Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Saturni die 4 mensis Februarii 2012
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
De genocidio et legali veritateAnno 390 post Cr.

De genocidio et legali veritate

Anno 390 post Ch. n. Imperator Theodosius, appellatus Magnus, qui Christianam doctrinam declaraverat veram religionem, a Sancto Ambrosio Mediolanensi episcopo vetitus est ne in Ecclesiae templa ingrederetur, propterea quod Thessalonicae hominum fere septem milia ille trucidari iusserat; nostris diebus si hoc facinus factum esset, genocidium diceretur. Genocidium autem verbum est novum nam ab anno 1944 in usum venit ut significetur hominum caedes ob odium phyleticum (a phyle quae est gens) vel odium in quamdam religionem aut in aliquam nationem, adeo ut ii qui genocidium patiuntur omnino deleantur; quod gravissimum crimen nemo potest non exprobrare, quippe quod foederibus internationalibus delictum puniendum declaratur. At aliquot nationes vel Francia, Germania, Helvetia etiam ei, qui genocidium factum esse neget, reo poenam apud tribunal imponunt. Inde sequitur ut et veritas lege sanciatur et opinandi libertas magnopere constringatur.

Francia vero, ut unum exemplar proponamus, publice agnovit genocidium Armeniacum anno 1915 perpetratum (lex 2001-70). Id genocidium declaratur quamquam eo tempore leges de genocidio nondum vigebant; agitur quidem de rebus anteactis, quae existimantur quasi recentiore tempore accidissent. Possumusne disceptare utrum ex lege recentiore factum praeteritum deceat iudicari? an in opinando delictum committeremus? Nemo dubitat quin dicens atque opinans delictum committere possimus, sed iudicabimur postquam quoddam dixissemus. Veritate autem ex legibus constituta, statim ut praeter legalem opinionem diceremus iam delictum commiserimus.

Cum libertas opinandi legibus constringitur in tempus Mediaevale transire videmur. Imperator vero Theodosius lege sanxit anno 380 ut ³secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam Patris et Filii et Spiritus Sancti unam deitatem sub pari maiestate et sub pia Trinitate credamus²;³hanc legem sequentes Christianorum catholicorum nomen iubemus amplecti, reliquos vero dementes vesanosque (ŠetŠ) ultione plectendos (esse)² (CJ1.1.1. pr. et 1.). Et quidem sequentibus saeculis fuerunt non pauci plectendi.

Ipse non egeo legibus ut credam in Deum unum et trinum meque Christianum confitear, at negare non possum reliquis liberum credendi arbitrium; immo: plane agnoscendum puto. Nuper autem die 22 Decembris Francia decrevit Euronum 45 milia esse poenam ei qui genocidiun Armeniacum negaverit. Puniendi saltem non in rogum mittuntur. Diceres de rebus dissimilibus agere; sit ita sane; sed hoc est in utroque casu idem: veritas lege affirmatur; facta, quae sint contraria, lege negantur.

Scripsit Paulus Kangiser - 05/01/2012 21h35



Nuntii Latini Catinenses

Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses


ANL

BREVES ONUs consilium securitatis disceptat, quomodo violentiae in Syria furenti finis imponatur.
Romae privatae exsequiae habitae sunt Ansgarii Ludovici Scalfaro, probi viri politici catholici qui rei publicae Italicae minister deinde praesidens fuerat, strenui legis supremae defensoris.
Indagatores Ordinis Nationum Unitarum rursus Persidem visitant, ut consilia regiminis de vi nucleari adhibenda cognoscant.

Exercitus Syriacus suburbia Damasci obsidere coeperunt, ut rebelles fortiter repugnantes profligarent.
Decem milia reclamant in urbibus Polonis contra pactionem, quae interretis libertatem repressura sit.
Multi hodierni regiminis Libyci oppositores narrantur cruciatibus in carcere a militiis enecti esse.


ATHLETICA
INSOLITA
HOMINES
IN ORBE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: