliter intermisit ob periculum novi ad vim incitamenti.Etiam nuntius ab accessu publico “Potus” deletus est.
Νεομηνίας nox omnibus lectoribus scriptoribusque "Ephemeridis" nostrae in tantae difficultatis anno fausta laetaque sit!
Prosperum annum exopto omnibus scriptoribus et lectoribus. Mutet in melius aspera res!
Virus coronarium mutatum quod celerius diffunditur, a Britannia in Italiam migravit; Romam Londinio cum pervenisset femina hoc affecta a ceteris cum marito segregata est.


IN ORBE
SCIENTIAE
SOCIALIA
SCIENTIAE
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: