VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.
linguam qui colitis Latinam,
De decimo Ephemeridis anno
Linguam qui colitis Latinam, adeste!
dignus, qui celebretur, est hic annus:
quae explerit duo lustra, gratulemur
nostrae Ephemeridi, Latinitati
summo quae est decori novae atque laudi.
Scripsit Volfgangus Austriacus
Ergo vivit adhuc
latina lingua
annos complet Ephemeris decem illa;
orbis totius adsumus sodales:
fove, lector, adaugmen et cupido
ardens insinuetur universos
noscendi paginas Latinitatis!
Firme semper Ephemeris resistat!
Scripsit Lydia Ariminesis
|