Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA

“HEBRAEUS ES AN ARABS?”

Cum primis novissimarum conflictationum diebus in terra illa habitarum quae a Philisthinis Palaestinae et ab Iacob patriarcha Israelis nomen accepit de eisdem dimicationibus certior fieri vellem, in nuntios cinematographice confectos incidi de rebus quae in Israele recentissime acciderant. Cum Israel dico, de terra dico intra fines certos ab omnibus ferme civitatibus hoc nomine agnita, sed territoria quoque exstant quae pro illegitime ab Israele occupatis a plerisque habeantur; non vacat tamen hac in pagella omnia gesta narrare quae recentium conflictionum sint causa, de quibus sane innumerae iam paginae scriptae sunt et adhuc scribuntur. Spectabam igitur imagines photographicas animatas in morem actorum diurnorum prolatas virumque vidi in quadro iuvenem voce gestibusque commotum et Hebraice loquentem. Dicebat –sicut imprimis ex interpretatione scripta accepi– se autoraedam regentem in ipso ingressu Lyddae, oppidi Israelensis ethnice mixti, a centum fere Arabibus Palaestinensibus petitum esse, a quibus cum rogaretur utrum Hebraeus esset an Arabs, se Arabem esse respondit; cum tamen vox emissa Arabem significaret neque vero satis Arabice sonaret, hostilis multitudo lapides coepit in eum iacere. Vehiculi motro et spatio a tergo faventibus pepulit tandem retrorsum quam celerrime iuvenis noster –Hebraeus, ut videtur– raedam atque evasit.

Animum meum valde movit haec narratio ubi primum eam audivi, certe ob mortis timorem magnique periculi superati sensum quem iuvenis verbis vultuque exprimebat. Ceterum multae exstant huiusmodi relationes imaginesque scelerum a civibus Israelensibus, et Hebraeis et Arabibus, admissorum. Hoc tamen maxime me commovit, quod his conflictionibus mense proxime praeterito habitis magis quam superioribus est factum ut communes concives, non milites aut tromocratae, inter se etiam letaliter confligerent velut in greges beluarum conglobati –ex quorum uno vir cuius supra mentionem feci forte fortuna evasit– necnon bona ad inimicos, seu potius ad hostes, pertinentia ita diriperent aut incenderent, ut in eadem vicinia homines qui paucis antea diebus iuxta vivere conabantur dictum ”homo homini lupus” vivide repraesentarent, hac sola causa alios vi aggredientes, quod alterius essent nationis.

Pugnae tales inter gentes vicinas consertae in mentem revocant bellum civium contra cives non in plagis Asiaticis, sed in Bosnia in Croatia in Kosovia ultimo saeculi proximi decennio gestum; tunc enim Serbi Mahometanis Bosniensibus insidiabantur, hi illis, Croatae Serbis, Serbi Croatis… neque iam erat quomodo vicini vicinis fiderent; quod intellexi factum esse in urbis Seraii suburbio Dobrinja nomine, quod eo consilio construi coeptum erat, ut permulti homines in Olympiis Hiemalibus operantes certantesque anno MCMLXXXIV ibi hospitarentur. Harum rerum ad Palaestinas analogiam hic propono, quippe qui quinque sexve hebdomades valde prope suburbium Dobrinja, decem annis post coloratas pompas Olympicas toti orbi exhibitas tanto cruore madidatum, habitaverim et satis multa de bellis Iugoslavicis audiverim. Ex hac comparatione, absque dubio imperfecta, satis non esse patet mutuam gentium propinquarum exstare intellectionem; Croatae enim, Serbi Mahometanique Bosnienses eodem fere sermone loquuntur neque mores alienos in sua terra vigentes ignorant. Hebraei et Palaestinenses quoque inter se colloqui valent, etiamsi sermones habent patrios dissimiles ex eadem vero radice originem trahentes; opiniones praeiudicatae tamen atque cordium erga alienas spes, dolores timoresque clausura necnon pravus sui amor efficiunt ut aliorum animi non recte intellegantur. Nonne pacis progressus facile fieri possint si Hebraei se parumper Arabes Palaestinos esse imaginari velint qui domibus, rebus commeandique libertate priventur, quorum aedificia displodantur ac corruant? Idem de Arabibus Palaestinis mutatis mutandis suggeri potest. Audiamus Ciceronem dicentem: “Fac, quaeso, qui ego sum esse te”.

Quamquam lamentabile est Israelem, qui iuxta nomen suum civitas esse vult Israelitis propria, multis modis horum in Arabes dominatui favere (etiam appropinquando ad id quod purgatio ethnica appellatur per expulsionem Arabum Palaestinensium et in eorum locum Hebraeorum substitutionem, necnon per sociale segregationis systema systemati simile quod in Africa Australi “apartheid” vocabatur), pariter lamentabile est quod homo Hebraeus propter originem suam solam non tantum sit Arabibus in odio, sed etiam horum vim patiatur; sicut vice versa de homine Arabe dici licet. Eodem pacto non oportuit sodales meos Serbicos Seraienses, eos quidem amicos qui prope a Dobrinja liberaliter hospitium mihi praebuerunt, propter militum Serborum atrocitates a Serborum osoribus inter bellum Bosniense aut post hoc vexationes pati.

Scintilla quae flammam conflictationum novissime in terra Chanaan suscitavit ad varios attinet conatus numerum Hebraeorum Hierosolymis augendi ceterorumque hominum minuendi, praesertim in regionibus urbis orientalibus, quae ad Israel iuxta ius gentium non pertinent (verbi gratia in Sheikh Jarrah, regione Hierosolymitana de qua iurisperiti et diurnarii multum hodie loquuntur). Sunt inter Palaestinenses Mahometanos qui clament se pro Hierosolymis omnia sua sacrificare paratos esse; non pauci autem Hebraeorum Hierosolyma autumant in perpetuum Israelitica esse et quidem indivisibilia. Valde inflammabilis Terra tribus religionibus Sancta –ut easdem plagas alio quoque modo vocemus– etiamnunc post indutias factas esse videtur.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 16/06/2021 16h27



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: