Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 23 mensis Julii 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

EPISTULAE LECTORUM


A Magistro Haraldo Triebnig Klagenfurtensi:

Salvete, dominae dominique !

Magno cum gaudio paginas vestras cottidie visito ac lego.
Gratias maximas omnibus,
tantus labor non sit cassus !
Curate, ut valeatis !
Optimis votis - cordialiter

magister linguae Latinae

Mag. Harald Triebnig
Bischöfliches Oberstufenrealgymnasium St. Ursula


Salutem Ephemeris nuntiis do,

Hodie vestros nuntios legere coepi magna cum voluptate. Latinam linguam per triginta annos docui in Gallia apud Lutetiam atque in Lutetia ipsa ( Université Paris7 quae "Denis Diderot" appellatur ). Etiam in Africa laboravi atque in Pacifico Oceano. Igitur delector in illis nuntiis legendis. Quippe enim lingua qua nuntii utuntur purissima classicaque mihi videtur. Spero ergo multiplicare tales lectiones in proximis diebus ac mensibus. Mox alias litteras vobis mittam.Valete.

Hervé BOURBON (alias Borbonensis) L' Haÿ les Roses France


Clarissime Doctor,

Mihi valde placet legere Ephemerides latine exaratae atque per rete transmissae. Nam bonum est hoc usu uti quod nobis offert technica huius temporis.
Jam nuntii per totum orbem terrarum velociter statimque diffunduntur atque scripto, voce et visu noti omnibus omnique loco fiunt.
Transmissiones tum in linguis nationalibus tum internationalibus transmittuntur. Inter tantas linguas adest etiam lingua latina quae tantos annos medium optimum scientiae culturaeque erat.
Haec solum scribo imprimis ut gratias vobis agam pro labore et conatibus vestris atque ut certiores vos faciam transmissiones nomine Ephemeris in regione nostra Mediterranea recipi.

Nicolaus Aquilina
Sacerdos ex Insula Melita.


Claudius Didymus Bergomensis spd

Abhinc menses duos ephemeridem vestram volvere et legere coepi, cuius duplex mihi videtur dos: quod nihil concedit grammaticis putidulis, senibus severioribus ac Latinitatis cultoribus umbraticis, tum quod graphice – id est, affabre – depicta est. Macte virtute!

Claudius Didymus Bergomensis

Comminus eminus - Folia latina


Ex Francogallia:

Vobis congratulor : vos legere me maxime delectat.

Valete,

Veronica Arverna.


Salvete, cari amici.

Ansgarius Ramos Legionensis (Legione enim, Hispanica urbe, habito) vos lubens salutat vobisque de iucundissimo vestro incepto gratulari vult.
Permagnum edepol speciosumque officium servatis! Omnes igitur Latini sermonis amantes eadem via pergatis valde hortamur. (03.03.2005)
Ansgarius.
http://telefonica.net/web2/rroscd7/


Lectoribus salutem!

Gratias vobis pro pagina domestica "Ephemeris" appellata, quae valde me movet mihique placet.
Hoc de incepto vobis gratulor ex corde. Persuasum mihi est quod toto orbe terrarum nihil exstat melius Ephemeride.
Ex Urbe
Gero P. Weishaupt
http://www.voxpatrum.de/
http://www.radiovaticana.org/tedesco/nuntii_latini.htm


Hermannus Aquisgranensis moderatori et scriptoribus Ephemeridis salutem dicit plurimam:

primum vobis gratulari volo: Ephemeris - opus pergrande et laude dignissimum!
Sum moderator ephemeridis latinae, cui titulus "Pro lingua latina".
Videtis: Linguam Latinam non esse delendam.
Vobis offero tria chronogrammata, quae confeci ut Carolum Azeglium Ciampi laudarem. Ciampi ante diem tertium Nonas Maias Aquisgrani honoribus praemii Caroli Magni afficietur.
Inter alia et haec tria chronogrammata mense Apr. editurus sum.
Gratias vobis ago.
Scripsit Dr. Hermann Krüssel,


Augustus Bellunensis Italicus vobis salutem dicit.

Nuntios hebdomadis vestros legens gaudeo.
Saepe vestra scripta lego. Vobis gratulor!
De situ meo vobis nuntium trado: www.webalice.it/modulus84

Augustus Modolo


Parva Avis Colombiana scripsit:

Parva Avis Americae meridionalis moderatori et scriptoribus Ephemeridis, salutem dicit plurimam:

Quam primum, vobis gratulari volo propter optimam operam vestram, quam assidue et maxima delectatione legere soleo. Gratias quam plurimas pro ea vobis ago. Spero aliquando vobis mittere nuntium aut scriptum breve.

Parva Avis.


Vincentius Lutetiensis scripsit (29.09.2004.)

Gratulationes maximas vobis ago.
Paginae enim latine scriptae qvae nobis proponitis permulta sunt ad delectationem aptae. Tam optimae quoque sunt ut eis utar in ludo cum discipulis meis Francogallis. Ei magnam voluptatem capiunt quotiescumque in interretem imus ad Ephemeridem legendam.

Persequite, quaeso, hoc optimum opus !

Valete.


Robertus Americanus Virginianus scripsit (15.09.2004)

Robertus Virginianus Vobis sal.

De his actis diurnis Interretialibus uobis maxime et gratulor et laudo. macte uirtute!
praesertim autem Caeciliae Monasteriensi gratulari uolo, quae illud de nostris scrutatoribus aeroportalibus tam egregie scripsit. carmen illud et praesertim sententiam illius non nimium laudari potest. in animo habeo id in Anglicum conuertere ut omnes amicos delectet. optime factum, Caecilia!


Daniele Silvi scripsit (11.09.2004)

Bravissimi!!! un giornale in latino è un'idea geniale. Se posso contribuire fatemelo sapere

Daniele Silvi
Dip. di studi filologici, linguistici e letterari
Facolta di Lettere e Filosofia
Universita di Roma Tor Vergata


18.07.2004

Herimannus Italicus redactoribus salutem dicit

Gratulor propter novos nuntios Latinos a Polonis studiosis redactos: accurate facta totius mundi, ut iustum est in hoc tempore, referuntur. Optima opto ergo recenti Ephemeridi.

Duo verba inveni, de quibus plura scire velim: tromocratae (puto qui hodierna voce terroristae vocantur) et temeti (temetum, - i, id est alcohol?). Unde haec verba creastis vel invenistis? Quod etymon?

Gratias vobis ago atque valere opto.

Novocomi, a. d. XV Kalendas Augustas MMIV


Vobis magnopere gratulor
Dr.Ivo da C.Souza omnibus redactoribus lectoribusque salutem plurimam dicit.
Optime fecistis, nempe ephemeridem condidistis et Latinitati operam ingentem navastis. Quam ob rem vobis gratulor. Cum mihi tempus superest, commentationes pro "Ephemeris" conscribere volo. Semper Latinum sermonem dilexi, in periculis scholae semper fulsi et nunc libros in sermone romano exaratos perlegere, ac linguam latinam penitius excolere pergo.
Gratias vobis ingentes ago!
scripsit Dr.Ivo da C.Souza (Rachol Seminary, GOA 403719, INDIA)


Caecilia Monasteriensis scripsit:

Caecilia Stanislao salutem plurimam

Gratulor tibi, Conrado, Dionysio quam maxime, quod hanc ephemeridem condidistis! Non inveni, quomodo mitterentur tales epistulae, quae Germanice dicuntur "epistulae lectorum", Anglice "epistulae ad editorem". Itaque hac via dico, quae mihi primum fasciculum legenti in mentem venerunt:

Parthorum in terris quae nostra aetate geruntur,
quae Daciae populus hisce diebus agit,
accipimus prisco Tulli sermone relata.
Macte animo vos, qui tale creastis opus!
Varsoviae Fennis facundis aemula nata est;
di coeptis faveant multaque saecula dent!
Arte nova mundum transcurrat prisca loquela;
omnes per gentes floreat et vigeat!


Gaudebo, si hos versus quasi "epistulam lectricis" publicari decreveritis.

Valeas quam optime.


Jarcius Gaditanus scripsit:

Jarcius Stanislao Tekieli, cooperatoribus atque redactoribus periodici
interretialis q.i. Ephemeris, ceterisque gregalibus s.q.p.d.

consilium actorum hebdomadalium per Rete Electronicum Latine divulgandorum
mihi optimum visum est, amici. pagina interretialis mihi satis bene
instructa videtur, atque Latinitatis specimina quae adhibentur, quantulum
judicare valeo, idonea sunt. praeterea, dispositio sive ordinatio nuntiorum
opportune effecta est, atque gaudeo quod etiam nuntii ad scientias naturales
pertinentes divulgantur.

gratias plurimas vobis pro miro tanto incepto, cui optima quaeque per multos
annos exopto.


Stephanus Arx Genuensis scripsit:

Stephanus Arx Stanislao ceterisque omnibus sodalibus s.p.d.

Macte virtute estote! Me valde delectat primus hic fasciculus istorum
commentariorum quae inscribuntur "Ephemeris" et puto propositum vestrum
nobis omnibus perutile fore. Id mihi semper mirabile videtur, quod per Telam
Totius Terrae Latinitas sane in dies augescat. Si tute quoque idem vis, in
animo habeo adiungere in pagina domestica mea
(http://xoomer.virgilio.it/strocc/index.html) nexum ad vestram. Dic quae sit
tibi sententia!!

Vale atque vale
Dabam Genuae Pridie Cal. Iul. a. MMIV


Simona Karlhuber Lentiensis scripsit::

De actis diurnis Latine optime confectis vobis gratulatur
Simona


Maximilianus Bononiensis scripsit:

Maximilianus Bononiensis:

Ego sine ullo dubio lector assiduus ero! Feliciter vobis!!! Maximilianus.


Camillus Matritensis scripsit:

Omnibus sodalibus, spd
"Ephemeridis" vidi, delectavi valde. Gratias pro facto vestro multas.
Meum consilium vobis prebere conabor.
Camillus, Matriti


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: