| 
 
    
        in orbe
    Turcarum minister primarius dolorem suum patefacit, quod aeronaves Turcicae desuper vicum in regione Curdorum adgressae XXXV inermes occiderint. - 30/12/2011 22h45
 
 
    
        insolita
    Annum LXXX suae vitae agens, mortuus est Cheetah, anthropopithecus troglodytes, socius et amicus Tarzani, Ianae et Pueri. In sanctuario Civitatis Floridae, ut patriarcha sapientipotens, in splendore arboreo vivebat.
 - 28/12/2011 21h48
 
 
    
        in orbe
    Bidua funera praesidentis Austrocoreani coram populo sub nive geluque lugenti coeperunt, ducente successore Kim Jong-un, nullis externis legatis advocatis. - 28/12/2011 21h44
 
 
    
        socialia
    Turbae civium Israelianorum Bethsame, in oppido haud ab Hierosolymis longinquo, reclamant contra Judaeos orthodoxos qui puellam aggressi sunt indutam vestimentis talibus, quae ipsi religionem iniuria afficere censuerint. - 27/12/2011 22h30
 
 
    
        poesis
    Optima sint fausto pro Natali omina cuivis / laeti lectores nostri ubivis valeant! - 25/12/2011 21h30
 
 
    
        in orbe
    Dum missa nocturna Natalicia celebratur, in templo catholico sanctae Theresiae dicato haud procul a capite Nigeriae magna caedes fidelium ab armatis Islamicis perpetrata est.
 L saltem victimae in Nigeria numerantur, quod in regione septemtrionali inter copias regulares et armatos Islamicos acriter dimicatum est. - 24/12/2011 16h37
 
 
    
        in orbe
    Tredecim pyrobola variis in Bagdati locis dirupta sunt: cruoris magna copia effunditur paulo post armatorum Americanorum discessum perfectum.
 Regimen Hungariae primum post finem dictaturae communisticae opinionum libertatem opprimit, stationi radiophonicae Klubradio silentio imposito. - 22/12/2011 09h15
 
 
    
        oeconomia
    Euronum 16.500 miliones parcimoniam Marianus Rajoy nuntiavit ut oeconomia in Hispania redintegretur. Alia erunt mox proposita. - 20/12/2011 19h47
 
 
    
        homines
    Vaclavus Havel politice adversatus est Factioni Communisticae et iuribus  hominum praecipuis favit. Recentiore mense Octobre annos 75 compleverat. *** +++ Vaclavus Havel qui Praeses reipublica Checae fuerat, mortuus est ob morbum pulmonare; anno 1996 iam chirurgiam in pulmone  pasus erat, qui pertinax in fumando fuit. 
 
 - 20/12/2011 19h47
 
 
    
        homines
    Cesaria Evora, praeclara cantrix ex Insulis Promunturii Viridis, anno LXX aetatis suae mortem obiit; quae musicam patriae suae per orbem terrarum divulgaverat. - 18/12/2011 00h04
 
 
    
        in orbe
    Tiphon immanis Insulas Philippinas vastavit vicos silvasque demergens et CCCCXXX noctu saltem homines interficiens. - 17/12/2011 20h26
 
 
    
        in orbe
    Legiae, in Belgica, et Florentiae, in Tuscia, caedes inopinatae perpetratae sunt a singulis viris, qui post cruentum facinus sibi mortem ipsi consciverunt. - 14/12/2011 00h29
 
 
    
        politica
    Postquam omnes Europae civitates excepta Britannia foedus commune Unionis renovare constituerunt, dissensiones in regimine Londiniensi ortae sunt. - 11/12/2011 23h43
 
 
    
        in orbe
    Colloquiis Durbaniae habitis de calefactione mundana omnes maximae nationes pactionem ad vapores obnoxios  moderandos subscripserunt. - 11/12/2011 23h41
 
 
    
        in orbe
    Durbaniae, in urbe Austroafricana, consensus de calefactione universa moderanda praesto esse videtur. - 10/12/2011 12h33
 
 
    
        scientiae
    Studiosi artis medicae vaccinum creaverunt, quo mures experimentis viro Ebola affecti sanantur: quod in Africa centenos homines recentibus annis interfecit. - 07/12/2011 05h22
 
 
    
        politica
    Et in Croatia et in Slovenia factionibus laevis comitia victoriam hodie dederunt. - 05/12/2011 23h26
 
 
    
        politica
    In Aegypto tertius tantum civis factionibus non Islamicis suffragium non dedit. - 04/12/2011 20h27
 
 
    
        politica
    In Russorum comitiis factio Vladimiri Putin partem maiorem consensus amittit, dum partes communistica et dextera increscunt. - 04/12/2011 20h23
 
 
    
        politica
    In tota Russia, incipientes a remota Siberia propter horam differentem, cives comitiis intersunt ut senatum "Duma" vocatum deligant. - 04/12/2011 08h50
 
 
    
        in orbe
    In Burundi, civitate Medioafricana, latrones sororem catholicam Croatam et adiutorem Italicum furti gratia occiserunt, aliam sororem sauciaverunt. - 29/11/2011 00h44
 
 
    
        politica
    Catervae civium Aegyptiorum comitiis intersunt, ut post dictatorem expulsum legitime senatus deligatur. - 29/11/2011 00h34
 
 
    
        in orbe
    Foedus Arabicum Syriam punit, propter perturbationes vi repressas. - 27/11/2011 19h59
 
 
    
        in orbe
    Linter LXVII homines ex Africa Italiam versus advehens apud litus Apulum demersus est: quattuor  victimae saltem numerantur. - 27/11/2011 13h31
 
 
    
        politica
    Kamal Ganzouri, cui novi regiminis Aegyptii institutio commissa est, ex populo forum Tahrir iam diu occupanti fidem petit. - 26/11/2011 01h07
 
 
    
        politica
    Milites qui Reipublicae Aegyptiae praesunt constituerunt comitia praesidentialia mense Julio proximo habenda esse, nam reclamationes in foro Tahrir non desinunt. - 22/11/2011 23h12
 
 
    
        in orbe
    Praeses Cubanus agricolis dedit licentiam ut ipsi deversoriis et cauponis qui periegesim exercent, fructus pomaque directe vendant. Monopolium statale de agricultura constringitur. - 22/11/2011 23h09
 
 
    
        socialia
    Monacha catholica, Valsha Jhon, 54 annorum, quae  in Jharhkand (in Indiae regione septentrionali) 20 annos auxilium egenis ferebat, domi suae noctu interempta est. Incertus facinoris auctor. - 21/11/2011 20h27
 
 
    
        in orbe
    Iudicium coepit in tres duces Kmerum Rubrorum, qui multa centena milia Cambodiensium saevissime trucidaverunt. - 21/11/2011 20h20
 
 
    
        politica
    Factio popularis maiorem partem sellarum in senatu Hispanico occupabit. - 20/11/2011 21h00
 
 
    
        politica
    In Hispania die Solis comitia habita sunt ante die statutam: factio popularis putatur magnam victoriam consecutura esse. - 20/11/2011 19h47
 
 
    
        in orbe
    Cairi contra regiminis oppositores, qui forum Tahrir iam diu occupant, exercitus impetum fecit multos saucians, quattuor occidens. - 20/11/2011 19h34
 
 
    
        in orbe
    ONUs vigilantes de armis nuclearibus sollicitudinem suam patefaciunt, postquam diu consilia de vi atomica a rectoribus Persicis capta indagavit. - 18/11/2011 22h37
 
 
    
        politica
    Regimini Italico a Mario Monti ducto senatus superior fidem tribuit. - 17/11/2011 22h33
 
 
    
        in orbe
    Legatus Pacistanus in USA se a munere abdicat, accusatus quod USAe auxilium petierit contra patriae suae exercitum. - 17/11/2011 22h32
 
 
    
        in orbe
    Milites dissentientes exercitum Syrium prope Damascum aggrediuntur bellumque civile oriri  possit; dissentientes exercitum, qui liber vocatur, crearunt. - 17/11/2011 17h31
 
 
    
        politica
    Angela Merkel: Europam difficillimos dies degere post secundum bellum mundamum, et reformationibus egere ut nationes eurone uti sua sponte desinant neque ab Unione discedant. - 15/11/2011 16h43
 
 
    
        politica
    Jordaniae rex Abdullah ab Anglicis diurnariis rogatus postulat, ut Syriacorum praesidens Bashar al-Assad a munere abdicet. - 14/11/2011 20h22
 
 
    
        in orbe
    Anders Behring Breivik, qui LXXII homines mense Julio in Norvegia occidit, ante iudices primum delatus est. - 14/11/2011 20h20
 
 
    
        politica
    Mario Monti, perito rerum oeconomicarum, mandatum est munus novi regiminis Italici constituendi, post abdicationem Silvii Berlusconi. - 13/11/2011 20h43
 
 
    
        oeconomia
    USAe praesidens nuntiat consilium ad regionem liberae mercaturae patefactam oceani Pacifici insulas litoraque includentem. - 13/11/2011 14h29
 
 
    
        politica
    Cras a munere se abdicabit Italiae minister primarius Silvius Berlusconi; novus gubernator forsitan erit magister peritus rerum oeconomicarum Marius Monti. - 11/11/2011 22h57
 
 
    
        in orbe
    In Propontide quinque viri navem Turcicam aggressi potiti sunt; quos investigatores Turcici putant Curdos esse, ducem rebellium Abdullah Ocalan in parva insula detentum liberaturi. - 11/11/2011 22h55
 
 
    
        politica
    Postquam diu acriter actum est, creatum est in Graecia novum regimen, a plerisque factionibus sustentum; novus minister primarius factus est Lucas Papademos. - 11/11/2011 22h50
 
 
    
        in orbe
    Annis duobus et viginti  abhinc murum Berolinensem populus tandem delevit, signum libertatis dedit. - 09/11/2011 23h55
 
 
    
        politica
    Postquam Georgios Papandreou a munere discessit, novus Minister Primarius a Parlamento Graeco creandus est. - 08/11/2011 19h50
 
 
    
        in orbe
    Mortuis octo fossoribus, adiutores XLV fossores post sesquidiurnam captivitatem ex carbonis fodina in regione Sinensi Sa Men Xia salvos eduxerunt.  - 05/11/2011 23h18
 
 
    
        in orbe
    Armati Islamici in duobus urbibus Nigeriae aedificia Christianorum et meschitam pyrobolis aggressi sunt, proelia cum exercitu committentes: centum saltem homines interfecti sunt. - 05/11/2011 22h57
 
 
    
        politica
    Minister primarius Graeciae Georgius Papandreou fidem obtinuit in senatu, se promittens cum oppositoribus de novo regimine constituendo pacturum esse. - 05/11/2011 08h07
 
 
    
        in orbe
    Copiosis imbribus rivi mediam Genuam, urbem Italiae septemtrionalis, inundaverunt domos cauponasque demergentes: tres pueri et quattuor adulti interierunt. - 04/11/2011 19h02
 
 
    
        oeconomia
    Albertus Alesina: non Graeciam sollicitare oportere sed Italiam, ibi grave  esse periculum. - 02/11/2011 20h40
 
 
    
        insolita
    Foedus pedifollicum Iraniae perpetuum expulit duos pedilusores ob gestus indecentes: quorum unus puncto confecto exsultans per iocum nates sodalis tetigerat. - 01/11/2011 22h32
 
 
    
        oeconomia
    Postquam minister primarius Hellenicus Georgius Papandreou nuntiavit comitia apud Graecos habenda esse de severis consiliis oeconomicis, magnopere deminuti sunt indices fororum mercatoriorum in toto orbe. - 01/11/2011 22h25
 
 
    
        in orbe
    Post nuntium Palaestinam ut socium UNESCO, Ordinis Nationum Unitarum ad culturam servandam, acceptam esse, vehementissime reclamaverunt Israeliani, pecuniam denegaverunt Civitates Americae Unitarum. - 31/10/2011 21h09
 
 
    
        politica
    Auctoritates Libycae universitatis magistrum Abdel Rahim al-Kib ad tempus ministrum primarium delegerunt. - 31/10/2011 21h09
 
 
    
        in orbe
    Copiosis intempestivis nivibus operta est ora Atlantica Americae septemtrionalis, quam ob rem XXX centena milia domuum vi electrica carent. - 30/10/2011 23h39
 
 
    
        in orbe
    Apud urbem Palaestinam Rafah, in zona Gazae meridionali, sex armati gregis, qui Jihad Islamica appellatur, pyrobolis ab Israelianis deiectis occisi sunt.
 Post cruentum Veneris diem, non desinentibus reclamationibus, oppositores regiminis Syriaci copias ex aliis nationibus intervenire postulant. - 29/10/2011 18h31
 
 
    
        in orbe
    Postquam ita Commonwealth decrevit, par condicio datur tam maribus quam feminis ad regalem honorem tribuendum. - 29/10/2011 00h46
 
 
    
        politica
    Factio Islamica moderata Ennahda partem maiorem sellarum senatoriarum accepit comitiis nuper habitis in Tunesia. - 28/10/2011 00h27
 
 
    
        in orbe
    In regione Lunensi et in Liguria orientali propter immanem eluviem decem circiter homines interiisse putantur, plurimi vici luto demersi sunt. - 27/10/2011 00h19
 
 
    
        homines
    Muarmmarii Gaddafii cadaver una cum filio suo Mo-Tassim inhumatum esse dicitur in quodam incognito loco intra Sahara solitudines, precibus Muslimis recitatis. - 25/10/2011 21h00
 
 
    
        in orbe
    CCLXV homines ob terrae motum in Turcia orientali interiisse narrantur, superstites sub divo secundam noctem agunt. - 24/10/2011 22h48
 
 
    
        politica
    Factio Islamica moderata confirmat se maiorem partem sellarum senatoriarum in Tunesia sibi comparavisse. - 24/10/2011 22h46
 
 
    
        politica
    Christina Fernández, Nestoris Kirchner vidua, iterum electa est Praeses Reipublicae Argentinae, et quantum interea putatur ex civibus  centenis 53 suffragia accepit. - 24/10/2011 14h57
 
 
    
        oeconomia
    Bruxellis Consilium Europaeum convenit, unde admonitiones severae erga Graeciae et Italiae gubernatores veniunt, ut difficultates oeconomicae solvantur. - 24/10/2011 00h25
 
 
    
        in orbe
    Vehementi terrae motu affecta est Turcia orientalis, apud Persarum fines. - 24/10/2011 00h21
 
 
    
        cultus
    Pompeiis apud Portam Nolanam ob copiosos imbres decidit murus, haud longe a schola armaturarum ubi gravis ruina anno praeterito facta erat. - 22/10/2011 19h49
 
 
    
        in orbe
    Immani eluvie afficitur Thailandia, ubi etiam Bankokia demergi posse putatur. - 22/10/2011 19h44
 
 
    
        in orbe
    Grex tromocratorum ETA modo nuntiavit se post quattuor decennia, morte, dolore, tandem vi non usuros armaque posituros. - 20/10/2011 23h49
 
 
    
        in orbe
    Gaddāfī, ā rebellibus captō novam rempūblicam in Libyā īnstituentibus, mortuus est. Hic nuntius iam per orbem terrarum circumvolat. - 20/10/2011 20h18
 
 
    
        oeconomia
    Post Johannem Claudium Trichet, Italus Marius Draghi Kalendis Novembribus fiet praesidens Argentariae Europaeae, cum res oeconomicae gravi in discrimine versentur. - 19/10/2011 20h39
 
 
    
        in orbe
    Magno cum gaudio et populi concursu celebratur liberatio Gilad Shalit, captivi Israeliani, qui pro plurimis Palaestinis in vinculis detentis domum rediit. - 18/10/2011 23h38
 
 
    
        oeconomia
    Societas Batava lampadum electricarum et intrumentorum electronicorum fabricatrix Philips nuntiat XXXXV centenos operarios in toto orbe dimittendos esse. - 17/10/2011 23h38
 
 
    
        in orbe
    Armati Somali postulant, ut copiae Kenyanae gregem  Al-Shabab repellentes ex Somaliae finibus recedant. - 17/10/2011 23h34
 
 
    
        politica
    Inter candidatos factionis socialisticae Franciscus Hollande electus est, ut Nicolai Sarkozy adversarius fiat ad Galliae sellam praesidentialem occupandam. - 16/10/2011 22h08
 
 
    
        athletica
    Gallici lusores cum Novae Zelandiae grege de follis ovalis principatu in mundano certamine septimana proxima certabunt. - 16/10/2011 22h05
 
 
    
        in orbe
    In multis totius orbis urbibus contra argentariarum mores reclamatum est; Romae gravibus dimicationibus deni et astyphylaces et reclamantes vulneribus affecti sunt.
 Vehementer reclamatur in Iemenia contra rei publicae praesidentem: ibi hodie novem regiminis oppositores interierunt, complures sauciati sunt. - 15/10/2011 20h28
 
 
    
        in orbe
    Tripoli novi regiminis militiae cum pristino praesidenti fidelibus copiis proeliantur, magna cum cruoris effusione.  - 14/10/2011 21h53
 
 
    
        insolita
    In Chilia, in via qua itur a litore ad Iacobopolim, die 12 Octobris multo mane, automataria 51 inter se colliserunt. Ibi 5 viatores perierunt, in quibus puer undecim annorum. Causa calamitatis, ut putatur, fuit fumus quo agricolae utuntur ne sationes et vites gelu laedentur.
 - 14/10/2011 00h52
 
 
    
        socialia
    In India septemtrionali quadringentae victimae, plerumque pueri et puellae, cerebri morbo affectae numerantur. - 12/10/2011 22h28
 
 
    
        oeconomia
    Praesidens Consilii Europaei Josephus Manuel Barroso coram senatu Europaeo consilium euronem servandum aptum descripsit.
 - 12/10/2011 22h24
 
 
    
        oeconomia
    Senatus Slovakiae reiecit regiminis consilium, ut maior vis pecuniae subsidio debilioribus civitatibus nummo Europaeo utentibus tribueretur. Ergo mox Slovakia regimine carebit. - 11/10/2011 23h42
 
 
    
        in orbe
    Catervatim Christianorum turmae Cairi exsequiis instantibus congregatae in militias iaculatae sunt, post multorum Coptorum hesternam caedem. - 11/10/2011 00h11
 
 
    
        in orbe
    Cruor effusus est Cairi, in Aegypti capite, cum reclamarent Christiani post templum Coptorum a Muslimis extremis succensum. - 09/10/2011 22h40
 
 
    
        politica
    Donaldus Tusk, minister primarius Polonorum factionis liberalis, adversarium Europhobum Jaroslaum Kaczynski putatur comitiis hodernis profligasse. - 09/10/2011 21h54
 
 
    
        in orbe
    Tribus mulieribus, id est praesidenti Liberiae eiusque concivi patronae necnon animosae mulieri Iemenitae feminarum virorumque iura defendentibus praemium pacis Nobeliano tributum est. - 08/10/2011 23h17
 
 
    
        politica
    Cras cives Poloni comitiis intererunt, quorum res oeconomicae quorum prosperrime procedunt.
 Post diuturnam crisin factiones politicae Belgicae novum regimen creabunt. - 08/10/2011 23h12
 
 
    
        homines
    Honor in toto orbe tribuitur Stephano Jobs, societatis Mali (Apple) conditori, qui LVI annos natus pancreatis cancro obiit.
 Heri in Statibus Unitis mortuus est Stephanus Jobs, qui industriam cyberneticam Apple condiderat et varia instrumenta computatralia feliciter excogitaverat feceratque.  - 07/10/2011 00h18
 
 
    
        oeconomia
    Catervatim operarii et magistratus rei publicae Hellenicae vias foraque occupaverunt, reclamantes contra severissima consilia a Mensa Publica Europaea imposita. - 05/10/2011 23h40
 
 
    
        in orbe
    Immani caede ab armatis Islamicis perpetrata LXX homines Mogadisu, in Somalorum capite, occisi sunt, plurimi sauciati. - 04/10/2011 23h20
 
 
    
        socialia
    Bardulis, in oppido Apulo, repente corruit domus ubi clam operariae minima mercede texebant: quarum quattuor cum filia textrini domini perierunt. - 04/10/2011 23h17
 
 
    
        in orbe
    Amanda Knox et Raphael Sollecito, iuvenes iam condemnati quod Perusiae adolescentem Meredith Kercher saeve interfecissent, ab iudicibus provocationis iudicii absoluti et liberati sunt. - 04/10/2011 07h40
 
 
    
        scientiae
    Ob nimium aestum, foramen in ozonisphaera nuper creatum est supra Arctoum polum, sicut antea supra Antarctica: hoc nuntiant acta scientifica "Natura". - 02/10/2011 22h41
 
 
    
        in orbe
    Turmae Syrtes incolarum effugiunt, dum impetus rebellium in ultimam urbem Mahometo Gaddafi fidelem non desinit. - 02/10/2011 14h35
 
 
    
        oeconomia
    DCC Americani, qui cum multis milibus Novi Eboraci Muri Viam (Wall Street) occupaverant contra ditissimos concives reclamantes, in vincula coniecti sunt. - 02/10/2011 14h32
 
 
    
        oeconomia
    Lutetiae Graecorum praesidens Georgius Papandreou cum Gallorum et Collegii Europaei praesidentibus collocutus est, ut patriae suae pecuniae magna vis iterum commodetur. - 30/09/2011 20h59
 
 
    
        in orbe
    Acriter dimicatum est Homsae, in urbe Syriaca: cruentis perturbationibus octo saltem homines interiisse narrantur. - 30/09/2011 20h55
 
 
    
        in orbe
    In Afganistania occidentali ob pyrobolum displosum sedecim homines iter raeda facientes interierunt, plerumque adolescentes. - 27/09/2011 22h55
 
 
    
        socialia
    Mulier Saudita decem verberibus condemnata est, quod contra legem autoraedam duxisset. - 27/09/2011 22h50
 
 
    
        in orbe
    Syrtem vi ineunt rebelles, ubi dictator Gaddafi cum fidelibus suis resistere putatur, bello civili finem imposituri. - 26/09/2011 23h34
 
 
    
        politica
    Russorum minister primarius Vladimirus Putin nuntiat se iterum Russiae praesidentatui se candidatum anno proximo fore. - 24/09/2011 23h23
 
 
    
        in orbe
    Deni narrantur interiisse in Iemenia, perturbationubus minime intermissis. - 24/09/2011 23h19
 
 
    
        politica
    Palaestinorum praesidens Mahometus Abbas coram conventu universo Ordinis Nationum Unitarum perlegit postulationem perlegit, ut res publica Palaestinae agnoscatur: cui plerique plausere. - 23/09/2011 21h21
 
 
    
        in orbe
    Militiae regiminis Syriaci narrantur die Veneris, Muslimis sacro, post orationes publicas in reclamantium turbam sclopetavisse, cruorem iterum effundentes. - 23/09/2011 21h17
 
 
    
        scientiae
    Neutrini a Geneva usque ad Aprutium proiecti videntur citius quam lux iter perfecisse: quod experimentum Alberti Einstein comperta inopinate superare videntur. - 22/09/2011 23h03
 
 
    
        in orbe
    Burhanuddin Rabbani, olim Afganorum praesidens qui  modo cum Talibanis de pace agebat, Kabuliae a tromocrata occisus est. - 20/09/2011 23h23
 
 
    
        in orbe
    Iemeniae perturbationibus ad praesidentem a magistratu depellendum, L saltem homines a militiis interfecti sunt. - 19/09/2011 20h33
 
 
    
        oeconomia
    POst graves deliberationes regiminis Hellenici erga magistratus et publicos operarios, Argentaria Mundana acrius impensas deminui postulat. - 19/09/2011 20h30
 
 
    
        in orbe
    Miliones Pacistanorum immani eliuvie afficiuntur, postquam Indi vallis ingentibus imbribus demersa est. - 18/09/2011 22h49
 
 
    
        in orbe
    India septemtrionalis et Nepalia vehementi terrae motu quassae sunt, ubi XI victimae numerantur. - 18/09/2011 22h46
 
 
    
        insolita
    In Nevada aeronavis II bello mundano exstructa, quae spectaculi gratia coram spectatores circumvolabat, inopinate decidit tres homines occidens, plurimos vulnerans. - 17/09/2011 16h34
 
 
    
        in orbe
    Consilium, quod ad tempus Libyam regit, Sirtem obsident, ultimum refugium Gaddafianorum fidelium. - 16/09/2011 07h49
 
 
    
        politica
    Primum femina regimen Danorum ductura est, postquam parti socialisticae eiusque sociis suffragia victoriam tribuerunt. - 16/09/2011 07h45
 
 
    
        politica
    Helle Thorning Schmidt, quae partis laevae favet,  putatur Daniae gubernatrix fore, comitiis hodie habitis. - 15/09/2011 23h07
 
 
    
        oeconomia
    In Statibus Unitis numerantur plus quam 40 miliones egenorum, qui rebus necesariis carent. Huius rei causa putatur contractio oeconomica qua Natio Septentrioamericana afficitur. 
 - 14/09/2011 18h34
 
 
    
        in orbe
    Post celebrationes decimi diei anniversarii a caede Turrium Geminarum, per interrete diffunduntur novae minae tromocraticae contra populos occidentales. - 13/09/2011 08h07
 
 
    
        in orbe
    In Galliae furnace fusoria, ubi metalla parva radioactivitate polluta conflantur, displosio facta est; nullum periculum inde incolis exortum esse adfirmant auctoritates. - 13/09/2011 08h03
 
 
    
        in orbe
    Ante decem annos aeronaves in Geminas Turres et in Pentagonum directae immanis hominum caedis causa fuerunt: quod factum hodie toto in orbe commemoratur. - 11/09/2011 08h37
 
 
    
        cinemata
    Venetiis "Faustus" opera filmica Russi Alexandri Sokurov Leonem aureum in certamine cinematographico obtinuit: ubi narratio refertur operae praeclarae Wolfgangi Goethe. - 11/09/2011 08h34
 
 
    
        in orbe
    Acerrime certatur apud oppida Bani Walid et Syrtem, interea appropinquatur tempus a rebellibus constitutum ut milites Gaddafi fideles se dedant. - 09/09/2011 19h23
 
 
    
        athletica
    Grex alsulegicus (ice hockey) Russus Lokomotiv dum supra mediam Russiam volat totus interiit propter aeronavim desuper praecipitatam. - 07/09/2011 20h17
 
 
    
        in orbe
    Fautores Gaddafiani narrantur in Nigerum ex Libya  migrare, auri et pecuniae magnam vim secum ferentes.
 Incendia in Texa pluviae defectu desiccato mille circiter domos combusserunt. - 06/09/2011 20h26
 
 
    
        oeconomia
    Cives Israëliani catervatim contra iniquitatem opum partitionis reclamant: numquam tanta multitudo a re publica condita in urbium vias foraque descenderat. - 04/09/2011 15h28
 
 
    
        in orbe
    Vehemens procella Japoniam occidentalem percussit, plurimi vici demersi sunt, incolae imbris et fluminum vi interfecti. - 04/09/2011 15h27
 
 
    
        in orbe
    Turcarum regimen legatum Israëlianum domum reiecit, quod ex nationis illius rectoribus venia petita non est post adgressionem in naves ad Gazam contendentes. - 03/09/2011 23h00
 
 
    
        oeconomia
    Praesidens Civitatum Americae Unitarum differt consilia  iam definita ad aëris pollutionem deminuendam, ne oeconomiae patriae suae noceat. - 03/09/2011 22h56
 
 
    
        in orbe
    Mahometus Gaddafi ex pugna contra rebelles minime recedere vult; interea regimen nuper institutum ex dictatoris fautoribus armorum deditionem postulat.
 Vir Italicus cum uxore sua comprehensus est, qui ab indagatoribus putatur ex Silvio Berlusconi magnam pecuniae vim extorsisse, ne eiusdem scortorum frequentationem patefaceret. - 01/09/2011 21h46
 
 
    
        in orbe
    Sine intermissione Tripoli pugnatur; IV diurnariis Italicis libertas restituta est. - 25/08/2011 22h17
 
 
    
        oeconomia
    Post conditoris officinae computatralis Apple (quod Latine "Mālum" significat) recessum gravi morbo aegrotantis, pretium societatis particulae singulae valde deminutum est. - 25/08/2011 22h15
 
 
    
        in orbe
    Dum Mahometus Gaddafi cotidie ex ignoto loco fautores suos ad resistendum adhortari pergit, in Tripolis viis dimicatur; quattuor diurnarii Italici Zaviae abrepti sunt.
 Dux quidam custodum publicorum Russiae comprehensus est, quod indagatores eum suspicentur Annae Politkovskaia animosae diurnariae ante lustrum Moscuae interfectae correum esse. - 24/08/2011 22h59
 
 
    
        in orbe
    In USA ingens terrae motus, ex Virginia ortus, regiones orientales quassit: in duobus magnis aeriportibus volatus aliquandiu interdictus est. - 23/08/2011 23h16
 
 
    
        homines
    Novi Eboraci tribunal iudicavit accusationes gravissimas in Dominicum Strauss Kahn, qui stupri reus habebatur, falsas esse eumque liberavit. - 23/08/2011 23h12
 
 
    
        in orbe
    Tripoli rebelles acerrime cum militibus Libyum praesidenti fideles certant, ut potestatem certe et definite sibi comparent. - 22/08/2011 21h22
 
 
    
        in orbe
    Cruente in Tripolis viis certatur, postquam rebelles urbem capturi ex portis occidentalibus inierunt. - 21/08/2011 21h34
 
 
    
        religio
    Creberrima missa, pontifex Romanus Benedictus XVI Madriti coram multa milia iuvenum et adolescentum finem imposuit conventui iuventae mundano. - 21/08/2011 21h32
 
 
    
        in orbe
    Viginti saltem reclamantes interfecti sunt in  Syria, postquam regimen USAe praesidentem Assad hortatum est, ut magistratu se abdicet.
 Et in Afganistania et in Pacistania Veneris die cruentae caedes tromocraticae factae sunt. - 19/08/2011 22h59
 
 
    
        in orbe
    Myriades Indicorum urbium vias occupant, liberationem Annae Hazare captivi reclamantes, qui vehementer contra regiminis et magistratuum corruptelam repugnaverat. - 18/08/2011 00h07
 
 
    
        oeconomia
    Rectores summi Galliae et Germaniae, qui Berolini convenerunt, coniunctae rerum oeconomicarum Europaearum gubernationi favent. - 16/08/2011 20h49
 
 
    
        in orbe
    Militiae duci Mahumeto Gaddafi fideles Zaviam, oppidum occidentalem a rebellibus occupatum, obsidione claudunt. - 16/08/2011 20h47
 
 
    
        in orbe
    Multa milia Palaestinorum Laodicea effugiunt, a militibus regiminis Syriaci sine intermissione percussa. - 15/08/2011 21h01
 
 
    
        oeconomia
    Google, magna societas interretialis, nuntiat se XII milibus dollariorum milionum Motorolam, telephoniorum mobilium auctricem, comparasse. - 15/08/2011 20h57
 
 
    
        in orbe
    Regimen Syriacus Laodiceae navibus rebelles aggressus est, XX circiter occidens. - 14/08/2011 21h27
 
 
    
        cinemata
    Pellicula filmica "Portas fenestrasque aperire" auctor Helvetoargentinus Milagros Mumenthaler Pardum auratum Locarni sibi comparavit. - 14/08/2011 21h24
 
 
    
        oeconomia
    Praesidens collegii Europaei Hermannus Van Rompuy exsultat ob consilia regiminis Italici de aere alieno deminuendo: quae sperat nummo Europae communi  adiutorio fore. - 14/08/2011 21h19
 
 
    
        in orbe
    Acies regiminis Syriaci in Deir al-Zour, oppidum Syriae orientalis, impetum fecerunt, denos reclamantes occidentes.
 XL homines in vincula coniecti sunt Londinii, post tumultus et vastationes factas Totenhamiae, in insula septemtrionali. - 07/08/2011 21h57
 
 
    
        oeconomia
    In plerisque foris mercatoriis indices deminui pergunt, nam non desinit timor dubiarum rerum tam in America quam in Europa. - 05/08/2011 22h23
 
 
    
        in orbe
    Hama expugnata, multitudines Damasci, in capite Syriae, contra cruentam oppressionem regiminis reclamant: XIII homines hodie interiisse referuntur. - 05/08/2011 22h18
 
 
    
        oeconomia
    Pessimus dies in foris mercatoriis mundanis hic fuit a multis annis, praesertim Novi Eboraci, propter timores de USAe, Hispaniae et Italiae aere alieno. - 04/08/2011 23h48
 
 
    
        in orbe
    Retia televisifica et Aegyptiaca et satellitibus diffusa initium iudicii contra praesidentem Hosnim Mubarak late divulgaverunt. - 04/08/2011 23h44
 
 
    
        in orbe
    Milites Syriaci pergunt Hamam, oppidum rebelle, obsidione cingere.
 Karaci, in urbe Pacistaniae meridionalis, unus et triginta homines ob tumultus phyleticos occisi sunt. - 02/08/2011 23h25
 
 
    
        in orbe
    Currus ferrei iterum in Hamam, oppidum Syriacum, impetum fecere; interea ONUs consilium securitatis de re acturum sunt. - 01/08/2011 22h24
 
 
    
        in orbe
    In Turcia prope Ancyram inventum esse creditur Philippi apostoli sepulcrum, qui  a Romanis saec. I ibi  necatus erat.
 Die 28 m. Iulii Ollanta Humana, cui suffragiis faverunt,  rempublicam Peruvianam Praeses publice potitus est. Iuravit, tamen, in Constitutionis litteras, quae nondum vigent. Inde multis admiratio et querela. - 29/07/2011 21h01
 
 
    
        in orbe
    Sollemnes ritus in omnibus Norvegiae templis Christianis victimarum honoris gratia habiti sunt; in Asloae cathedrali rex, regina et minister primarius ritui adfuerunt.
 Andreas Behring Breivik confessus est se reum caedium Norvegarum, adfirmans se nullo adiuvante egisse. - 24/07/2011 21h45
 
 
    
        homines
    Amy Winehouse, cantrix praeclara Anglica diu pharmacis illicitis et alcohole affecta, XXVII annos nata Londinii obiit. - 24/07/2011 21h38
 
 
    
        in orbe
    Andreas Behring Breivik, vir XXXII annos natus, putatur ambarum caedium Norvegicarum reus fuisse; indagatores eum faciunt nazistarum opinionum fautorem. - 23/07/2011 10h45
 
 
    
        in orbe
    Victimae caedium hesternarum et in media Asloa et in insula Utoeya perpetratarum in horas increscit. - 23/07/2011 09h15
 
 
    
        in orbe
    Undecim saltem homines occisi sunt in Norvegia: Asloae propter immanem diruptionem, in proxima insula cruento adgressu.  - 22/07/2011 21h55
 
 
    
        in orbe
    Asloae, in Norvegorum capite, immanis displosio facta est apud sedes actorum diurnorum VG et ministri primarii. - 22/07/2011 16h38
 
 
    
        oeconomia
    Bruxellis rectores Europae de Graecia servanda disputant: de aeris alieni restitutione proroganda et de novis pecuniae solutionibus agitur. - 21/07/2011 18h45
 
 
    
        in orbe
    Rudolphi Hess reliqua, Adolphi Hitler legati, ab auctoritatibus exhumata et ex sepulcro ablata sunt, ne monumentum meta peregrinationum neonazistarum fiat. - 21/07/2011 18h30
 
 
    
        in orbe
    Magna pars Civitatum Americae Unitarum aestu insolito laborat; quapropter iam XXII homines iam interiisse referuntur. - 21/07/2011 18h22
 
 
    
        in orbe
    Robertus Murdoch coram senatoribus Britannicis se terrore et pudore affectum esse confessus est, cum didicisset telephonium adolescentulae cuiusdam occisae ab actis diurnis "News of the world" auscultatum esse. - 19/07/2011 17h18
 
 
    
        in orbe
    Duces societatis communicatoriae News Corporation a senatoribus Britannicis de telephoniis illicite auscultatis interrogabuntur. - 19/07/2011 09h55
 
 
    
        oeconomia
    Auri uncia ultra MDC dollariorum pretio venit, id est XL eurones, quod numquam prius evenerat, nam magna sollicitudi fora mercatoria perturbat propter ingens aes alienum ditissimarum civitatum. - 19/07/2011 09h54
 
 
    
        homines
    Sollemniter Vindobonae celebratae sunt exsequiae Othonis Absburgici, ultimi heredis domus regiae Austriacae. - 16/07/2011 18h08
 
 
    
        scientiae
    Duo viri Alascani condemnati sunt, quod dentes eburneos centum odobenorum contra legem vendidissent. - 16/07/2011 18h03
 
 
    
        socialia
    Uno anno abhinc viget in Argentina lex de  matrimoniis homosexualium, quorum super duo milia et quingenta iam celebrata sunt.
 - 16/07/2011 13h11
 
 
    
        in orbe
    Kandahare, in urbe Afganistaniae meridionalis, Ahmad Wali Karzai praesidentis frater a milite sui custodiae addicto interfectus est. - 12/07/2011 23h39
 
 
    
        oeconomia
    Societas aestimatoria Moody's aes alienum Hiberniae ad infimum gradum deiecit. - 12/07/2011 23h37
 
 
    
        in orbe
    Praesidens USAe Baracus Obama constituit auxilia exercitui Pacistano retinere, dubitans de regiminis fidelitate post Osamam bin Laden enectum. - 10/07/2011 17h25
 
 
    
        in orbe
    In Afganistania occidentali comperta sunt septem cadavera capitibus obtruncata hominum ex societate DAFA appellatae, quae sibi proponit pyrobola sepulta comperire ne quis forte displosione pereat. - 10/07/2011 17h19
 
 
    
        politica
    Tribunal Italicum Fininvest, societatem Silvii Berlusconi, DLX milionibus euronum multavit, quod ante XX annos illicite competitori damna attulisset. - 09/07/2011 17h31
 
 
    
        in orbe
    Vapore lacrimigeno et aqua proiecta repressa est perturbatio Kualae Lumpuriae, in capite Malaesiae. - 09/07/2011 17h28
 
 
    
        in orbe
    Parlamentum Catalaunicum ludos taurinenses prohibuit. Qui ludi Hispanicis moribus adhaerebant. - 07/07/2011 21h15
 
 
    
        in orbe
    Tribunal Italicum novem viros Germanos ad perpetuam captivitatem absentes condemnavit, qui caedes immanes apud Mutinam bello mundano secundo perpetraverunt. - 07/07/2011 07h56
 
 
    
        politica
    Yingluck Shinawatra, Thaiorum praesidentis oppositrix, obtinuisse dicitur sellam ministri primarii suffragiis hodie in Thalilandia habitis. - 03/07/2011 21h24
 
 
    
        in orbe
    In Italica valle Segusii, haud longe a finibus Galliae, acriter dimicationes factae sunt custodum pubicorum et reclamantium, qui contra cuniculi ferriviarii exstructionem repugnant. - 03/07/2011 21h13
 
 
    
        in orbe
    Belfast, in urbe austrohibernica, tumultus inter catholicos et unionistas facti sunt. - 02/07/2011 17h24
 
 
    
        homines
    Fertur Dominicum Strauss-Kahn posse insontem e iudicio evenire et accusatricem esse mentitam, quae etiam pecuniam ob hanc rem acceperit. - 01/07/2011 20h29
 
 
    
        oeconomica
    Senatus Hellenicus adprobavit severa regiminis proposita ut aes alienum ab aliis Europaeis civitatibus recipieret. - 30/06/2011 23h20
 
 
    
        in orbe
    Tribunal mundanum de Libani praesidentis interfectione investigans, quattuor homines accusat extremarum factionum islamicarum fautores. - 30/06/2011 23h16
 
 
    
        in orbe
    Unionis Africanae praesidens Jean Ping palam condemnavit Gallos, qui arma rebellibus Libycis de aeronavibus deiecerunt. - 30/06/2011 23h12
 
 
    
        oeconomia
    Si totum Graeciae debitum,, quod est dollarum 470.000 miliones,  per capita  computatur , tunc singulis incolis solvenda essent  dollarum 41 milia. - 29/06/2011 20h23
 
 
    
        in orbe
    Decem saltem homines interierunt Kabuliae, in capite Afganorum, postquam homicidae sui interfectores in sumptuoso deversorio displosi sunt. - 28/06/2011 23h39
 
 
    
        in orbe
    Multa millia profugorum ex Somalia in Kenyam et Aethiopiam singulari siccitate confugiunt. - 28/06/2011 19h38
 
 
    
        in orbe
    Res publica Libyca reiecit accusationem tribunalis mundani Hagensis contra Mahometum Gaddafi, adfirmans nullam auctoritatem iudicibus agnoscendam esse. - 27/06/2011 23h47
 
 
    
        homines
    Dubitatur de valetudine Hugonis Chavez, praesidentis Venetiolae, cum per duas septimanas publice non apparuerit postquam in insula Cuba eum chirurgus curaverat. - 26/06/2011 18h41
 
 
    
        oeconomia
    Marius Draghi, qui adhuc Italiae argentariae publicae praesidens fuit, a rectoribus Europaeis faventibus senatoribus creatus est praesidens argentariae Europaeae. - 26/06/2011 18h36
 
 
    
        socialia
    Neglecta sententia ecclesiae catholicae in Novo Eboraco, creberrima USAe civitate, adprobata est lex qua posthac licebit homosexualibus nubere. - 25/06/2011 16h42
 
 
    
        in orbe
    Caedes immanis perpetrata est in nosocomio Afganistaniae orientalis: pleraeque victimae  aegrotantes ipsorumque propinqui sunt. - 25/06/2011 16h34
 
 
    
        homines
    Domi suae Angelopoli, in urbe Californiae, iam diu aegrotans mortem obiit Petrus Falk: qui celeberrimus factus erat ut "investigator Columbo". - 25/06/2011 00h08
 
 
    
        in orbe
    Vehemens terrae motus Alascam quassit; nemo tamen interiisse refertur. - 25/06/2011 00h05
 
 
    
        homines
    Oppositor Sinensis Ai Weiwei, praeclarus architectus stadii Olympici "Avis Nidi" appellati auctor, qui opiniones dictaturae contrarias patefecerat, post captivitatem ab auctoritatibus Sinensibus liberatus est. - 23/06/2011 00h05
 
 
    
        in orbe
    Auctoritates civitatis Dakotae septemtrionalis incolas oppidi Minot iusserunt domos suas quam citissime relinquere, nam flumen Souris ex aggeribus erumpere posse putatur. - 23/06/2011 00h01
 
 
    
        oeconomia
    Regimen Hellenicum fidem renovatam a senatoribus adeptum est, cum de condicionibus oeconomicis ab Unione Europaea impositis ageretur. - 22/06/2011 00h58
 
 
    
        homines
    Helena Bonner duodenonaginta annos nata mortua est, quae cum viro suo Andrea Sakharov praeclaro physices studioso contra regimen communisticum Sovieticum pro hominum iure pugnaverat. - 20/06/2011 18h37
 
 
    
        in orbe
    Ictus cruentus aeronavium occidentalium quinque saltem homines in Tripolitana domo interfecerunt. - 19/06/2011 11h37
 
 
    
        in orbe
    Hamis Karzai Afganorum praesidens patefacit colloquia coepta esse Americanorum cum Talibanis.
 Copiae Syriacae Turcarum finibus appropinquant, ubi turmae oppositorum et reclamantum confugerunt. - 18/06/2011 17h27
 
 
    
        politica
    In Italia exitus quattuor referendorum patenter ostendunt, Silvii Berlusconi consilia de vi nucleari, de aquarum possessione et de iudiciis ministrorum intermittendis electoribus repugnare. - 14/06/2011 05h57
 
 
    
        oeconomia
    Graecia putatur ab agentura aestimatoria Standard & Poor's aes alienum suum ingens minime solutura esse. - 14/06/2011 05h49
 
 
    
        politica
    In Italia referenda habentur, quibus cives de vi nucleari adhibenda, de aquarum publica possessione et de ministris in ius non arcessendis deliberabunt.
 In Turcia suffragia feruntur ad senatum eligendum: minister primarius Recep Tayyip Erdogan sperat se tertio electum fore.  - 12/06/2011 16h55
 
 
    
        homines
    XXIV milia epistoliorum electronicorum Sarae Palin patefactae sunt: quae omnia aere publico persoluta opiniones et litteras privatas non publicandas divulgant mulieris, cum gubernatrix Alascae et candidata praesidentis vicaria esset. - 11/06/2011 11h36
 
 
    
        in orbe
    Copiae duci Gaddafi fideles Misratam adgressae XXII homines occiderunt, LX saltem vulneraverunt. - 11/06/2011 11h26
 
 
    
        in orbe
    Praesidens Colombiae legem proposuit, qua XL circiter centena milia victimarum diuturni belli civilis persolvantur. - 11/06/2011 11h21
 
 
    
        in orbe
    Yemeniae praesidens Ali Abdullah Saleh gravibus vulneribus affectus est postquam eius aedes pyrobolis deiectis coniectae sunt. - 07/06/2011 22h32
 
 
    
        in orbe
    Mons ignivomus Chiliensis Puyehue-Cordon-Caulle lapillos et cineres evomere coepit, aeronaves vetans ne super Americam australem supervolent. - 07/06/2011 22h28
 
 
    
        politica
    Ollanta Humala qui olim  fuit in exercitu officiarius, de comitiis Peruvianis paucis super domina Fujimori  suffragiis victor  evenit. Ei nunc sunt declarationes políticae placanda et fiducia restituenda ne oeconomia recedat. - 06/06/2011 22h17
 
 
    
        in orbe
    Vigiles maritimi Tunesiae XXVI corpora exanimata demersorum e mari traxerunt: linter enim octingentos profugos Italiam versus transvehens naufragium fecit, quorum quingenti tantum servati sunt. - 05/06/2011 22h43
 
 
    
        scientiae
    Auctoritates Germaniae putant Escherichiae coli contagionem ex soiae germinibus exortam esse. - 05/06/2011 22h31
 
 
    
        politica
    Uno diem postquam vulneratus erat, praeses terrae Yemen, Alí Abdalá Saleh, effugit in vicinam Arabiam Saudicam. - 05/06/2011 08h22
 
 
    
        oeconomia
    Agentura aestimatoria Moody's putat Graeciae aes alienum lustro proximo difficillime resolutum iri. - 02/06/2011 23h56
 
 
    
        in orbe
    Copiae Syriacae pyrobolis oppidum Rastan conicierunt, XV saltem homines interficientes; oppositores interea concordes postulant ut praesidens a munere abdicet. - 02/06/2011 23h53
 
 
    
        scientiae
    Ordo mundanum ad salutem tuendam (WHO) nuntiat genus Escherichiae coli in Germania agnitae, quo multi in Europa renibus et sanguine laborant, nonnulli interierunt, numquam antea compertum esse. - 02/06/2011 16h30
 
 
    
        socialia
    Agentura ONUs quae infantium ius defendit UNICEF denuntiat in Syria recentibus perturbationibus a custodibus publicis triginta pueros et puellas sclopetationibus occisos esse. - 01/06/2011 18h50
 
 
    
        scientiae
    In Bonaëropoli, urbe Argentinae capite, lege vetitum est salinum in mensis apponere pransoribus, ne cives obesitate affligantur.
 - 01/06/2011 18h43
 
 
    
        oeconomia
    Regimen Germanicum constituit omnes electrificinas nucleares ab anno MMXXII deserenda esse. - 30/05/2011 23h47
 
 
    
        politica
    Mediolani et Neapoli, in magnis urbibus Italicis, praefecti a Silvio Berlusconi fulti cladibus ingentibus profligati sunt. - 30/05/2011 23h45
 
 
    
        in orbe
    Dum Singiduni (Beograd) pro Radki Mladic libertate reclamatur, ipse se insontem caedium Srebrenicae factarum adfirmat; qui quam primum in Hagae tribunal deferetur. - 29/05/2011 22h52
 
 
    
        socialia
    Melitae, in insula Medii Maris, populus suffragio deliberavit divortium posthac licitum fore, neglecta vehementi ecclesiae catholicae reiectione. - 29/05/2011 22h44
 
 
    
        in orbe
    Aeronavis NATOnis in Afganistania meridionali quattuordecim incolas inermes, duas videlicet feminas et duodecim pueros puellasque, erroris gratia ictu desuper noctu interfecit. - 29/05/2011 10h55
 
 
    
        in orbe
    Ratko Mladic, horrendorum facinorum bello Jugoslavo perpetratorum accusatus, comprehensus est: quem Serborum respublica ante tribunal Hagense translatura est. - 26/05/2011 22h48
 
 
    
        in orbe
    Aeriportus Sanae, capitis Iemeniae, praeclusus est propter dimicationes exercitus et rebellium. - 26/05/2011 00h03
 
 
    
        in orbe
    Aeriportus Sanae, capitis Iemeniae, praeclusus est propter dimicationes exercitus et rebellium. - 25/05/2011 23h56
 
 
    
        in orbe
    Beniaminus Netanyahu, Israelis minister primarius, coram senatu Americano negat populum suum intra fines ante XLIV annos occupatos recessurum esse. - 24/05/2011 23h09
 
 
    
        in orbe
    Hosnis Mubarak cum duobus liberis suis ante iudices deferetur, caedis effusionis libidinis accusatus. - 24/05/2011 23h06
 
 
    
        in orbe
    Turbo vehementissimus civitatem Americanam Missuriam flagellavit, multos incolas occidens. - 23/05/2011 21h40
 
 
    
        in orbe
    Oppidum Sudanense Abyei a militibus septemtrionalibus vastatum et incensum est. - 23/05/2011 21h36
 
 
    
        cinemata
    Canuae Palma Aurea tributa est pelliculae filmicae Terentii Malick auctoris Americani, cuius titulus est "Arbor vitae". - 22/05/2011 23h11
 
 
    
        politica
    In Hispania factio socialistica graviter profligata est suffragiis in multis regionibus et urbibus die Solis habitis. - 22/05/2011 23h05
 
 
    
        in orbe
    In Islandia auctoritates vetant, quominus aeronaves in caelum extollantur, propter ingentem eruptionem maximi montis ignivomi Grimsvotn. - 22/05/2011 23h02
 
 
    
        in orbe
    In Argentina aeronavis super Patagoniae montes supervolans noctu decidit: nullus viator salvus est. - 19/05/2011 19h05
 
 
    
        in orbe
    Iudices requirentes tribunalis Hagensis postulat ut praesidens Libyum Mahometus Gaddafi eiusque secundus natus in vincula coniciatur propter civium caedes comprobatas. - 16/05/2011 22h20
 
 
    
        politica
    Suffragia magnarum Italicarum urbium, e. g. Mediolani et Tergestis, favorem plerumque factioni sinistrae tribuunt. - 16/05/2011 22h15
 
 
    
        homines
    Praesidens Argentariae mundanae Dominicus Strauss-Kahn impetus sexualis accusatur: qui candidatus fore putabatur partis socialisticae Gallicae. - 15/05/2011 20h28
 
 
    
        in orbe
    Ductores religiosi Islamici (imam) Libyci civitatibus Europaeis et Arabicis minantur post caedem hesternam Bregae factam, caedes immanes praenuntiantes. - 14/05/2011 23h02
 
 
    
        in orbe
    Andreas Sannikov, olim minister Rutheniae rerum exterarum qui anno praeterito cum praesidente Alexandro Lukashenko de magistratu supremo certaverat, ob seditionem quinque annorum custodiae condemnatus est. - 14/05/2011 22h45
 
 
    
        in orbe
    Corruptelae accusata in vincula reducta est uxor Hosnis Mubarak, olim Aegyptiorum praesidentis. - 13/05/2011 22h46
 
 
    
        in orbe
    In Pacistania armati Talibani duas caedes perpetraverunt, Osamae bin Laden mortem ulciscentes: LXXX victimae numerantur. - 13/05/2011 22h45
 
 
    
        in orbe
    Terrae motu quassa est Hispania meridionalis, praecipue Eliocroca, ubi aliquot incolae interiisse narrantur. - 12/05/2011 07h20
 
 
    
        in orbe
    Custodes publici Athenis cum reclamantibus dimicaverunt et vapores lacrimigenos disperserunt: qui contra regiminis severa consilia oeconomica dissensionem suam demonstrabant. - 11/05/2011 21h20
 
 
    
        in orbe
    Milites Mexicani duodecim socios gregis drogimercatorii apud lacum Milvum, haud longe ab USAe finibus, occiderunt. - 10/05/2011 21h53
 
 
    
        in orbe
    In Damasci suburbio occidentali sclopetatur, postquam exercitus transitum reclamantibus praeclusit. - 09/05/2011 22h45
 
 
    
        athletica
    Athleta Belgicus Waltherius Weylandt in Italiae Circumitione Birotaria decidit et calva fracta interiit. - 09/05/2011 22h44
 
 
    
        in orbe
    Quadringenti profugi, qui ex Libya lintre piscatoria Italiam attingere conati erant, vitam periclitantes a vigilibus maritimis Italicis apud oras Lopadusae servati sunt - 08/05/2011 22h41
 
 
    
        in orbe
    Post cruentam aggressionem Muslimorum contra Christianos, minister iustitiae Aegyptiorum nuntiat regimen graviter consulturum esse in omnes, qui vi rei publicae minitantur. - 08/05/2011 22h21
 
 
    
        homines
    Praeclarus lusor pilamallei (golf) Severus Ballestreros gravi tumore aegrotans LIV annos natus mortuus est. - 07/05/2011 22h10
 
 
    
        in orbe
    Acriter pugnatur Kandahare, in magna urbe Afgana, magna cum cruoris effusione inter armatos Talibanos et regiminis copiis. - 07/05/2011 21h50
 
 
    
        in orbe
    Al Caeda in situ interretiali Osamae mortem confirmat, Americanis maledicens et minitans. - 06/05/2011 15h35
 
 
    
        in orbe
    Societas humanitaria Syriaca regimen accusat cruentae caedis per decem dies perpetratae Derae, in oppido meridionali. - 05/05/2011 23h23
 
 
    
        oeconomia
    Minister oeconomiae Lusitaniae patriam suam nuntiavit propter ingens aes alienum in angustias mox decasurum esse. - 05/05/2011 23h19
 
 
    
        in orbe
    Adfirmant Americani Osamam bin Laden inermem a militibus deprehensum esse, restitisse denique occisum esse. - 03/05/2011 22h14
 
 
    
        in orbe
    Turbo vehemens Achelandiam, urbem Novae Zelandiae, percussit virum interficiens, plurimos vulnerans. - 03/05/2011 20h23
 
 
    
        in orbe
    Osama bin Laden, dux tromocratarum gregis islamisticae Al-Qaeda, necatus est in Pachistania a militibus delectis US-Americanis. - 02/05/2011 19h51
 
 
    
        religio
    Ingenti cum fidelium concursu Johannes Paulus II, qui pontifex Romanus ante sex annos mortuus est, in basilica sancti Petri sollemniter proclamatus est beatus. - 01/05/2011 15h35
 
 
    
        in orbe
    Missilibus in Tripolim deiectis occisus esse refertur minimus ex filiis Mahumeti Gaddafi, qui  Italiae eiusque praesidenti caedes minitatur. - 01/05/2011 09h47
 
 
    
        in orbe
    NATO nuntiavit legatos suos nulla colloquia cum regimine Libyco coepturum esse, donec desinant aggressus in inermes cives. - 30/04/2011 23h19
 
 
    
        in orbe
    In Aegypto Fratres Muslimi, grex Islamicus extremus, constituerunt se suffragiis Septembribus interfuturos esse ut "Factionem Libertatis et Ju stitiae" - 30/04/2011 23h17
 
 
    
        in orbe
    USAe praesidens Baracus Obama condolens regiones orientales visitat, ubi procella turbinea damna immania attulis trecentos incolas occidens. - 29/04/2011 23h39
 
 
    
        homines
    Princeps Anglicus Wilhelmus eiusque mulier Catharina osculo in regia Buckinghamensi coram populo celebrante mutuum amorem confirmant. - 29/04/2011 23h37
 
 
    
        in orbe
    In caupona mediae urbis Marrakesiae, in Maroco, diruptum est pyrobolum inexspectatum: XV interfecti sunt, quorum XI advenae. - 28/04/2011 20h18
 
 
    
        in orbe
    Regnum Coniunctum, Italia et Gallia sanctiones in Syriam postulant, postquam exercitus contra multitudinem reclamantium sclopetaverat. - 26/04/2011 23h45
 
 
    
        homines
    Aetate provectus obiit Gundisalvus Rojas, poeta Chiliensis anno MMIII praemio Cervantes exornatus; qui postquam dictatura in patria dominari coeperat exul fugit. - 25/04/2011 23h25
 
 
    
        in orbe
    In Syria die Veneris 70 cives sunt mortui cum motus agebatur contra  regimen Basharis al Assad. Poscunt libertatem et dignitatem atque mutationem pacificam et democraticam. - 25/04/2011 23h13
 
 
    
        homines
    Norio Ohga, qui societati Sony diu praefuit et pater disci compacti (CD) habetur, LXXXI annos natus mortem obiit. - 24/04/2011 23h33
 
 
    
        in orbe
    Pyrobola a militiis Mahumeti Gaddafi missa in Misratam, urbem a rebellibus Libycis conquisam, decidere non desinunt.
 LVII homines saltem in Sudania meridionali, a septemtrione dividenda, occisi sunt: numquam intermissae sunt dimicationes rebellium et copiarum regularium. - 24/04/2011 23h27
 
 
    
        religio
    Primum pontifex Romanus Benedictus XVI spectatorum interrogationibus in emissione televisifica respondit. - 22/04/2011 23h22
 
 
    
        in orbe
    In regione Cambodiae Thailandiae finitima tam acriter certatur, ut multi vulnerati sint, sex occisi. - 22/04/2011 23h21
 
 
    
        in orbe
    Civitates Americae Unitae fucos ad Libyen percutiendam mittent, dum bellum intestinum non desinit. - 21/04/2011 23h49
 
 
    
        oeconomia
    Britannicum Petroleum (BP) nuntiat se mille miliones dollarorum largiturum esse, ut damnis petroleo ante annum effuso genitis remedium afferat: pecunia Alabamae Floridae Ludovicianae Mississippi et Texae dabitur. - 21/04/2011 23h46
 
 
    
        oeconomia
    Primum post memoriam gentium aurum 1.500 US-dolariis venum it per unciam. - 20/04/2011 13h25
 
 
    
        politica
    Fidelis Castro affirmavit se factionem communisticam Cubanam in posterum non esse recturum. Hoc in contione eiusdem factionis dixit. - 19/04/2011 15h50
 
 
    
        oeconomia
    In negativam a stabili mutavit perspectivam aestimationis (AAA) oeconomiae USA agentura aestimatoria Standard & Poor's, quae putat lacunam aerarii publici difficillime sartum iri ob rixas inter factiones republicanorum et democratarum. - 19/04/2011 10h44
 
 
    
        in orbe
    Fortunatus Jonathan, nuper praesidens Nigeriae creatus, fautores suos et oppositores hortatur ut finem violentiae in regionibus septemtrionalibus exortae imponant. - 18/04/2011 23h43
 
 
    
        politica
    Factio Laurentio Gbagbo fidelis, a militia adversarii sui capti, dimicationum finem postulat ut Litoris Eburnei restitutio incipiat.  - 17/04/2011 08h37
 
 
    
        in orbe
    Carolina septemtrionalis et meridionalis vernis procellis affliguntur, quae XXII victimis post se relictis oras Atlanticas petunt. - 17/04/2011 08h33
 
 
    
        politica
    Cives Nigeriae novum rei publicae praesidentem eligunt: de supremo magistratu Fortunatus Jonathan hodie officio perfungens et Mahumetus Buhari certant.
 - 17/04/2011 08h18
 
 
    
        oeconomia
    Magnae societates saponificae Unilever et Procter & Gamble CCC milionibus euronum multantur, quod clam lomentorum pretium Europaeis emptoribus imponendum coniunctim statuerint. - 14/04/2011 00h02
 
 
    
        homines
    Nonnullas horas postquam ob infarctu myocardii in nosocomio adportatus erat, prior praeses Aegypti Hosni Mubarak a biocolytis apprehensus est, corruptelae accusatus. - 13/04/2011 10h20
 
 
    
        homines
    Cordis ictu laborat Hosnis Mubarak, Aegyptiorum praesidens a dignitate depulsus. - 12/04/2011 23h52
 
 
    
        in orbe
    Laurentius Gbagbo, praesidens Litoris Eburnei suffragiis profligatus, Abidiane comprehensus in vincula reductus est. - 12/04/2011 00h15
 
 
    
        politica
    In ea etiam intererit candidatus qui secundum locum obtinuit, scilicet domina Fujimori, nam Petrus Paulus Kuczysnki tertius evenit et malum exitum  comitialem iam agnovit.
 Ollanta Humala victor discedit in comitiis Peruvianis, sed, quoniam maioritatem absolutam non est adeptus, nova suffragatio habebitur die 5 mensis Iunii. 
 - 11/04/2011 23h59
 
 
    
        politica
    Hosnis Mubarak, qui ex sella praesidentiali Aegyptiorum ante duos menses expulsus est, negat se suamque familiam illicite quoquo modo egisse. - 10/04/2011 16h12
 
 
    
        politica
    Islandiae cives pactionem a regimine suo suffragiis reiecerunt, qua Islandia versuram a Regno Coniuncto et Batavia acceptura esset. - 10/04/2011 09h36
 
 
    
        in orbe
    Copiae fideles Laurentio Gbagbo caput Litoris Eburnei Abidianem partim reconquisiverunt. - 09/04/2011 21h34
 
 
    
        homines
    Sidney Lumet, praeclarus auctor cinematographicus Americanus, LXXXVI anno natus mortem obiit. - 09/04/2011 21h31
 
 
    
        in orbe
    Darae, in oppido Syriaco, XXIII reclamantes interfecti esse referuntur, cum in tota Syria tumultus contra gubernatores non intermittantur.
 Braziliani in luctu sunt, postquam duodecim pueri et puellae a singulo sclopetatore in Fluminis Januarii schola occisi sunt. - 08/04/2011 22h48
 
 
    
        oeconomia
    Regimen Lusitaniae LXXX miliones euronum ab argentaria Europaea accipiet, ut rei publicae aes alienum ingens dissolvatur. - 08/04/2011 22h39
 
 
    
        scientiae
    Agentura spatialis Europaea communicat ozontis crassitudinem super Europam et Americae septemtrionalis inopinate deminutam esse. - 05/04/2011 21h44
 
 
    
        politica
    Michaelis Martelly,  creatus est Praeses Reipublica Haitiana. Is est cantator popularis sed homo novus in politica, qui tamen reconstructionem refactionemque ibi quam necessariam reget, quippe quae respublica paupertate et terrae motu anni 2010  et peste cholera afficitur.
 - 05/04/2011 20h39
 
 
    
        in orbe
    Helicoptera Francogallica missilia deiecerunt in castra, ubi sunt copiae Laurentio Gbagbo fideles, ne damna incolis ab ipsis adferantur. - 04/04/2011 23h10
 
 
    
        in orbe
    Rebelles Libyci Bregam ad oppidum orientalem appropinquant, ut inde milites Mahumeto Gaddafi fideles expellant. - 04/04/2011 21h42
 
 
    
        in orbe
    Duodeseptuaginta profugorum cadavera, qui ex Tunesia ad litora Siciliae lintribus transnavigare conati erant, ab auctoritatis Italicis Jovis die praeterito recepta sunt. - 03/04/2011 22h56
 
 
    
        politica
    Inopinate propter difficultates in scidulis suppeditandis differuntur suffragia ad senatum Nigeriae eligendum. - 03/04/2011 22h52
 
 
    
        in orbe
    Tertio die Abidiane acriter dimicatur, dum in Litoris Eburnei regione occidentali magnae caedes referuntur. - 02/04/2011 22h56
 
 
    
        in orbe
    Ex lata rima in electrificina nucleari Fukusimae patefacta liquor materia radioactiva pollutus in mare effunditur. - 02/04/2011 22h53
 
 
    
        in orbe
    Dux exercitus Argentini Eduardus Cabanillas perpetuae custodiae condemnatus est, quod carceri tempore dictaturae praefuisset. - 01/04/2011 23h42
 
 
    
        in orbe
    Septem saltem ONUs legati occisi sunt in Afganistania septemtrionali, ubi reclamabatur propter Coranum in USA publice combustum. - 01/04/2011 23h36
 
 
    
        politica
    Minister Libycus rerum exterarum Moussa Koussa Londinii a munere se abdicavit, Mahumetum Gaddafi deserens: sed regimen Britannicum immunitatem ei concedere noluit. - 31/03/2011 21h00
 
 
    
        in orbe
    Acies fideles praesidenti Alassani Ouattara Litoris Eburnei caput Abidianem circumdant, adversarium suffragiis deiectum Laurentium Gbagbo obsidentes. - 31/03/2011 20h53
 
 
    
        in orbe
    Postquam rebelles multa oppida Libyae occidentalis conquiserant, copiae regulares a Gaddafi ductae contra oppugnaverunt multa soli milia iterum in dicionem redigentes.
 Aeronaves Russae pyrobola in rebelles Caucasi deiecerunt, XVII homines in Inguscetia occidentes. - 29/03/2011 22h44
 
 
    
        oeconomia
    Agentura aestimatoria Standard & Poor's Helladem et Lusitaniam in gradum inferiorem collocavit propter ingens aes alienum. - 29/03/2011 22h30
 
 
    
        in orbe
    Post plurima oppida conquisita, rebelles Libyci ad Syrtim portum iter faciunt, unde Mahumetus Gaddafi ortus est. - 27/03/2011 23h55
 
 
    
        politica
    Magnam cladem accepit factio Christiano - democratica  in Rhenania - Palatinato et in Badenia-Virtembergia, regionibus Germaniae ubi hodie suffragia allata sunt. - 27/03/2011 23h48
 
 
    
        in orbe
    Post oppidum petrolificum Aedabiam conquisitum, referuntur rebelles Libyci Bregam portum Syrtidis maioris vi occupavisse, iuvantibus Gallicis et Britannicis aeronavibus. - 26/03/2011 23h30
 
 
    
        in orbe
    Decies centena milia profugorum ex Litore Eburneo violentiae causa domos suas reliquisse ab ONU putantur. - 26/03/2011 23h11
 
 
    
        in orbe
    Iodum radioactivum in aequore pro Fukusimae electrificina nucleari terrae marisque motibus affecta compertum est.  - 26/03/2011 23h07
 
 
    
        in orbe
    Damasci contra regem et gubernatores publice adeo reclamatur, ut LV saltem homines occisi esse referantur. - 26/03/2011 00h02
 
 
    
        in orbe
    Auctoritates Gallicae nuntiant aerinavim Libycam, quae zonam volatui interdictam violaverit, propter missilia decidisse. - 24/03/2011 23h22
 
 
    
        oeconomia
    Postquam senatus Lusitanus severam legem oeconomicam reiecit ideoque minister primarius a munere se abdicavit, iterum nutat nummus communis Europaeum. - 24/03/2011 23h18
 
 
    
        in orbe
    Nuntius exercitus Britannici ait vires aerias Libyum  exstinctas esse; currus armati Misratam obsidentes  propter impetus aerinavium regressi sunt. - 24/03/2011 00h06
 
 
    
        homines
    Praeclara histriona Cinematographica Elisabeth Taylor annos fere LXXX nata propter diuturnam cordis valetudinem mortem obiit. - 23/03/2011 14h20
 
 
    
        in orbe
    Dum pergitur res bellica in Libyam, Germani operam communem intermittunt, naves suas revocantes.
 Duo aeronautae Americani, qui supra Libyam bellum agebant, postquam aeronavis deciderat servati sunt. - 22/03/2011 23h06
 
 
    
        in orbe
    Dum pyrobola in Libyam decidere pergunt, disputant NATOnis socii quis bellum posthac ducturus sit, postquam Civitates Americae Unitarum se primum locum relicturas esse nuntiaverunt. - 21/03/2011 23h47
 
 
    
        in orbe
    Missilia de aeronavibus et navigiis Americanis, Britannicis et Gallicis deiecta Libyam percutiunt.  - 20/03/2011 00h01
 
 
    
        in orbe
    Post unam septimanam a terrae motu, tsunami et damnis electrificinae nuclearis, regimen Japonicum periculum pollutionis radioactivae increvisse agnoscit. - 18/03/2011 23h50
 
 
    
        in orbe
    Helicoptera in fustes ex uranio calescentes Fukusimae electrificinae desuper aquam copiosam infundunt, ut ardor temperetur. - 17/03/2011 20h42
 
 
    
        in orbe
    Post calamitatem Japonicam cancellaria Germaniae Angela Merkel nuntiat patriam suam paulatim electrificinas nucleares clausuram esse. - 17/03/2011 20h32
 
 
    
        in orbe
    In Japonia post novum vehementem terrae motum, aqua maris effusa conantur operarii calefactionem intimi nuclei Fukusimae electrificinae temperare.
 Copiae Mahumeto Gaddafi fideles circum Hesperidem appropinquantur, ultimi rebellium castelli potituri. - 16/03/2011 20h15
 
 
    
        in orbe
    Victimarum computatio in Japonia ad numerum trium milium pervenit, cum multo maior fore censeatur.
 Auctoritates Japonicae monent, ut incolae intra XXX chiliometra a damnorum nuclearium locis abeant.
 In foro Damasci turba Syriacorum renovationem democraticam et liberationem captivorum postulant. - 15/03/2011 22h24
 
 
    
        in orbe
    Japoniae auctoritates verentur, ne altera diruptio fiat in electroficina nucleari iam ob terrae motum damnis affecta, unde materia radioactiva diffusa est. - 13/03/2011 11h36
 
 
    
        in orbe
    Copiae Mahumeto Gaddafi fideles oppidum Ras Lanuf recuperaverunt, regiones orientales a rebellibus occupatas petentes. - 13/03/2011 00h23
 
 
    
        in orbe
    De maris motu Iaponico undae, post horas fere 12,  in Americam Meridionalem, in litus Chiliense pervenerunt, cuius incolae mense Febr. aquarum vim passi erant: periculum publice indictum est.
 - 12/03/2011 20h24
 
 
    
        in orbe
    Magna sollicitudo est in electrificinis nuclearibus, quarum ex una, in urbe Fukushima, materia radioactiva diffunditur.
 Mire procerae undae oras verberaverunt, catervas incolarum demergentes.
 Immani cum vehementia terrae motus Japoniam septemtrionalem et occidentalem quassit. - 11/03/2011 23h39
 
 
    
        religio
    Anglicani paene 600 atque 20 sacerdotes, Papa annuente,  in Ecclesiam Catholicam ingrediuntur, discordes quod in Ecclesia Anglicana mulieres ad episcopatum promoveantur. - 11/03/2011 23h38
 
 
    
        in orbe
    Maris motus (tsunami) ora Iaponica vastans effecit mortem saltem 29 incolarum. - 11/03/2011 13h41
 
 
    
        in orbe
    Rebelles Libyci portum petrolificum Ras Lanuf deserere coeperunt propter vehementem impetum copiarum regimini fidelium. - 10/03/2011 23h15
 
 
    
        oeconomia
    Hispaniae aes alienum ab agentura aestimatoria Moody's minoris pretii habetur. - 10/03/2011 23h11
 
 
    
        politica
    Ministra Unionis Europaeae rerum exterarum Ashton sollemni oratione proclamavit Mahumeto Gaddafi  praesidentis munus relinquendum esse. - 09/03/2011 23h50
 
 
    
        homines
    Praeclarus musicus Phil Collins nuntiat se a munere recessurum esse, ut patris tantum officio posthac fungatur. - 09/03/2011 23h43
 
 
    
        politica
    Baracus Obama e pluribus nationibus invasionem in Libyam praeparari affirmavit atque Mohameti Gaddafi ministros et asseclas sontes ob violentiam in cives esse iudicandos
 - 08/03/2011 22h45
 
 
    
        in orbe
    Zaviae, in oppido Libyae occidentalis, copiae quae in praesidentis Mahumeti Gaddafi fide manent vehementibus ictibus rebelles occupantes aggrediuntur. - 08/03/2011 22h38
 
 
    
        in orbe
    Duo duces rebellium Sudanensium, qui pacificatores in Darfuria ante tres annos aggressi interfecerant, apud tribunal Hagense deferentur. - 08/03/2011 22h30
 
 
    
        oeconomia
    Litoris Eburnei praesidens, cuius muneris legitimitas pendet, theobromatis culturam sub regiminis dominatione inopinate reduxit. - 08/03/2011 22h26
 
 
    
        in orbe
    Ephemeris Italica "Libero" coepit divulgare diarium dictatoris fascistarum Benito Mussolini, quae scripta adhuc numquam in lucem data erant. - 05/03/2011 14h35
 
 
    
        politica
    Generalis Bosniacus Jovan Divjak, accusatus necis 18 militum Serborum anno 1992 Saraieviae patratae, apprehensus est in aeriportu Vindobonensi. - 05/03/2011 14h32
 
 
    
        politica
    Tunesiae praesidens Fouad Mebazaa suffragia mense Iulio proximo habenda esse praenuntiat, ut lex suprema funditus renovetur. - 03/03/2011 23h29
 
 
    
        oeconomia
    Institutum mundanum de cibo et agricultura (FAO) nuntiat escae pretia anno praeterito ultra modum adaucta esse neque providet deminutum iri. - 03/03/2011 23h27
 
 
    
        in orbe
    Astynomi Teheraniae gaso lacrimigeno multitudinem disperserunt, qui pro oppositoribus comprehensis in foris reclamabant. - 01/03/2011 22h38
 
 
    
        in orbe
    Mahumetus Gaddafi dixit se a populo suo adeo adorari, ut praesidentis tuendi causa se morti paratum sit.
 - 01/03/2011 22h35
 
 
    
        in orbe
    Oppositores Persici Mir Hossein Mousavi et Mehdi Karroubi ex domibus in ignotum locum cum uxoribus suis a militibus erepti sunt.  - 28/02/2011 22h22
 
 
    
        politica
    Fine Gael et factio laboristica colloquia coeperunt, unde novum regimen Hiberniae constituendum est. - 28/02/2011 22h17
 
 
    
        politica
    Minister primarius Tunesiae Mahometus Ghannouchi iuxta reclamantium petitionem a magistratu se abdicavit.
 Enda Kenny, candidatus factionis Fine Gael, creatus est minister primarius Hiberniae; qui se de immani rei publicae aere alieno reddendo cum Argentaria mundana acturum esse promisit. - 27/02/2011 22h39
 
 
    
        in orbe
    Regimen Italicum adfirmat foedus ante triennium cum Libyae praesidente Mahumeto Gaddafi sanctum non amplius vigere. - 27/02/2011 22h01
 
 
    
        in orbe
    Yara Gambirasio, adolescens Italica quae ante menses tres obscure disparuerat, haud longe a vico suo Langobardorum in campo cadaver comperta est. - 26/02/2011 21h52
 
 
    
        in orbe
    Tertium quodque aedificium Ecclesiae Christi, urbis Novae Zelandiae, post vehementem terrae motum delendum est: hoc communicaverunt auctoritates. - 26/02/2011 19h53
 
 
    
        in orbe
    Mahometus Gaddafi in Tripolis foro fautores suos hortatus est, ut contra rebelles repugnent. - 26/02/2011 03h00
 
 
    
        in orbe
    Cum ora Libyae orientalis ab regiminis dominatione liberata sit, Mahometus Gaddafi populum contionans Osamam bin Laden reclamationis accusat. - 24/02/2011 21h46
 
 
    
        in orbe
    In Litore Eburneo dimicationes inter rebelles et exercitum post sexennes indutias coeperunt. - 24/02/2011 21h43
 
 
    
        in orbe
    Terrae motu in Neozelandensi urbe Ecclesiae Christi saltem 65 incolae vitam amiserunt. - 22/02/2011 08h09
 
 
    
        in orbe
    Iudices Aegypti divitias extra patriam depositas Hosnis Mubarak, qui ante decem dies a praesidentis munere se abdicavit, intactas servari iusserunt. - 21/02/2011 23h21
 
 
    
        in orbe
    In Maroco et in Libya contra gubernatores reclamatur: Tripoli aeronaves in multitudinem pyrobolis deiectis CCL saltem occiderunt. - 21/02/2011 23h17
 
 
    
        athletica
    Certamen autoraedarium mundanum in Baraina propter populi perturbationes deletum est. - 21/02/2011 23h13
 
 
    
        in orbe
    Minister primarius Italicus Silvius Berlusconi, qui mox ante iudices deferendus est, se nuntiat leges iudiciales confestim commutaturum esse. - 20/02/2011 00h13
 
 
    
        in orbe
    Manamae, in Bahreini capite, forum amplissimum a reclamantibus occupatur, dum regimen cum oppositoribus colloqui coepit. - 20/02/2011 00h10
 
 
    
        politica
    Post L dies Silvius Berlusconi, Italiae minister primarius, ante iudices deferetur, repetundarum et adolescentalis meretricii gravibus indiciis accusatus. - 15/02/2011 21h22
 
 
    
        in orbe
    CC viri, mulieres et pueri in Sudania interfecti esse narrantur a rebellibus, qui contra patriae partitionem opponuntur. - 15/02/2011 21h19
 
 
    
        in orbe
    Teheraniae astyphylaces pyrobolis lacrimigenis turbam reclamantium dispersit. - 14/02/2011 22h04
 
 
    
        athletica
    Ronaldus, praeclarus certator pedifollicus  Brasiliensis XXXIV annos natus qui bis manipulum patriae suae ad poculum Rimetianum apiscendum duxit, propter aetatem provectam a munere suo discessit.  - 14/02/2011 22h01
 
 
    
        in orbe
    In Nigeria dum conventus ingens praesidentis Fortunati (Goodluck) Jonathan habetur turba sclopetationibus territa multos homines pedibus conculcavit, quorum undecim perierunt. - 13/02/2011 15h23
 
 
    
        politica
    Sanae, in capite Jemeniae, populus Aegyptiorum more  contra praesidentem reclamat, postulans ut magistratu se abdicet.   - 13/02/2011 15h19
 
 
    
        politica
    Hosnis Mubarak populo Aegyptio nuntiavit se a magistratu abdicavisse. - 11/02/2011 23h19
 
 
    
        socialia
    Civis Helveticus Matthias Schepp qui se ipsum interfecit litteris uxori nuntiaverat se duas filiolas geminas veneno enecuisse. - 11/02/2011 23h17
 
 
    
        politica
    Hosnis Mubarak post diuturnam exspectationem orationem habuit, qua se vicario suo ad tempus summam rerum relictrurum esse nuntiavit. Magistratu tamen se non confestim abdicat. - 10/02/2011 23h11
 
 
    
        in orbe
    Silvius Berlusconi, Italiae minister primarius, ait iudices Germaniae communisticae more se peresqui; nam ad celere iudicium vocabitur repetundarum et iuvenilis meretricii accusatus. - 10/02/2011 20h58
 
 
    
        in orbe
    Reclamantes in foro Tahrir Hosnis Mubarak consilium  imperium paulatim deponendi reiciunt neque resistere desinunt. - 08/02/2011 22h30
 
 
    
        politica
    Sudania, amplissima civitas Africae, civium meridionalium suffragio in duas partes dividetur. - 07/02/2011 22h26
 
 
    
        in orbe
    Minister primarius Cambosiae zonam ab ONU protectam postulat, post iterata dimicationes Thaiorum et Cambosianorum copiarum. - 07/02/2011 21h30
 
 
    
        socialia
    In Romae suburbiis propter incendium quattuor pueri combusti interierunt. - 06/02/2011 22h35
 
 
    
        in orbe
    XXX saltem milites occisi sunt in Sudania meridionali, nam inter milites eiusdem exercitus acriter dimicatum est. - 06/02/2011 22h32
 
 
    
        politica
    Multa milia reclamantium Mediolani, in maxima urbe Italiae, contra Silvium Berlusconi convenerunt.
 Praesidens Aegyptiorum Hosnis Mubarak munere ducis Factionis Nazionalis Democratici abdicavit. - 05/02/2011 18h23
 
 
    
        cinemata
    Duodesexaginta annos nata interiit Maria Schneider, histriona Gallica quae pelliculae "Ultimi Tangonis Lutetiae" causa memoratur. - 03/02/2011 22h32
 
 
    
        in orbe
    Inter perturbationes Aegyptianas turba iratissima in platea  Tahrir, Cairi, die Iovis,  necavit  peregrinum cui nomen est adhuc  ignotum;  cuias esset etiam  ignoratur. - 03/02/2011 22h27
 
 
    
        in orbe
    Cairi dimicationes factae sunt oppositorum et fautorum praesidentis Mubarak, quam ob rem multi vulnerati, nonnulli occisi sunt.
 Nivibus gelu et imbribus insolitis affligitur magna pars Americae septemtrionalis; nix L centimetra alta  Sicagum operit. - 02/02/2011 23h52
 
 
    
        in orbe
    Cum regimen Aegyptius colloquia cum oppositoribus praenuntiet, exercitus negat milites contra reclamantes vi amplius usuros esse. - 31/01/2011 23h47
 
 
    
        politica
    Omnes cives Sudaniae meridionalis suffragiis secessionem et nationis partitionem decreverunt. - 30/01/2011 23h22
 
 
    
        in orbe
    Deris, in urbe Borealis Hiberniae, multitudo iter fecit ut victimas "Cruenti Sabbati" commemoraret, postquam regimen Britannicum culpas astynomorum, innocentiam victimarum agnovit. - 30/01/2011 23h19
 
 
    
        in orbe
    Postquam Aegyptiorum praesidens Hosni Mubarak ministros regiminis dimisit, catervae reclamantium Cairi, Alexandriae et Suesiae fora viasque replerunt interdicta effringentes. - 29/01/2011 17h29
 
 
    
        in orbe
    Duodeviginti homines saltem interierunt in tumultibus, qui Cairi evenerunt; quibus in sedem factionis imperantis impetus factus est. - 28/01/2011 23h32
 
 
    
        socialia
    David Kato, qui ius homosexualium in Uganda defendere solitus erat, usque ad mortem verberatus est. - 27/01/2011 23h38
 
 
    
        in orbe
    In Botsuana tribunal statuit contra sententiam superiorem indigenis in solitudine Kalahari puteos effodere licitum esse. - 27/01/2011 23h31
 
 
    
        in orbe
    Post tumultus in Tunesia, in toto Aegypto contra regimen reclamatur; tres homines hodie interfecti sunt. - 25/01/2011 22h41
 
 
    
        homines
    Samuel Ruiz Garcia, qui diu episcopi munere functus est in Chiapas rebelli regione Mexicana, aetate provectus mortuus est. - 25/01/2011 22h39
 
 
    
        in orbe
    Pyrobolo inopinate dirupto in uno ex Moscuae aeripotibus XXXV victimae computantur, centum circiter sauciati. - 24/01/2011 22h52
 
 
    
        in orbe
    Classiarii Sudcorerani navem cum 21 obsidibus a piratis Somaliensibus in Mari Arabico retentam liberarunt. Piratarum 8 mortui sunt et aliqui classiarii leviter vulnerati.
 - 24/01/2011 22h39
 
 
    
        politica
    Factio Viridis ex Hiberniae regimine exiit, ergo appropinquantur suffragia generalia. - 23/01/2011 21h41
 
 
    
        in orbe
    Tria pyrobola autoraedis abdita Bagdati dirupta quattuor homines occiderunt; septimana superiori in tota Iraquia ictibus tromoraticis CL saltem interierant. - 23/01/2011 12h59
 
 
    
        politica
    Aere alieno denuo increscenti, Lusitani suffragia ferunt ad novum praesidentem eligendum. - 23/01/2011 12h56
 
 
    
        politica
    Minister primarius Tunesiae, qui loco fugitivi Ben Ali munere fungitur, suffragia mox habenda esse promittit. - 22/01/2011 08h34
 
 
    
        in orbe
    Cum XX milia reclamantium in foris Therandae, Albaniae capitis, regiminis discessum postularent, astynomi scloperaverunt et tres viros occiderunt.  - 22/01/2011 08h29
 
 
    
        in orbe
    Novi Eboraci CXXVII homines comprehensi sunt, qui ab indagatoribus societatis scelestae quae "mafia" vocatur participes esse putentur. - 20/01/2011 23h32
 
 
    
        politica
    USAe praesidens Baracus Obama cum Sinensium praesidenti conveniens, communes fines ambabus nationibus esse coram diurnariis proclamavit. - 19/01/2011 20h17
 
 
    
        in orbe
    Ioannes Claudius Duvalier corruptionis et furti a iudice accusatus, nunc libertate fruitur in Haitia. Tamen Organizatio Nationum Unitarum putat aliorum criminum accusandum esse.
 - 19/01/2011 17h22
 
 
    
        in orbe
    Terrae motus vehemens apud fines Afganos Pacistaniam meridionalem percussit. - 18/01/2011 22h41
 
 
    
        in orbe
    Periegetae hoc anno plures in Sinas quam in Hispaniam eunt.  Nunc Sinae tertium locum in periegesis mundanae elencho obtinet, quem antea Hispania habuit.
 - 18/01/2011 15h23
 
 
    
        homines
    Stephanus Jobs, qui societatem computatralem Apple condidit, ex opera aliquandiu ob valetudinem recedit; nuntio pervulgato confestim deminutum est partium pretium. - 18/01/2011 00h06
 
 
    
        in orbe
    Ex scriptis ab iudicibus Italicis confectis ad senatum missis, intelligitur Silvium Berlusconi mulieres et puellas oblectamenti gratia mercede domum suam arcessivisse. - 18/01/2011 00h02
 
 
    
        politica
    Silvius Berlusconi, minister primarius Italicae rei publicae, ante iudices convocatur repetundarum et prostitutionis adiuvatae accusatus. - 16/01/2011 00h03
 
 
    
        politica
    Increscenti tumultu in tota Tunesia aufugisse narratur rei publicae praesidens, reclamantium multitudini invisus. - 14/01/2011 21h18
 
 
    
        religio
    Pontifex Romanus Benedictus XVI miraculum decessoris sui comprobavit: ita patet via ad Johannis Pauli II beatificationem Kalendis Maiis proximis celebrandam.
 - 14/01/2011 21h14
 
 
    
        in orbe
    In montibus apud Flumen Januarium, magnam urbem Brasiliae, imbribus copiosis et immanibus labibus centeni perierunt.
 - 13/01/2011 00h34
 
 
    
        oeconomia
    Petrolei pretium denuo increscit et XC dollaria pro cado superat, cum in Alasca et in mari Norvegiae duo lati oleitubi propter inopinatas effusiones interrupti sint. - 11/01/2011 22h12
 
 
    
        in orbe
    ETA,  armata  Vasconum  manus,  indutias  sponte  indixerunt,  ut  antea  pluries  iam  nuntiaverant.  Plerique  Hispani non  credunt,  donec  arma  deponantur.
 - 11/01/2011 21h30
 
 
    
        in orbe
    Increscere non desinit numerus victimarum in Reginae Terrae, regione Australiae: ubi post copiosos imbres "subitae eluvies" incolas inopinate demergunt. - 10/01/2011 23h01
 
 
    
        in orbe
    Nasrina Sotudeh, advocata Irania, 11 annorum carceris damnata est, quod contra Islamismum, opinionibus prolatis, egisset. Ea pro Shirina Ebadi, praemio Nobeliano anno 2003 honestata, causas apud tribunalia olim dixerat. Shirina autem Ebadi pro mulieribus pueribusque elaboraverat.
 
 - 10/01/2011 19h09
 
 
    
        politica
    Cives Sudaniae meridionalis suffragia ferunt, ut a Sudania septemtrionali secedant. - 09/01/2011 21h37
 
 
    
        in orbe
    Tucsone, in urbe Arizonae, iuvenis senatricem Gabrielam Giffords et turbam ipsam audientem inopinate sclopetavit, sex homines occidens et vulneribus senatricem multosque alios afficiens. - 09/01/2011 11h44
 
 
    
        in orbe
    Duo viri Gallici, qui Veneris die in Nigero abrepti erant, dum milites liberationem temptant occisi sunt. - 08/01/2011 21h40
 
 
    
        oeconomia
    Ob pretiorum incrementum et operae defectum perturbationes in Algeriae urbibus referuntur. - 08/01/2011 00h03
 
 
    
        in orbe
    In Germania compertum est pabulum altilibus  et subus suppeditatum dioxino contaminatum esse, admodum noxio toxico. - 08/01/2011 00h01
 
 
    
        in orbe
    Consilium a Baraco Obama creatum, ut de petrolei effusione in sinu Mexicano investigaret, culpam sceleris societati Britannico Petroleo ascribendum esse nuntiavit. - 06/01/2011 22h51
 
 
    
        politica
    Praesidens Litoris Eburnei Laurentius Gbagbo suffragiis devictus, qui successori magistratum cedere non vult, legatos Britannicum et Canadiensem expulit. - 06/01/2011 22h46
 
 
    
        in orbe
    Christiani Copti diei Natalis crastinas celebrationes praeparant, dum de eorum securitate auctoritates sollicitantur.
 XXIV pueri in provincia Sinensi Anhui in nosocomium allati sunt, quod plumbo ex officina disperso venenati esse putantur. - 06/01/2011 14h19
 
 
    
        in orbe
    Ministra primaria Australiae Anna Bligh ait Reginae Terram, regionem Australiae, eluvie diuturna afflictum iri. - 03/01/2011 22h46
 
 
    
        in orbe
    LXXX circiter Africani, qui Iemeniam lintre attingere conabantur, demersi interierunt. - 03/01/2011 22h39
 
 
    
        in orbe
    Custodes Revolutionis Iranici duas aeronaves observatorias Sinum Persicum supervolantes (quae breviter "fuci" vocantur) praecipitaverunt. - 02/01/2011 23h02
 
 
    
        in orbe
    Ubique magnis celebrationibus coepit annus MMXI post Christum natum. - 01/01/2011 10h21
 
 
    
        in orbe
    Paulo post mediam noctem autoraeda pyrobolis referta Alexandriae, in magna urbe Aegyptiorum, apud templum Christianum dirupta magnae caedis causa fuit. - 01/01/2011 10h19
 
 
 |