Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VALETUDO & MEDICINA
QUI FIT UT NONNULLI,

Qui fit ut nonnulli, corde aut cerebro...

...cum laboraverint, alii sint atque antea?

Scriba tabellarius quidam, agens in Italia prope Augustam Taurinorum, occlusione coronaria laboravit. Paucos post menses, curationibus salutaribus exactis, iuxta ecclesiam quandam dum deambulat, vocem a se ipso audire visus est, quae ei dicebat “ecclesiam ingredere, ibi organum est, psalle!”. Ecclesiam ingressus, notis musicis ignotis, organi pinnas tangere coepit; digiti, quasi spiritu moti, dulcem melodiam composuerunt. Organum electronicum postea emit, quo musicam iam tum componit psallitque. Notas musicas cum ignoret, propriis signis, minime usu receptis, cantus significat. Nonnulla “CD” iam edidit, quorum fructibus beneficia in indigentes confert. “ Cantibus meis serenitatem – inquit - animis inferre opto”.

Uxor quaedam, quae in Australia nata et erudita erat, capitis vulnere cum laboravisset, veterno excitata, vocis flexione Gallica loqui coepit. Frustra Anglica vocis flexione loqui conabatur, quin etiam anxio et abiecto animo fiebat. Morbus hic “externa flexione syndrome” a neurologis appellatur.

Est qui, veterno excitatus, alterius manus motus in sua potestate non habet; qui, dum deambulat, se mortuum esse pro certo habet; qui effrenata cupiditate capitur dentibus arripiendi ea quae in usu cibi non sunt. Cerebrum vulneratum aliquando gravia efficit.

Magna parte humanum corpus oscurum permanet, ita ut sidera, quorum cognitione clarissima Italica astronoma Margherita Hack excellebat.

Scripsit Dominicus Caveosanus - 14/07/2013 17h36



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA




BREVES Haec cogitatio maximae partis civium Catalunensium (LXI per centum) de suffragio lato pro indipendentia regionis. Novae seditiones.
Germania. Cum ipsa Factio Democratica Catholica (CDU), ab Angela Merkel Cancellaria recta, magis quam Factio Democratica Socialis (SPD) electa esset, Factio Popularis multa in suffragio excepit.
Ministra Primaria Theresa May Florentiae declaravit alio biennio opus esse ut Brexitus appararetur; interea munera Europae debita solutum iri.
His verbis Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un hodie Praesidi Americano Donaldo Trump prominatus est. Pyrobolon hydrogenicum in Pacifico Oceano se iniecturum esse declaravit.
Barcinona. Comprehensi diebus superioribus in praeclara seditione universi liberati sunt. Sed ipsa Procura XL milia hominum rebellionis recusat.


INSOLITA
POLITICA
INSOLITA
RELIGIO
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: