|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.
LITTERARVM VIS Omnium gentium seminaria de litterarum virtutibus penitus intellegendis Segedini, in Hungaria, inde a die XXIV mensis Iulii usque ad Kalendas Augustas a. MMVIII; Adulescentuli et iuvenes iam inde a die XXII invitantur ad praevias sessiones celebrandas.
Litterae inditos nobis a natura honestatis igniculos excitant; luxuriantes quasique fruticantes cupiditates stringunt ac coërcent, easque rationis finibus regunt; abducunt a vitiis, duces et magistrae sunt ad virtutem; prosperis rebus ornamento sunt, solacio adversis; neque illis exsultare atque efferri suos, neque his frangi ac deprimi sinunt; eam denique tranquillitatem animi efficiunt, quam multi finem bonorum esse dixerunt. (M. A. Mureti oratio XXIII De utilitate, iucunditate ac praestantia litterarum, habita Romae a. d. XV Kal. Nov. a. MDLXXIII)
Peracto Neapoli superiore aestate conventu HVMANITAS nuncupato, apparitores, felici conventus successu incitati, ordinare statuerunt, una cum amicis collegisque Hungaris, seminaria quaedam Latina, aestate hac proxima Segedini in inclita Hungariae urbe habenda. Quae seminaria inde a die vicesimo quinto mensis Iulii ad Kalendas usque Augustas, sub nomine quod est "LITTERARVM VIS", celebrabuntur; ita tamen ut iuvenes die vicesimo altero Iulii eodem iam congregentur, ut a peritioribus per biduum usu sermonis Latini extemporali initiari queant. Ad haec seminaria participanda ii omnes vocantur, qui humanitatis studiis addicti de iisdem cum praeceptoribus ac condiscipulis sermocinari disputare deliberare cupiant. Argumenta tractanda erunt maxime varia, sicut varia est vis quam litterae exercent; participes igitur verba facient de artibus deque Musis omnibus, quae modo excitant modo sedant animi affectus; de vita civili deque arte rhetorica, qua bonus vir cum dicendi peritus tum publici boni defensor fit; de rerum denique gestarum historia deque pueris instituendis, qui virtutum vitiorumque aetatis suae magis sibi conscii fiunt si ea cum moribus institutisque praeteritorum temporum comparant. Quia pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas: quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet: nam haec studia adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
|
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||