Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 29 mensis Julii 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCHOLASTICA
LITTERAE AD TIMOTHEVM PRIORES

LITTERAE AD TIMOTHEVM PRIORES

(a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno 65-67,

‹pro manuscripto›)

 

1 * Paulus missionarius [apóstolus] Christi Iesu secundum praeceptum Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae,

2 Timotheo germano filio in fide: gratia misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.

3 Sicut rogavi te, ut maneres Ephesi – cum irem in Macedoniam –, ut denuntiares quibusdam, ne aliter docerent

4 neve intenderent fabulis et propaginibus interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide...

5 Finis autem praecepti est caritas e corde puro et conscientia bona et fide non ficta:

6 a quibus quidam cum aberravissent, conversi sunt in vaniloquium,

7 volentes esse legis doctores, non intellegentes neque [ea] quae dicunt neque [ea] de quibus affirmant.

 

De lege impiis posita

 

8 Scimus autem bonam esse legem, si quis ea legitime utatur,

9 sciens hoc: Iusto lex non est posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,

10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur

11 secundum faustum nuntium [euaggélion] gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.

 

Deo pro missionatu gratias agit

 

12 Gratias habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quod fidelem me existimavit ponens in ministerio,

13 [me] qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans [illud] feceram in incredulitate;

14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.

15 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum, ut salvaret peccatores; quorum primus ego sum,

16 sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri erant illi in vitam aeternam.

17 Regi autem saeculorum incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

Praeceptum Timotheo commendatum

 

18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentia in te vaticinia, ut milites in illis bonam militiam,

19 habens fidem et bonam conscientiam. Quam quidam cum reppulissent, circa fidem naufragaverunt;

20 ex quibus est Hymeneus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discerent non blasphemare.

 

Pro omnibus orandum esse

 

2 * Obsecro igitur primo omnium, ut fiant obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:

2 pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.

3 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo,

4 qui vult salvari omnes homines homines et ad agnitionem veritatis [eos] pervenire.

5 Unus enim Deus, unus quoque mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,

6 qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, testimonium temporibus suis;

7 in quod positus sum ego praedicator et missionarius – veritatem dico, non mentior – doctor gentium in fide et veritate.

 

De viris et mulieribus

 

8 Volo igitur viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione;

9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non tortis crinibus et auro vel margaritis vel veste pretiosa,

10 sed – quod decet mulieres – profitentes pietatem per opera bona.

11 Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione;

12 docere autem mulieri non permitto neu dominari in virum, sed esse in tranquillitate.

13 Adam enim prior formatus est, deinde Eva;

14 et Adam non est seductus, sed mulier educta est in praevaricatione.

15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.

 

De supervisoribus

 

3 * Fidelis sermo: Si quis supervisionem [episkopếs] appetit, bonum opus desiderat.

2 Oportet igitur supervisorem irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudententem, ornatum, hospitalem, doctorem,

3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum,

4 suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate –

5 – si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? –

6 non novitium, ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli.

7 Oportet autem illum testimonium habere bonum etiam ab eis, qui foris sunt, ne in opprobrium incidat et laqueum diaboli.

 

De ministris

 

8 Ministros [diacónous] similiter [oportet esse] pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,

9 habentes arcanum fidei in conscientia pura.

10 Hi autem probantor primum et sic ministranto, nullum crimen habentes.

11 Mulieres similiter [oportet esse] pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

12 Ministri sunto unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus.

13 Qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.

 

De Ecclesia Dei fundamento veritatis

 

14 Haec tibi scribo sperans me esse venturum ad te cito;

15 si autem tardaverim, uti scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

16 Omnium confessione magnum est pietatis sacramentum:Qui manifestatus est in carne, / [is] iustificatus est in spiritu, / apparuit angelis, / praedicatus est gentibus, / creditus est in mundo, / adsumptus est in gloria.

 

De abstinentia ab errantibus

 

4 * Spiritus autem manifeste dicit discessuros esse novissimis temporibus quosdam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,

2 in simulatione mentientium et cauteriatam habentium suam conscientiam,

3 prohibentium nubere, [iubentium autem] abstinere a cibis, quos [tamen] Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et eis, qui cognoverunt veritatem:

4 quia omnis creatura Dei bona [est] et nihil [est] reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;

5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.

 

De bona doctrina et pietate

 

6 Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es;

7 profanas autem et aniles fabulas avertito. Teipsum autem exerceto ad pietatem:

8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.

9 Fidelis [est hic] sermo et omni acceptione dignus.

10 Ideo enim laboramus et certamus, quod speravimus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.

11 Praecipito haec et doceto.

 

De Timotheo fidelium exemplo

 

12 Nemo adulescentiam tuam contemnito, sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.

13 Dum veniam, attendito lectioni, exhortationi, doctrinae.

14 Ne neglegito gratiam, quae in te est; quae data est tibi per vaticinium cum impositione manuum senatus [tou presbyteríou].

15 Haec meditator, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.

16 Attendito tibi et doctrinae, instato in illis: hoc enim faciens et te ipsum salvabis et eos, qui te audiunt.

5 * Seniorem ne increpato, sed obsecrato ut patrem, iuvenes ut fratres,

2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.

 

De viduis

 

3 Viduas honorato, quae vere viduae sunt.

4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.

5 Quae autem vere vidua est et desolata, [ea] speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die,

6 nam quae in deliciis est vivens, [ea] mortua est.

7 Hoc quoque praecipito, ut irreprehensibiles sint.

8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, [is] fidem negavit et est infideli deterior

9 Vidua adscribatur [quae sit] non minus sexaginta annorum; quae fuerit unius viri uxor,

10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

11 Adulescentiores autem viduas avertito: cum enim luxuriatae sint adversus Christum, nubere volunt,

12 habentes damnationem, quia priorem fidem irritam fecerunt;

13 simul autem otiosae quoque discunt circumire domos; non solum otiosae, sed etiam verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.

14 Volo igitur iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia:

15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.

16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis neque gravetur Ecclesia, ut eis, quae vere viduae sint, sufficiat.

 

De senatoribus

 

17 Qui bene praesunt senatores [presbýteri], duplici honore digni habentor, maxime ei, qui laborant in verbo et doctrina:

18 dicit enim scriptura: ‘Non infrenabis os bovi trituranti’ et ‘dignus [est] operarius mercede sua’.

19 Adversus senatorem accusationem ne recipito, nisi ‘sub duobus vel tribus testibus’.

20 Peccantes coram omnibus arguito, ut et ceteri timorem habeant.

21 Testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in ullam partem declinando.

22 Manus cito nemini imponito neu communicato cum peccatis alienis; teipsum castum custodito.

 

Monita varia

 

23 Ne adhuc aquam bibito, sed vino modico utitor propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.

24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia [illos] in iudicium, quosdam autem et subsequuntur;

25 similiter facta bona quoque manifesta sunt et [ea] quae aliter se habent, abscondi non possunt.

 

De servis

 

6 * Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore dignos arbitrantor, ne nomen Domini et doctrina exsecratione afficietur.

2 Qui autem fideles habent dominos, ne contemnunto [eos], quia fratres sunt, sed magis serviunto, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doceto et exhortator.

3 Si quis aliter docet neque accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae,

4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, exsecrationes, suspiciones malae,

5 conflictationes hominum mente corruptorum et [eorum] qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.

6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.

7 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quidquam possumus;

8 habentes autem alimenta et [ea] quibus tegamur, his contenti erimus.

9 Nam [ei] qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.

10 Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.

 

Quae Timotheo fugienda et sectanda sint

 

11 Tu autem, o homo Dei, haec fugito;

sectator vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

12 Certato bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,

14 ut asserves mandatum sine macula irreprehensibile usque ad apparitionem Domini nostri Iesu Christi,

15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,

16 qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem; quem vidit nemo hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.

 

Quid divitibus praecipiendum sit

 

17 Divitibus huius saeculi praecipito, ne sublime sapiant neve sperent in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum;

18 ut bene agant, divites fiant operibus bonis, facile tribuant, communicent,

19 accumulent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

20 O Timothee, depositum accustodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,

21 quam quidam promittentes, circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.

 

 

 

LITTERAE AD TITVM

(a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno 65/66,

‹pro manuscripto›)

 

1 * Paulus servus Dei, missionarius [apóstolos] autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est,

2 in spem vitae aeternae, quam promisit is, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia,

3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei, –

4 Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.

 

Senator seu supervisor, qualis esse debeat

 

5 Huius rei gratia reliqui te in Creta, ut ea, quae deessent, corrigeres et constitueres per civitates senatores [presbytérous], sicut ego tibi disposueram:

6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae vel non subiectos.

7 Oportet enim supervisorem [ton epískopon] sine crimine esse sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,

8 sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem,

9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.

 

De seductoribus revincendis

 

10 Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui ex circumcisione sunt;

11 quibus oportet ora claudere; qui universas domos subvertunt docentes [ea] quae non oportet, turpis lucri gratia.

12 Dixit quidam ex illis, proprius illorum vates: ‘Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri’.

13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpato illos dure, ut sani sint in fide,

14 non attendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.

15 Omnia munda mundis; inquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.

16 Confitentur se novisse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi.

 

De officiis singulorum

 

2 Tu autem loquetor [ea] quae decet sanam doctrinam:

2 senes ut sobrii sint, pudici prudentes, sani fide, dilectione, patientia;

3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices, non vino multo servientes, bene docentes,

4 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant,

5 prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ne blasphemetur verbum Dei.

6 Iuvenes similiter hortator, ut sobrii sint,

7 in omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,

8 verbum sanum irreprehensibile, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens mali, quod dicat de nobis.

9 Servos [hortator], ut dominis suis subditi sint in omnibus, placentes, non contradicentes,

10 non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.

 

De gratia Dei et de conversatione credentium

 

11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus,

12 erudiens nos, ut abnegata impietate et saecularibus desideriis, sobrie et iuste et pie viveremus in hoc speculo,

13 expectantes beatam spem et apparitionem gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi,

14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.

15 Haec loquetor et exhortator et arguito cum omni imperio; nemo te contemnito.

 

Officia renatorum in extraneos

 

3 Admoneto illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse,

2 neminem exsecrari, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem erga omnes homines.

3 Eramus enim etiam nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, alterutrum odio habentes.

4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,

5 non ex operibus iustitiae, quae fecissemus nos, sed secundum suam misericordiam salvavit nos per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

6 quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum,

7 ut iustificati gratia illius, heredes essemus secundum spem vitae aeternae.

 

Contentiones vanae devitandae

 

8 Fidelis sermo [est], et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse [ei], qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;

9 stultas autem quaestiones et propagines, et contentiones, et pugnas circa legem devitato: sunt enim inutiles et vanae.

10 Errantem hominem post unam et secundam correptionem avertito,

11 sciens eum, qui eiusmodi sit, subversum esse et delinquentem, proprio iudicio condemnatum.

12 Cum misero ad te Artemam vel Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.

13 Zenam legis peritum et Apollonem sollicite instrue, ne quid illis desit.

14 Discant autem etiam nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ne sint infructuosi.

15 Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta [eos] qui nos amant in fide. Gratia Dei [sit] cum omnibus vobis. Amen.

 

 

 

 

LITTERAE AD TIMOTHEVM ALTERAE

(a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno fere 67,

‹pro manuscripto›)

1* Paulus missionarius (apóstolos) Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu,

2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.

 

Gratiarum actio de fide Timothei

 

3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die,

4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, [ita] ut gaudio implear,

5 recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta; quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice; certus sum autem [eam esse] etiam in te.

 

Admonitio ad depositum custodiendum

 

6 Propter quam causam admoneo te, ut reinflammes donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum.

7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

8 Ne itaque erubescito testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed unâ [mecum] perfer molestias pro fausto nuntio [euaggelíô] secundum virtutem Dei,

9 qui nos salvavit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia,

10 manifestata [est] autem nunc per apparitionem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,

11 in quo positus sum ego praedicator et missionarius et doctor.

12 Quam ob causam etiam haec patior, sed non confundor: scio enim, cui crediderim, et certus sum eum potentem esse depositi mei servandi in illum diem.

13 Formam habeto sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu;

14 bonum depositum accustodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

 

De Phygelo et Hermogene; de Onesiphoro

 

15 Scis aversos a me esse omnes, qui in Asia sint, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.

16 Det misericordiam Dominus Onesifori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit,

17 sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit et invenit –

18 det illi Dominus, ut inveniat misericordiam a Domino illo die –, et quanta Ephesi ministraverit, melius tu nosti.

 

De militia Christi

 

2 * Tu igitur, fili mi, confortator in gratia, quae est in Christo Iesu;

2 et quae audisti a me per multos testes, ea commendato fidelibus hominibus, qui idonei fuerint et alios docere.

3 Unâ [mecum] perfer molestias sicut bonus miles Christi Iesu.

4 Nemo militans implicat se negotiis saeculi, ut ei placeat, qui eum delegerit.

5 Si autem quis certat [in circo], non coronatur nisi legitime certaverit.

6 Laborantem agricolam oportet primum e fructibus accipere.

7 Cogitato [id] quod dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

8 Memor esto Iesum Christum resurrexisse ex mortuis ex semine David iuxta faustum nuntium meum,

9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum.

10 Ideo sustineo omnia propter electos, ut et illi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.

11 Fidelis sermo: Si enim [cum illo] commortui sumus, et convivemus;

12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus et ille negabit nos;

13 si non credimus, ille fidelis manet: negare enim seipsum non potest.

 

De confutatione sectariorum et de correptione errantium

 

14 Haec commoneto testans coram Domino, ne verbis contendatur: [hoc enim] ad nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.

15 Sollicite cura, ut teipsum probabilem exhibeas Deo, operarium inconfundibilem, recte largientem verbum veritatis.

16 Profana autem vaniloquia devitato: magis enim proficient ad impietatem,

17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymeneus et Philetus,

18 qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et subvertunt quorundam fidem.

19 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: ‘Cognovit Dominus [eos] qui sunt eius’ et ‘Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini’.

20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.

21 Si quis igitur emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.

22 Iuvenilia autem desideria fugito, sectator vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum eis, qui invocant Dominum e corde puro.

23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones avertito, sciens eas generare lites.

24 Servum autem Domini non oportet pugnare [verbis], sed mansuetum esse erga omnes, aptum ad docendum, patientem,

25 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, [sollicitum] num aliquando det illis Deus conversionem ad cognoscendam veritatem

26 et resipiscant a laqueis diaboli, a quo capti tenentur iuxta eius voluntatem.

 

De diebus novissimis et de seductione fidelium

 

3 * Hoc autem scito: in novissimis diebus instabunt tempora periculosa.

2 Erunt enim homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, exsecrantes, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,

3 sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

4 proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei,

5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et ab his te avertito.

6 Ex his enim sunt [ei] qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis

7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes.

8 Quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;

9 sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

 

Timotheum ad perseverantiam incitat

 

10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

11 persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris: quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.

12 Omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;

13 mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.

14 Tu verumtamen maneto in eis, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens, a quibus didiceris,

15 et novisse te ab infantia sacras litteras, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,

17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

 

Verbum opportune et inopportune praedicandum

 

4 * Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, et apparitionem eius et regnum eius:

2 depraedica verbum, insta oportune, importune, coargue, increpa, exhortare in omni longanimitate et doctrina.

3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed prurientes auribus, ad sua desideria coacervabunt sibi magistros,

4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

5 Tu vero sobrius esto in omnibus, adlabora, opus perfice praeconis fausti nuntii [euaggelistoú], ministerium tuum adimple.

6 Ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat.

7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;

8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus illa die, iustus iudex; non solum autem mihi, sed etiam eis, qui diligunt apparitionem eius.

 

Commendationes

 

9 Festina venire ad me cito.

10 Demas enim me dereliquit, cum dilexisset hoc saeculum, et abiit Thessalonicam, Crescens in Galliam, Titus in Dalmatiam;

11 Lucas est mecum solus. Marcum assumptum adduc tecum: est enim mihi utilis ad ministerium.

12 Tychicum autem misi Ephesum.

13 Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens ferto et libros, maxime autem membranas.

14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;

15 quem etiam tu devitato: valde enim restitit verbis nostris.

16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Ne illis reputetur.

17 Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleretur et audirent omnes gentes; et liberatus sum ex ore leonis.

18 Liberabit me Dominus omni opere malo et salvabit in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

19 Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.

20 Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

21 Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.

22 Dominus Iesus [sit] cum spiritu tuo. Gratia [sit] vobiscum. Amen.

 



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: