|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. Scholae Latinitatis Vivae in Polonia
Scholae Latinitatis Vivae seu scholae Latine loquendi 15 ex annis in Polonia instituuntur duabus de causis: ut foveatur Latinitas, quae plurimis ex scholis in Polonia expulsa est, et deinde ut methodi directae, quae dicuntur, ostendantur magistris et discipulis, qui adhuc methodo tratuctivae assueti sunt et ea utuntur. Prima schola omnino acta est Posnaniae in Universitate Mickiewicziana Posnaniensi anno MMI. Origo scholae autem haec fuit: doctrices Instituti Philologiae Classicae eiusdem universitatis interfuere Seminario Opoliensi (quod a Latinitati Vivae Provehendae Associatione in vico prope Opoliam sito institutum erat), ubi audiverunt scholas seu conversatoria Latina Caeciliae Koch (magistrae Germanae, LVPAe sodalis), quae tam illis placuere, ut statim decreverint similes scholas studiosis Universitatis Posnaniensis destinatas instituendas esse. Invitaverunt ergo Caeciliam ad urbem Posnaniensem et primam Scholam Aestivam Latinitatis Vivae Posnaniensem instituerunt. Ex illo tempore scholae huius generis in Polonia quotannis habentur. Ratio scholarum mutatur et ex eo pendet, qui discipuli interfuturi sint. Lectiones ergo in diversis gregibus habentur: Tironum (qui numquam Latine didicere), Tironum provectiorum (qui plusminusve linguam Latinam cognoverunt, sed numquam locuti sunt) et Veteranorum (qui facile textus auctorum antiquorum legere et de illis expedite loqui possunt). Praeter Scholas Aestivas Posnanienses ex anno MMXII etiam scholae hiemales seu brumales instituuntur – primum Cracoviae (annis MMXII et MMXIII) et deinde Wratislaviae (annis MMXIV et MMXV). Nunc autem Quadriduum Latinum Catoviciis (vulgo Katowice) instituere temptavimus – intersunt 12 discipuli, qui omnes ex regione Catoviciensi venerunt. In programmate quadridii scholas Tironibus (qui numquam antea Latine didicerunt) destinatas et lectiones de methodis directis aut naturalibus magistris dicatas praescripsimus. Scholam Catoviciensem regularem fore speramus – fortasse et hic novus circulus Latinus condetur? Omnes moderatores, qui adhuc scholas moderati sunt, gaudent et laetantur maximo et crescente quidem numero discipulorum, qui scholas frequentant. Usque ad annum MMXII scholae praecipue inter Polonos propagatae sunt, postea tamen, cum nuntios et invitationes etiam extra Poloniae fines mittere coepimus, ad scholas permulti discipuli ex Germania, Bohemia, Lithuania, Alba Ruthenia et Italia confluxere. Ante annum MMXII viginti fere discipuli scholis interesse solebant, superiore anno autem Wratislaviae fuere iam quadraginta, deinde Posnaniae inter scholas Posnanienses plus quam triginta, hoc anno autem scholae Wratislaviensi interfuere plus quam octoginta discipuli! Ad scholas magistros peregrinos, qui doceant, invitare solemus – Caeciliam Koch et Paulum Pezzuolo. Hoc maxime prodest, nam inter lectiones discipuli non possunt eos Polonice alloqui neque de vocabulis aut locutionibus necessariis Polonice rogare – omnes cogitationes Latine proferendae sunt. Non omne tempus scholae in lectionibus officialibus degimus – conamur semper aliquid novi praeparare, e.g. excursiones, deambulationes per urbem, vesperos canticorum et collocutiones vespertinas in cauponis, quae a plerisque maxime amantur: tunc timore magistrorum deposito, Iove sereno et Baccho iuvante, linguae omnium dissolvuntur et vivit lingua Latina. Proxima schola Posnaniae habebitur – diebus 17-30 m. Augusti. Venite exspectati! Imago 1: Nonnulli participes Scholae Hiemalis Wratislaviensis MMXV Imago 2: Quadriduum Latinum Catoviciense Imago 3: Quadriduum Latinum Catoviciense Scripsit Martinus Loch
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||