|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. Conventus aestivus Sodalitatis VeronensisLenes sunt colles qui lacum Benacum ex latere Venetorum aspectant, oleandris muticuloribus ornati et olivetis constrati. Bardolini, in vico magis vino quam olivo celebrato, pridie Nonas Julias habitus est conventus aestivus Sodalitatis Latinae Veronensis, dum "sole sub ardenti resonant arbusta cicadis" Participes in duos greges divisi, quorum alter tironibus alter provectis destinatus, excerpta scriptorum clarorum una legerunt et explanaverunt: iunioribus vita Timoleontis a Cornelio Nepote descripta et fabulae Syrae Aloisi Miraglia propositae sunt, senioribus (quorum imago adponitur) longiora scripta Erasmi, Dantis et, post parcum aut lautum prandium (est enim sua cuique cibi cupido), Apulei et Joannis XXIII pontificis. Unusquisque paucas sententias recitabat suisque verbis explicabat, deinde omnibus praebebatur facultas superaddendi, narrandi, explanandi ea quae in mentem advenerant aut studiis peractis iam noverat, lingua tantum Latina utendo. Ita omnes nobiscum domum aliquid novi attulimus, necnon voluptatem Latine loquendi, Latinam audiendi, communem amorem Latinitatis partiendi. Gratias ergo amicis Sodalitatis Veronensis. Scripsit Herimannus Novocomensis
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||