Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 22 mensis Martii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Estne Lysippi athleta in Italiam rediturus?

Estne Lysippi athleta in Italiam rediturus?

Magnam copiam antiquarum rerum in Italicis museis admirari possunt visitatores; magna copia, autem, per fures extra Italiam ablata est; isti res antiquas in antiquis sepulcris contra legem effossis cuibusdam antiquariis vendiderunt, qui magno pretio praeclaris musaeis obtulerunt, in quibus Metropolitan Musaeo (Novi Eboraci) et Paul Getty Musaeo (Malibu).

Idem statuae evenit quae Lysippo sculptori ab antiquarum rerum peritis adscribitur, cuius historia breviter exponitur. Anno MDCCCCLXIV piscator quidam, non longe a litore ante urbem Fanum (in Piceno positam, Italice Marche), in retibus implicatam statuam invenit, quam antiquario cuidam Eugubino vendidit; decem annis post statua in Musaeo Getty comparuit. Anno bis millesimo quarto piscatorem paenituit statuam vendidisse et una cum ceteris civibus epistulam scripsit, qua a Getty Musaeo Lysippi petivit ut statua Italicae rei publicae redderetur.

Abhinc tres annos idem Museum promisit quadraginta res antiquas Italiae redditum iri (… scilicet contra legem acquisitas), excepta Lysippi statua. Pisauri (Italice Pesaro) tribunal abhinc paucos dies decrevit: Lysippi statua Italiae reddatur! Getty Musaeum huic sententiae obsistere statuit, quasi ex lege, non contra legem, statuam acquisivisset. Italicum tribunal Getty Musaeo sententiae non parenti causam feret.

Scripsit Dominicus Caveosanus


Superbia
& odium
Caput XXX
editum est

  ARS VIVENDI
De plata Romaniola
Extra Italiam parum nota est hoc antiquissimum genus panis.
  CINEMATA
Festum Berolinense MMX
LX. Internationalis Imaginis Festum Berolinense finitum est.
  LAMPAS
Summarium Martii MMX
Nuntiatur Lampas mense Martio edita.
  SANCTUS
Gregorius Magnus
Magni pontificis qui in ardua aetate vixit facta narrantur.
  CULTUS
Estne Lysippi athleta in Italiam rediturus?
Musaeum Americanum Paul Getty non vult inique obtentam statuam reddere.

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: