|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. Lingua Anglica an Latina? (II)Utinam unus saltem ex philologis has legat paginas!Philologi et neolatinistaeIn hac Latinitatis clade ac ruina duae positiones ortae sunt, quae valde dissimile de lingua Latina diiudicant: sunt enim et philologi, qui unice veterem sive classicam Latinitatem dignam lectu ac discitu putant, et neolatinistae, qui usum hodiernum fovemus nec non Ciceronis aliorumque veterum cottidianam quidem lectionem. In libro de Academiae Latinitati Fovendae Historia [1] Gaius Licoppe, documentis innixus, nobis demostrat Academiae ortum, qui Latinitatis usum hodiernum postulabat, et statum Academiae hodiernum, in philologorum manibus, qui nihil nisi veterum lectionem dignum atque fructuosum putant; praeterea multi philologi nos neolatinistas rident et Neolatinitatem habent rem quasi pudendam; habetur enim atra manus atque occulta quae Neolatinitati magnopere obstat, quapropter memoranda sunt haec: 1.- Anno 1987 Meldis (Meaux) fere viginti neolatinistae congregati sunt tres horas invicem Latine loquentes; ibi fuit diurnarius nomine Petrus Champetier ab statione televisifica Francogallica (A2) qui voluit sessioni participantes instrumentis televisificis excipere, eo consilio ut telehorasice transmitteretur; at tale programma numquam emissum est; paulo post tamen - in eadem statione exhibita est Genovefa Immč cum marito Antonino graviter aegrotanti breviter et pueriliter Latine loquens et deinde translationem Latinam cantus nationalis La Marseillaise modulans; sic Latinitas viva apparebat ut res ludrica sine momento [2] ; quaerendum est igitur qua de causa diurnarius sive - quod potius est credibile - sedis televisificae praepositus consilium mutavit; aliquisne ab umbra id suasit? 2.- Anno 1999 Candidus Mendes Brasilianus et alii intellectuales operam dederunt ut Accademia della latinitŕ conderetur; haec in Pisana Schola Normali vel Bononiae in studiorum universitate sedem habitura putabatur; haec Academia pugnatura esset contra invadentem culturam Anglosaxonicam [3] ; attamen numquam re vera creata est. 3.- Anni autem 2012 mense Aprili, Antonius Capellán Hispanus qui, annis praeteritis, in Academiae sessionibus semper comiter et urbanissime se gesserat, litteras Academicis sodalibus circum misit vituperationibus contra Aloisium Miraglia et Gaium Licoppe et calumniis plenas; praeterea euronum 12 milia promisit sub ea condicione ne Academiae statutum mutaretur; cogitabatur enim Latinitas viva aperte in eo commendari; cur eurones tali proposito promissi? cur voluntatis mutatio atque urbanitatis contemptio? 4.- Anni 2012 mense Novembri, in Pontificia Academia Latinitatis a Benedicto XVI condita, Ivanus Dionigi praeses, qui rector quoque est Universitatis Bononiensis, Aloisio Miraglia, suam opinionem proferre cupienti, quodammodo tyrannice dixit non omnium opiniones audiri posse, reliquis academicis obsequentibus [4]. Franciscus Pontifex Maximus cum sedem Petrinam primo possideret, refellit Latinam homiliam quam ei assessor paraverat et Italice verba christifidelibus fecit; Ecclesia, quae quam multis hominibus evangelium praedicare debet, linguane Latina uteretur? non possumus Latinitatem renascentem ab Ecclesia exspectare. Academiae et sodalitates quid possint?Ex corporationibus privatis vel statalibus vel Academia Latinitati Fovendae auxilium fortase speramus? cur tandem ad Latine discendum aut loquendum academiae vel sodalitates vel personae iuridicae sint condendae? condantur si qui velint, sed potissumum est per interrete litteras Latinas promovere; hoc ad omnes pertinet et praesertim ad illos qui in Academia Latinitati Fovendae intersunt; de paginis vero interretialibus iam apud neolatinistas feliciter actum est [5] multaeque ortae sunt, sed exceptis admodum paucis, non cottidie sed raro renovantur ita ut diebus peractis vel etiam mensibus nihil novi in iis inveniatur; multum quoque iuvabit Latinistarum opiniones per ephemerides perque diarios esse lingua vernacula divulgandas eo consilio ut argumenta pro Latinitate cives possint sua cuiusque lingua intellegi; multi tamen latinistae nomima sua celant et pseudonimis utuntur, fortasse ne ipsi sint ludibrio. Quae cum ita sint, difficilis via Latinitati esse videtur; sin autem una tantum pagina interretialis cottidie esset renovata ut legere possimus de historia antiqua et hodierna deque omnibus rebus, non omnis lingua Latina morietur; at quid cogitant philologi qui respuunt et rident usum Latinitatis hodiernum? Lingua Latina viva an mortua?Iam vero diu multumque disputatum est utrum lingua latina sit mortua an non; dicitur mortua esse quod a Cicerone usque ad hodiernos dies eius syntaxis vix est mutata; vocabularium, quoad res postulat, unice nova verba rebus hodiernis accipit; tamen etiam possumus linguam Latinam esse mortuam alia de causa affirmare, nam nemini hodie haec lingua est materna sive nativa; pueri enim qui Latinitatem a cunabulis didicerunt saeculo V vel VI nati sunt et nempe Latinitatem iam valde corruptam audierunt; sed Latinitas non est lingua artificialis sicut esperantica [6] ; haec nunquam re vera in historia viva usurpata est; Latinitas vero plus quam mille annos viguit vitamque eorum qui iam non sunt continet et prospera et tristia eorumdem nobis transmittit. Lectionem cursoriam exerceamus!Latinitas classica ne evanescat Latinitate eget hodierna; cum de rebus hodiernis Latine legimus, facile et penitus intellegimus, tamquam si vernacula lingua uteremur. Lectio igitur cursoria lectorem valde praeparat ut adeamus litteras Latinas ab iis scriptas qui Latinitatem linguam maternam tunc vigentem coluerunt, dum historiam rebus antiquis additiciam perdiscamus; libros igitur hodiernos et ephemerides ac paginas interretiales oportet divulgari quo ii qui olim litteras Latinas didicerunt possint ad cultum civilem atavicum denuo appropinquare [7] . Europaei videntur identitatem suam iam amissam iudicare ac minime hac re sollicitari; interea ab orientalibus plagis novi mores ac linguae paulatim ingrediuntur. Cottidie scribere, cottidie legereHaec omnia quae narravi atque excogitavi me monuit Gaii Licope opus cui titulus Academia Latinitati Fovendae eius historia per motum Latinitatis vivae considerata; quapropter, ut finem scribendi faciam, duo velim lectoribus proponere: alteram quaestionem de Latinitatis obice, alterum pro Latinitate consilium; quaerendum ergo est an linguisticis atque culturalibus obstaculis in Latinitate colenda subiaceant; Americani quidam nationalistae quandam cooperationem culturalem internationalem ut opinor - cupiunt silenter creari, eo consilio ut pax in orbe terrarum facilius habeatur, quod consilium non refello, sed nego id una lingua i.e. Anglica perficiendum esse [8] ; immo libertas in quacumque lingua opinandi est omnis cooperationis condicio; praeterea si aliquae lingua reliquis anteponeretur, qui ea materna utuntur facilius quam reliqui arguere, disceptare, narrare possint; deinde propono ut triginta saltem latinistae singula scripta semel in mense ad paginam cottidie renovandam mittant, ita ut aliquod novi lectores cottidie lectu dignum putent; alio modo Latinitas supervivere non poterit; una cum hieroglyphicis Aegyptiis sub terra perpaucis peritis requiescet. [1] Gaius Licoppe: Academia Latinitati Fovendae eius historia per motum Latinitatis vivae considerata (1952-2012), Melissa, 2014. [2] Gaius Licoppe, op. cit. pag. 215-216. [3] Gaius Licoppe, op. cit. pag 313-314. [4] Gaius Licoppe, op.cit. pag. 397-400. [5] Gaius Licoppe, op.cit. pag.334, 350, 368, 374-375. [6] Vide http://www.alcuinus.net/ephemeris/archi2010/nuntius2.php?id=495 [7] Vide P. Kangiser Pro neolatinitate et latinitate hodierna, in Melissa 163, pag.14-15. [8] Vide http://www.alcuinus.net/ephemeris/archi2010/nuntius2.php?id=509 et http://www.alcuinus.net/ephemeris/archi2011/nuntius2.php?id=589 Scripsit Paulus Kangiser
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||