|
|||||||||||
VALETUDO & MEDICINA
De Britannicorum graviore corporeStudiosi universitatis Oxoniensis post accuratas indagationes
collegerunt viros et feminas Britannicos anno MM multo magis quam
anno MCMLXVI pependisse. Institutum Britannicum Cordis (British
Heart Foundation) et escam sumptam et hominum pondera duobus
supra citatis annis comparavit: hoc temporis intervallo
mediocriter septenae denae librae Anglicae viro unicuique,
duodenae mulieri superadditae sunt. Si vero ciborum sumptorum
acervum existimaveris, denae tantum librae unicuique contigisse
comperies. Studiosi incrementum illud deminuto corporum exercitio
adscribunt. Cum ante sedecim annos quartus decimus quisque vir Britannus obesus esset, anno MMVIII quartus quisque pondere nimio laborat. Medicus Petrus Scarborough, qui Oxonii publicam valetudinem docet "Hoc est - ait - maximi momenti, homines plerumque autoraeda, raro birota iter facere operam in singulo loco immoti dare, ergo laborem corporis paulatim ex vita cotidiana aboleri." Constat corporis obesitatem cordis et arteriarum morborum periculum augere, exempli gratia diabetis et cordis ictus. Scripsit Herimannus Novocomensis - 28/12/2010 21h06
|
![]()
BREVES
ATHLETICA
INSOLITA
Discipula in schola modo natae mammam praebet
Animos movet res quae in quadam Campaniae urbe evenit.
HOMINES
IN ORBE
INSOLITA
|
||||||||||