|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. De Aloisio Miraglia magistrisque Academiae ...... Vivarii Novi Zagrabiam visitantibusNullum nuntium erat tam praeclarum, tam grave, nullum quod animum levare nostrum potuerit quam illud de adventu Aloisii magistrorumque Academiae Vivarii Novi Zagrabiam quae Croatiae est caput. Oportet autem rem ab ovo enarrare, quo melius intellegatur. Iam triginta fere annos Latine doceo et semper meliorem viam Latine docendi quaerebam. Cum Aloisium cognoscerem qui de methodo illa erga naturam deque libris magistri Oerbergii qui Lingua Latina per se illustrata nuncupantur certiorem me fecit, et ipsa valde volui tali modo discipulos meos docere - ut possent ad veram comprehensionem veramque linguam Latinam, haud artificiosam pervenire multa legendo et loquendo. Eodem tempore et Circulum Latinum Zagrabiensem condidi - cuius sodales iam undecim annos conveniunt ut Latine de omnibus rebus loquerentur. Initio libris magistri Oerbergii tantum nos pauci magistri utebamur modo experimentali, sed postea ob leges nobis illicuit pergere. Tunc per quattuor annos multis variisque modis conantes postremo anno MMXIV adepti sumus, auxilio Aloisii et domus editoriae in Croatia c.n. Dominovic, ut libri Oerbergiani iure et lege in lyceis adhiberi possent. Maxime gavisi sumus, cum Aloisius nuntiavit se ad nos perventurum esse cum magistris Eusebio et Iuliano - vulgo Özséb Áron Tóth et Julien Claeys Boúúaert - ex Academia, ut statum rerum videret, magists hortaretur, auxilium ferret. Die duodetricesimo mensis Novembris Aloisius cum collegis in lyceis tribus scholas nostris discipulis habuerunt - quod magni momenti fuit nobis magistris. Item Aloisius acroasim sub titulo De re publica litterarum nostra aetate restituenda studiosis in Universitate Studiorum Croaticorum habuit, quam audiens maxime gavisa sum et verbis cogitationibusque affecta quamquam thema mihi notum iam erat. Die undetricesimo seminarium destinatum magistris habitum est in lyceo Zagrabiensi XV. Aloisius de lingua Latina iuxta naturae rationem docenda loquebatur multaque utilia magistris dixit exemplis quibusdam ex libris Oerbergii sumptis. Cuius seminarii moderator fuit Petar Uskovic, qui anno praeterito in Academia linguae Latinae studuit et auxilium in omnibus rebus ordinandis praebuit. Iuvenes magistri Eusebius et Iulianus Petro adiuvante monstraverunt narrando nec non cantando – nam in Academia Vivarii Novi chorus Tyrtaion institutus est cuius cantores omnes sunt studiosi, qui, addendum est, numerosa carmina, incredibile auditu, ex memoria proferunt - quomodo carmina Latina modis musicis illustrarentur, ut discipuli et studiosi optimo modo recte varios versus poetarum Romanorum pronuntiare possent. Nostri discipuli spectacula Latina ediderunt secundum capitula libri Familia Romana – Puer improbus et Dominus et servi. Die Veneris, extraordinario magistris Academiae monstravimus urbem nostram Zagrabiam, quam prima vice visitaverunt. Ambulavimus per mediam urbem - praesertim in vetere Superiore parte urbis cuius historia est magni momenti. Die Saturni magistri maximum honorem nobis praebuerunt, cum hac occasione conventui Circuli Latini Zagrabiensis interessent. Pulcherrimum tempus et laetissimum in taberna iucunda egimus Latine loquendo et cantando. Hunc eventum semper in memoria et in corde tenebimus. Angela Crnobrnja
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||