Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 14 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCHOLASTICA
THEOLOGICA INTROSPECTIO BEATI IOANNIS DUNS SCOTI, DOCTORIS SUBTILIS ATQUE MARIANI

[1]

fr. Benedykt J. Huculak OFM

 

 

THEOLOGICA INTROSPECTIO BEATI IOANNIS DUNS SCOTI, DOCTORIS SUBTILIS ATQUE MARIANI*

 

 

Doctoris Subtilis titulus fratri Ioanni inditus est post disputationem Parisiensem, in qua feliciter defenderat sententiam de immaculato Conceptu Beatae Virginis[2]. Intellectûs tamen eximia subtilitas non a puero traditur illi infuisse, verum propter contemplativum ingenium magnamque pietatem data ei divinitus intercedente Sanctissima Virgine, quam ille exemplo Ioannis apostoli iam adulescentulus “acceperat in sua” (Io. 19, 27). Memoriae videlicet proditum est illum novitium Dumfrisiae, in urbe Scotiae, non fuisse contentum sua facultate discendi artes liberales – quae erant ianua ad cognoscendas res ecclesiasticas – et hanc ob rem affligi magnopere; sed pro sua pietate factum esse dignum, cui appareret Beata Virgo Maria eum tenere hortans, ne tristaretur, sed bono animo et fiducia plenus in studia incumberet, simulque promittens semet illi impetraturam singulare auxilium a parte Filii sui, qui Dei Sapientia esset personalis[3].

Hac in re cernitur Ioannis similitudo cum Patre Francisco, qui etsi frequentavisset scholam cathedralem, tamen pro sua humilitate solebat nominare se illitteratum. A Spiritu autem Sancto illustratus, factus est sublimis explanator sacrae Scripturae: “ubi enim magistralis scientia foris est, [eo] affectus introibat amantis”[4]. Inter alia notum est illum doctorem theologiae ex Ordine sancti Dominici, qui ad Beatum Patrem venerat rogatum consultum, discedentem declaravisse sociis sancti Francisci: “Fratres mei, theologia huius viri, puritate et contemplatione subnixa, est aquila volans; nostra vero scientia ventre graditur super terram”[5]. Ergo frater Ioannes iam indole contemplativa factus est similis Patri Francisco, qui cum esset “non tam orans, quam oratio factus”[6], meruit fieri reserator arcanorum Bibliae. Unde una cum Beato Patre factus est praeco Magni Regis seu Domini Iesu et itinerans cantator gloriae Mariae Virginis, sed etiam meruit charismati Franciscali altum praebere fundamentum biblico-theologicum.

Ipse vero intellectus eminens solet duabus normis indicari, quarum una sonat: ‘Sapientis est ordinare’[7], altera vero: ‘Bene docet [is], qui bene distinguit’[8]. Ambae tamen videntur esse duae facies unius eiusdemque numismatis, quod est subtile ingenium. Utraque enim regula eo tendit, ut obiectum cognitionis intrinsece distinguatur seu conceptualiter dividatur in partes, quae deinde sint ordinate collocandae atque describendae.

 

 

BENE DOCET IS, QUI BENE DISTINGUIT

 

In consideranda regula priore occurrunt ante omnia notiones quaedam Ioanni peculiares, quae iam solae de acumine eius reddunt testimonium, eo magis, quod magni sunt ponderis in eius praeliminari sententia de Domino Iesu.

 

usus moderatus rei philosophicae

 

Sub penna fratris Ioannis Duns Scoti saepe occurrunt termini: ‘signum’, ‘instans’, ‘punctum’, ‘momentum’, per se etiam ‘ordo’, qui tamen conceptus propior est alteri formulae. Ope harum notionum instar atomorum vel etiam minorum particularum elementarium, Ioannes – penetrabili introspectione facta velut radiis Rentgenicis – dividit ea, quae ab aliis tractabantur per modum unius.

Exempli causa animadvertatur hoc celebre eloquium, quo ceterum adumbratur peculiaris compago theologiae Scoti: “In primo instanti Deus amat se ipsum; in secundo – ille amat se in aliis...; in tertio – vult amari ab eo, qui extra ipsum possit eum summe diligere; in quarto – praevidet unionem [personalem cum Filio] eius naturae, quae ipsum debet summe diligere, [idque praevidet] etiamsi homo non sit peccaturus”[9].

Hic certe non agitur de consecutione temporali – cuius generis nihil datur in Dei vita intrinseca –, sed de ordine logico-condicionali, quem Ioannes appellat etiam naturalem, cum eluceat ex natura rei, quae consideratur sub aspectu logico vel metaphysico. Eloquium est ceterum, quod non solum spectat ad principalem Scoti assertionem de Christo, se etiam pertinet ad axem indolemque totius theologiae Scoticae, quae consistit in theocentrismo sub aspectu amoris suimet ipsius.

Deus enim non modo est ille “Exsistens” sive “Is, qui est” (Ex. 3, 12), iuxta eloquium Testamenti Veteris, sed insuper ille “caritas est” (1Io. 4, 16), quemadmodum testatur Ioannes apostolus. Cum autem amor sit ipsa Dei essentia, perspicuum est illum amare ad modum summe ordinatum, ergo ante omnia amare semet, cum sit summum bonum. Itaque ille amat se ipsum – cum intra arcanum suae unitatis secundum essentiam, tum trinitatis secundum Personas –, deinde vult amari ab eis, qui aliquo modo extra ipsum sint. Quod fit in arcano Incarnationis, sed etiam in opere creationis, cum Dominus Iesus Christus sit Patris “Filius unigenitus” (Io. 1, 18; 3, 16), sed etiam “primogenitus omnis creaturae” (Col. 1, 15), quae est eius appendix sive comitatus.

Hoc in prospectu continetur tota res theologica, cum doctrina Marialis sit pars integralis rei Christologicae; id autem, quod pertinet ad Redemptionem, sit appendix ad primordiale Dei consilium de Iesu Christo praedestinato, ut assumeretur a Trinitatis Persona Secunda, idque sine ullo respectu ad peccatum; quod tamen Deus in signo seu momento posteriore praevidit committendum ab homine. Res autem forsitan adhuc magis patet, cum reducitur ad quaestionem praeliminarem, quo fine seu quo consilio Deus quidpiam creare voluerit, cum in semet fuisset iam summe beatus. Communiter respondebatur allegando sententiam neoplatonicam: ‘Bonum est diffusivum sui’[10]. Frater Ioannes tamen fuit primus inter doctores, qui – relicto ambitu philosophico – rem propositam reportaret ad lumen fontium Revelationis.

Ratus est enim sibi reiciendam esse illam formulam neoplatonicam seu Plotinianam, quod inde sequeretur Deum esse coactum quidpiam creare, ut nempe posset diffundi eius summa bonitas. Ioanni tamen erat perspicuum in Deo necessarias esse trinitarias processiones tantum, qua re nullatenus potuit consentire illis vocibus, quae prae se ferebant non solum parvam cognitionem fontium Revelationis, verum simul inconsciam forte praesumptionem posse magni ponderis res theologicas astrui rationibus mere philosophicis. In confesso enim habuit praeconium Christianum, praesertim relative ad summa doctrinae capita, non indigere Platone, Plotino neque Aristotele, etiam ideo quod illud ‘Bonum est diffusivum sui’ limitaret Dei libertatem relative ad omnia illi extrinseca; quae libertas clare elucet e sacris Fontibus.

Praeconium tamen Christianum approbat ea, quae Aristoteles dixit de causa finali, siquidem “philosophus noster, scilicet Paulus”[11], de semet dicat: “Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat” (1Cor. 3, 10). Hic autem “sapiens architectus” re ipsa magister est causae finalis, quae appellatur causa causarum, quia disponit alias distinctas a se. Ad finem enim tendit rei proiectus, quem apparat architectus, quoniam “alius superaedificat”. In ordine ad finem assequendum fit proiectus architectonicus, qui est aedificii causa exemplaris seu formalis, et secundum quem ordinantur cum materia et forma construendi, tum subiectum efficiens sive aedificans. Simul autem constat ordinem intentionum, quae diriguntur ad finem, esse inversum seriei actionum, quae tendunt ad illum re efficiendum. Quod est primum in ordine intentionum, id ultimum est in ordine rerum efficiendarum in spatio et tempore.

 

imago domini iesu, qui erat venturus

 

Iesus Nazarenus re quidem natus est multo post mundi creationem, quin etiam – ad quendam finem, quem Paulus appellat plêrôma tou chronu – plenitudinem temporis (Gal. 4, 4), verum in Dei intentione fuit primus omnium, quae Deus decrevit constituere aliquatenus extra suam essentiam et vitam trinitariam. Deus enim, qui in semet est summe beatus et iuste amat essentiam suam, quae summum est bonum, propter hunc aequissimum amorem suimet ipsius vult amari idque laude exprimi ab aliis seu principaliter ab eo, qui possit ipsum summe diligere, sed etiam ab aliis, qui in eius comitatu gradatim sint adunati.

Hoc fine Deus primum decrevit, ut Iesus Christus nasceretur assumptus a persona Filii; eius autem comitatus in ipso amando atque laudando esset mundus creandus, qui in semet ordinaretur seu distingueretur stratis: inde a rebus materialibus per plantas et animalia usque ad genus humanum astantibus angelis. Etenim natura hominis est finis totius creaturae, ipsa autem terminatur seu coronatur in Domino Iesu “secundum quod eius anima et corpus excellentiam habent super omnes animas et supra omne corpus”[12]. Ille autem comitatus ‘summi Diligentis’ efformat quandam pyramidem vel conum, cuius culmen seu “perfectio terminatur in puncto unionis Verbi ad naturam humanam”[13].

Ergo ad Dei Filium incarnatum omnia creata ordinantur atque reducuntur sive in illo – ut ait Paulus – recapitulantur (anakephalaiontai) (Eph. 1, 10), dum suo cuiusque gradu participant in eius summo amore et persolvenda laude erga Deum Patrem. Qui utique hoc fine decrevit, ut incarnaretur Filius et crearetur mundus, qui esset eius corollarium. Hac ceterum affulgente luce biblico-theologica aperitur mystica certitudo sancti Patris Francisci, qui in ordinata proindeque pulchra creatione vidit quandam scalam, qua gradatim posset ascendi usque ad eum, qui est Pulcherrimus atque summum Bonum[14]. Nos autem, qui sumus culmen ac compendium totius creaturae, Deus utique in Domino Iesu “elegit ante mundi constitutionem [...]; qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum, in illum, ... in laudem gloriae gratiae suae, qua gratificavit nos in Dilecto” (Eph. 1, 4-6), qui est quidem eius “Filius unigenitus” (Io. 3, 3), sed etiam “primogenitus omnis creaturae” (Col. 1, 15).

Hoc modo neque aliter elucet res e sacris Fontibus. Constat iam apostolum Ioannem Dei sapientiam conspexisse in Domino Iesu, cuius personam appellavit Verbum. Haec autem Sapientia[15] ipsa de se testimonium perhibet: “Ego ex ore Altissimi prodivi prôtotokos – promogenita ante omnem creaturam [...] Gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi ambulavi, in fluctibus maris et in omni [futuro] populo et in omni gente primatum habui” (Eccli. 24, 5-10): quoniam “Dominus [Deus] possedit me archên – pincipium viarum suarum, ante quam quidpiam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum et en archê – in principio, antequam terra fieret” (Prov. 8, 22-23).

Dei Sapientia seu Filius unigenitus iam “in sinu Patris” (Io. 1, 18) “ante omnia saecula”[16] erat “imago Dei invisibilis” (Col. 1, 15), idemque praedestinatus est, ut fieret archê – principium...; ut esset in omnibus ille prôteuôn – primatum tenens, quia in illo complacuit habitare omnem plenitudinem (vv. 18-19), quae ad culmen per­tingeret. Deinde in ordine ad eum “condita sunt universa... Omnia per illum et eis auton – propter illum creata sunt; et ille est ante omnia; et omnia in illo constant” (vv. 16-17). Omnia quidem, verum praecipue genus humanum, nam “quos praescivit (proegnô), [eos] et praedestinavit, ut fierent conformes imaginis Filii eius: ut ille esset prôtotokos en pollois adelphois – primogenitus inter multos fratres” (Rom. 8, 29). Etenim Christus est is, di’hon – propter quem omnia et per quem omnia; qui multos filios ad gloriam perduxit” (Hbr. 2, 10) seu perducendos sibi assumpsit ut condiligentes.

Dominus Iesus igitur est rex universi, quemadmodum ipse Pilato respondit[17] et paulo ante Petro dixit oratu suo Patrem illico praestiturum fuisse “plus quam duodecim legiones angelorum”, qui ipsum defenderent (Mt. 26, 53). Qua re “oportet... illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedes suos” (1Cor. 15, 25). Etenim “non est in alio quoquam salus, neque enim nomen aliud sub caelo est datum hominibus, in quo salvari oporteret nos” (Act. 4, 12). “Cum autem subiecta erunt illi omnia, tunc et ipse Filius [incarnatus] subiectus erit ei, qui ipsi subiecit omnia: ut sit Deus omnia in omnibus” (1Cor. 15, 25-28).

In theologia fratris Ioannis Duns Scoti atque in ea sola potest complete astrui perantiqua illa doctrina de Christo rege, qui est “Alpha et Omega... is, qui est et qui erat et venturus est, Omnipotens (ho Pantokratôr)” (Ap. 1, 8), cuius quidem imagines – saepe in musivo opere – dominant super antiqua altaria; ceterum hucusque ita struuntur ecclesiae apud Orientales[18]. Sanctus autem Pater Franciscus, qui voluit esse fuitque[19] ‘praeco magni Regis’, intuitus est hanc veritatem, siquidem admoneret: “Attende, o homo, in qua excellentia posuerit te Dominus Deus, quia formavit et creavit te ‘ad imaginem’ dilecti Filii sui secundum corpus et ‘[ad] similitudinem’[20] secundum spiritum”[21]. Simul vero “Matrem Iesu indicibili complectebatur amore, quoniam [illa] ‘Dominum maiestatis’[22] fratrem nobis effecisset”[23], sive “ut esset ille primogenitus inter multos fratres” (Rom. 8, 29), quemadmodum ait Paulus. Intuitus est illam fuisse immunem a peccato originali: eam – ait – “in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum”[24].

 

franciscale munus praeconis magni regis

 

Etiam doctrina de Christo rege probatur Scotum sua introspectione pertigisse usque ad ima praeconii Christiani, prout illud saeculis prioribus – proinde propioribus tempori apostolorum – intellegebatur a Patribus tum Latinis tum Graecis[25], ideoque eius expositionem doctrinae catholicae legibiliorem esse Christianis orientalibus[26]. Haec autem planta doctrinalis in populo adeo maturavit, ut Romanus Pontifex censuerit instituendum esse festum Domini Iesu Christi Regis[27]. Haec res, iuxta perantiquam regulam: ‘Lex orandi [est] lex credendi’[28], iam exprimit se pertinere ad Ecclesiae magisterium commune ordinariumque, proinde infallibile, sed etiam proxime accedere ad magisterii sollemne oraculum. Eiusmodi traiectus patuit e. g. in transitu inter bullam confirmantem festum Immaculatae Conceptionis, quam anno iam 1477 dederat papa Sixtus IV ex Ordine Minorum[29], et huius veritatis sollemnem proclamationem factam abhinc ante annos centum quinquaginta. Iuvat ceterum commonere eundem Sixtum IV papam in Vaticano curavisse aedificandum sacellum in honorem Immaculatae Virginis, quod utique ex eius nomine pernotum est sub appellatione Capellae Sixtinae.

Beatus Ioannes Duns Scotus etiam hac in re praebuit se excellentem filium Sancti Patris Francisci, qui non solum voluit esse fuitque ‘praeco Magni Regis’, sed etiam mystice intuitus est veritatem de primatu Christi seu de illo ut “primogenito omnis creaturae’ (Col. 1, 15). Paulo enim post quam Dominus illi ostenderat, quam vitae formam illi amplectendam parasset, curante ipso Domino Iesu, sublimavit priora desideria gloriae equestris, et carmen de Rolando – celebri milite regis Franciae catholicae – aliaque similia commutavit laude canenda Iesu Christo regi, cum Deo interroganti respondisset melius esse domino servire quam servo[30], proindeque fieri signiferum Christi[31], quin etiam eius equitem seu militem[32]; idque imprimis ideo, quod Filius Dei “‹cum esset dives› (2Cor. 8, 9) super omnia, voluit ipse in mundo cum beatissima Virgine Matre sua eligere paupertatem”[33].

Quodam die Beatus Franciscus, “cum semicinciis involutus pergeret [is], qui quondam scarulaticis [seu regiis vestibus] utebatur, et per quandam silvam laudes Domino linguâ Francigena decantaret, latrones super eum subito irruerunt. Quibus ferali animo, quis esset, interrogantibus, confidenter vir Dei plena voce respondit dicens: ‹Praeco sum Magni Regis!›”[34]. Ceterum “noverunt... qui cum eo conversati sunt fratres – testatur Celanensis –, quam cotidiana et continua collatio de Iesu fuerit in ore illius, quam dulcis et suavis confabulatio, quam benigna et amore plena allocutio [...]. Multa illi utique cum Iesu: Iesum in corde, Iesum in ore, Iesum in auribus, Iesum in oculis, Iesum in manibus, Iesum in reliquis membris semper portabat”[35].

Ergo is, qui Dominum Iesum “ex toto corde[36] dilexerat, assidue memoriam eius habens in mente illumque ore collaudans et glorificans operibus fructuosis”[37], dignus a Domino habitus est, qui intueretur id, quod sanctus Paulus delineaverat, concordante toto Novo Testamento. En Beatus Pater admonet: “Attende, o homo, in quanta excellentia posuerit te Dominus Deus: quod formavit te ad imaginem dilecti Filii sui secundum spiritum et [ad eius] similitudinem secundum spiritum”[38]. Haec autem mystica intuitio evolvenda erat et astruenda fratri Ioanni Duns Scoto, de quo peritissime declaratum est eum “contemplativo usum ingenio” aedificavisse templum doctrinale, in quo “laterent certe ferverentque sancti Francisci Assisiensis pulcherrima forma et Seraphici spiritus ardores”[39].

 

 

SAPIENTIS EST ORDINARE

 

Ordinata introspectio fratris Ioannis Duns Scoti expedivit quidem viam definiendo dogmati immaculatae Conceptionis – quod ostendendum est –, verum prius asseruit absolutum Iesu Christi primatum in mundo creando. Solum enim in hac re agnita vere fundatur atque radicatur veritas de immaculato conceptu Beatae Virginis, cum in conspectu Thomistico illa appareat quid accessorium, quod non coalescat cum tota compagine.

 

incarnatio absolute praeordinata

 

Praedestinatio Domini Iesu, ut fieret Filius Dei incarnatus – quemadmodum rem statuit beatus Ioannes –, dicitur absoluta propterea, quod ille futurus erat “primogenitus omnis creaturae” (Col. 1, 15) sine ullo respectu ad peccatum hominis, quod tamen Deus, pro sua omniscientia, in logico autem signo posteriore, praevidit esse committendum ab Adam. Deus igitur, cuius consilia mutari nequeut, retinuit suum primordiale decretum, sed in momento posteriore seu proxime sequente imaginem peccati, vidit Filium incarnatum, qui servatis omnibus inhaerentibus prisco illo consilio, venturus erat insuper ut redemptor sive in carne passibili.

Verumtamen tempore, quo Ioannes venit Parisios, communiter tenebatur opinio Thomae Aquinatis aliorumque doctorum, qui putabant assentiendum esse opinioni contrariae, dicentes in sacra Scriptura Patrumque operibus Incarnationis rationem pluries assignari delendum peccatum, imprimis originale[40]. Ioanni Duns Scoto iam in vestigio fuit difficillimum vel imaginari Deum effecturum fuisse Opus suum supremum quodammodo coactum vel saltem inductum incidentali convenientia, quae constitisset solum in redimendo peccato hominis. Ille autem sic dilucide arguit applicans notam legem metaphysicam de ordine intentionum, qui dicitur etiam finalis, est autem inversus ordini rerum efficiendarum.

Cum praedestinatio cuiuscumque ad gloriam – docet Ioannes – naturaliter seu logice praecedat praescientiam peccati vel damnationis huius personae, multo magis hoc verum est de anima Christi, quae praedestinata erat ad summam gloriam consequendam. Omnino autem is, qui ordinate vult, prius vult id, quod est fini propinquius[41]: ut medicus prius vult sanitatem hominis quam medicinam ad eius morbum sanandum[42]. Ergo quemadmodum Deus vult alicui prius gloriam quam gratiam, quae est illius germen terrestre collatum viatoribus, ita etiam inter praedestinatos, quibus nempe vult gloriam, ille ordinate prius vult gloriam ei, quem vult esse fini proximum, seu Domino Iesu: proindeque huic animae Christi vult gloriam prius quam illam velit cuipiam alteri”[43].

Quod ceterum liquet etiam inde, quod gloria consequenda a Domino Iesu eaque sola longe excellit atque “infinite superat” eam, quam Deus potest accipere ab omnibus hominibus simul sumptis, qui sint praedestinati ad gloriam[44]. Praeterea Deus cuilibet alteri homini prius vult gloriam et gratiam quam praevideat utriusque opposita, videlicet peccatum et damnationem: ergo animae Christi prius vult gloriam quam praevideat Adam casurum esse remediumque applicandum ad vulnus peccati sanandum[45].

Ceterum ex opinione Thomistica sequatur summum Dei Opus et Bonum, quod est incarnatio Filii, fuisse accessorium, casuale, incidentale, idque evenisse propter minus bonum – quod est gloria et amor exhibendus Deo etiam ab omnibus simul hominibus –, quin etiam sequatur Deum praeordinavisse ad gloriam prius Adam quam Dominum Iesum. Ergo hac via perveniatur ad absurdum, quoniam innuatur Deum, cum praedestinaret Adam ad gloriam, prius praevidisse illum casurum esse, quam ad gloriam praedestinaret Dominum Iesum Christum[46].

Cum Ioanne Duns Scoto igitur Thomistis respondendum est, etiam si Adam non peccavisset, futurum fuisse, ut Dei Filius incarnaretur ac veniret ut Dominus gloriae seu Dux eorum, quibus “per illum, cum illo et in illo”[47] obtinenda erat beatitudo caelestis, in qua essent condiligentes coram Diligente supremo, sive amarent Deum in eo, qui illum summe amaret. Eodem modo exponuntur aliquot eloquia Scripturae et Patrum – solum affirmativae ceterum, et non exclusivae –, quae finem Incarnationis videntur collocare in redimendo homine, scilicet hac responsione: Si Adam non peccavisset, Christus non venisset ut redemptor[48].

Differentiam inter utramque imaginem recte videtur percepisse Ioseph Pohle, sacerdos idemque theologus celeberrimus, qui floruit ineunte saeculo XX. Notavit enim Dominum Iesum apud Thomistas in fundo consilii Dei locum tenere infimum, supremum vero apud Ioannem Duns Scotum. Secundum Thomistas enim Deus primo cogitat de mundo creando, deinde praevidet lapsum Adae, postremo cogitat de mundo redimendo per Filii incarnationem redemptivam tantum. E contrario secundum Scholam Scoticam Deus primo vult Incarnationem sive adventum Filii in carne impassibili, ut ille sit Caput eorum, qui suo cuiusque gradu participent in summo eius amore exhibendo erga Deum Patrem; deinde praevidet lapsum Adae, et tunc demum decernit de Redemptione, certe non mutato consilio primordiali de Incarnatione, sed nunc illi addita dimensione redemptiva, quae impleatur in assumenda carne passibili[49].

Hic denuo patefit fratrem Ioannem secutum esse calentia vestigia Beati Patris Francisci, qui – contra satis communem opinionem ecclesiasticorum non solum sui temporis, sed etiam modernorum – piis verbis efferebat utique Nativitatem Domini Iesu, sive Incarnationem in semet ipsa spectatam, maximum esse diem festum totius anni liturgici et cultus Christiani[50]. Secutus est Ioannes Patrem imprimis in ipso Domino Iesu tenerrime amando atque colendo[51], sed etiam in adhibenda regula theologica, quae potest vocari Seraphica, cum res fidei contempletur sub aspectu excellentiae, quae deceat arcana Dei. Re quidem vera praeter Beatum Franciscum nemo – praesertim in re theologica – videtur fuisse maior ‘praeco Magni Regis’ quam frater Ioannes[52]. Qui illam regulam enuntiavit , candide confitens: “In commendando Christum malo excedere quam deficere a laude ei debita, si propter ignorantiam oporteat in alterutrum incidere”[53].

 

beata virgo immaculate concepta

 

Sanctus Pater Franciscus erga Mariam Virginem amorem colebat ineffabilem, praesertim ideo, quod illius opera factum est, ut Filius Dei per Incarnationem frater noster fieret[54]. Uno eodemque aspectu amplectebatur Dominum Iesum eiusque Matrem Sanctissimam etiam relative ad peculiare donum Sancti Spiritus datum sibi suisque filiis in Ordine. Re quidem vera profitetur in sollemni epistula sanctae Clarae scripta: “Ego frater Franciscus parvulus volo sequi vitam et paupertatem altissimi Domini nostri Iesu Christi et eius Sanctissimae Matris, et perseverare in ea usque in finem”[55]. Unde illa Plantula sancti Francisci, quemadmodum semet ipsa libenter nominabat[56], merito declarat Deum Patrem in Ecclesia genuisse familiam eius Seraphicam congregatam ad s. Damianum idque fecisse “verbo et exemplo beatissimi Patris... Francisci, [quod munus esset positum] in sequendo paupertatem et humilitatem dilecti Filii sui et gloriosae Virginis Matris eius”[57].

 

Quomodo intuitionem Patris explicandam susceperit Ioannes

 

Etiam in hoc prospectu Beatus Pater, superno lumine illustratus, intuitus est veritatem altissimam, quae longo tempris intervallo plus quam quinque saeculorum definienda erat dogma fidei catholicae; idque futurum erat opera atque studio fratris Ioannis eiusque Scholae theologicae. Sanctus enim Pater rem adumbravit, cum in sua oratione ad Virginem Mariam instar Francigeni cantatoris itinerantis alloqueretur suam “Dominam, sanctam Reginam... quam [Deus Pater] consecravit – inquit – cum sanctissimo dilecto Filio suo et Spiritu Sancto Paraclito, in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum”[58].

In his verbis Beati Patris non solum resonat evangelicum illud Kecharitomenê seu ‘Gratiâ-penitus-repleta’ ex hora Annuntiationis – quod ceterum in Novo Testamento est unicum et longe eminet inter locos aliquanto similes[59] –, sed etiam subauditur pia opinio de Virginis omnimoda sanctitate, quae ne in minima quidem parte umquam habuerit detrimentum seu limitationem, unde in illa sit “omnis plenitudo gratiae” non solum in praesenti tempore Ecclesiae Christi – quod coepit utique hora Annuntiationis –, sed fuerit etiam in Beatae Virginis tempore anteriore, quod pertingit vel ad Dei consilium de Incarnatione. Sancta Maria est enim “Virgo Ecclesia facta”[60], praesertim cum sit “Sancta Dei Genetrix”[61], sed iam ante mundi constitutionem “sanctissimus Pater de caelo [illam] elegit”[62], cum praedestinavisset, ut fieret Mater Filii sui incarnati: ergo numquam fuerit expers “omnis plenitudinis gratiae”, ne in sua quidem conceptione.

 

“Ave, Domina, sancta Regina, sancta Dei Genetrix Maria,

quae es Virgo Ecclesia facta

et [quondam] electa a sanctissimo Patre de caelo,

quam [tunc iam] consecravit cum dilecto Filio suo et Spiritu Sancto Paraclito,

in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum”[63].

 

Prosequitur quidem carmen Beati Francisci, sed in his verbis potissimum perlucet eius superna intuitio de immaculato conceptu Mariae Virginis. Hoc autem eo magis admirabile est, quod praesertim a temporibus s. Bernardi, adversarii huius opinionis[64], perpauci – etiam inter eximios theologos – audebant quidquam docere, quod eam supponeret. Brevi tempore haec sententia communiter appellata est ‘opinio Minorum’ idque merito, quia Ordo sancti Francisci re ipsa factus est dux sensus fidei residentis in populo Christiano relative ad confitendam Virginis immaculatam conceptionem[65].

Hanc igitur nobilem plantam doctrinalem, in nucleo iam praesentem in mente affectuque Beati Francisci, eius filii – cum pastorali ministerio tum opere teologico – peramanter coluerunt multa per saecula et tuiti sunt, quoad sollemniter proclamata est dogma fidei catholicae. Horum autem dux atque princeps fuit frater Ioannes Duns Scotus[66].

Res conficienda Scoto non erat facilis. Communis enim opinio in Europa continentali – etiam in summa sede universitaria in re theologica, quae erat Parisiis – sub influxu Bernardi, erat contraria huic piae sententiae, quae respuebatur duobus argumentis: unum sumebatur ex s. Augustini opinione de peccato originali transmittendo per parentum ipsam copulam carnalem, alterum vero ex s. Pauli doctrina de Christo redemptore, quo prorsus omnes indigeant. Qua in re tamen mirum videtur neminem rationem duxisse eorum, quae ipse Augustinus ad rem declaravit dicens se, cum de peccato ageretur, prorsus inde excipere Beatam Virginem[67]. Antequam igitur suam sententiam exponeret atque probaret, Ioannes debuit demonstrare insufficientiam sive inconsitentiam illarum obiectionum.

 

Quomodo sententiam defenderit atque astruxerit

 

Prior difficultas nitebatur auctoritate s. Augustini, qui censuerat ipsam carnem infectam concupiscentiâ esse vehiculum transmittendi peccati originalis[68]. Cum autem constaret Beatam Virginem fuisse obnoxiam fragilitati corporis – quae consisteret in perferendis doloribus et infirmitatibus – plurimi inferebant illas manavisse e peccato originali contracto, quod putabatur radix fragilitatum illius generis.

Frater Ioannes hanc difficultatem solvit primum declarando ipsam fragilitatem non esse praecipuam sequelam peccati originalis, si­quidem illa remaneat posta baptismum collatum, quo homo utique liberatur peccato[69]. Id autem, quod in omnibus Christifidelibus fit sacramentaliter post aliquot dies vel annos a nativitate, Beatae Virgini potuit conferri in ipso conceptu[70].

Relative autem ad transmissionem peccati, Ioannes contra Augustinum sequitur auctoritatem Anselmi, qui magis concordans cum sacra Scriptura asseruit peccatum non solum personale, sed etiam originale sedem habere non in carne, verum in voluntate hominis. Illud enim est res ordinis moralis, unde residet in anima – accuratius autem in voluntate –, et non in hominis parte corporali[71]. Ergo ad personam liberandam peccato originali sufficit, ut purificetur anima. Hoc autem potest a Deo fieri non solum post nativitatem – ut communiter fit baptismo collato – vel paulo post animationem, sed etiam in primo instanti conceptionis; qui modus prorsus decuit Beatam Virginem Mariam[72].

Maior ac difficilior fuit altera obiectio, quae nitebatur auctoritate Pauli. Communiter enim ex illa obiciebatur universalitatem Redemptionis inferre generalem praesentiam peccati in filiis Adae; cum autem Virgo Maria fuisset filia Adae, consequeretur ut illa contraheret maculam. Ceterum – adiciebatur – si quis teneret illam originali peccato non esse liberatam a Christo, is augeret gloriam Virginis dispendio ac detrimento gloriae Christi redemptoris[73].

Parisiis, quo venerat frater Ioannes Duns Scotus, vigebat opinio eorum, qui – una cum fratre Thoma Aquinate[74] – censuerant Beatam Virginem esse quidem sanctificatam in utero, sed non prius quam post animationem seu coniunctionem eius animae cum fetu; quae illo tempore pro puellis collocabatur die nonagesimo post conceptionem. Secus enim – putabant – Maria non indiguisset Christo redemptore; quod tamen fuisset contra fidem, cum s. Paulus diceret: “Omnes... peccaverunt et egent gloria Dei” (Rom. 3, 23): gloriâ nempe caelesti, ad quam perveniretur per gratiam his in terris collatam meritis Christi redemptoris.

Beatus Ioannes affirmavit contrarium, diligentius scrutatus Novum Testamentum et accuratius arguens ex eodem capite, quod est universalis Iesu Christi redemptiva mediatio. Christus enim Dominus certe fuit omnium redemptor isque perfectissimus; sed hoc non contigisset, nisi aliquem non meruisset praeservare a lapsu, cum praeservatio ab accipiendo vulnere sit maius bonum quam accepti vulneris sanatio: ergo debuit saltem una esse persona – utique puta Virgo Nazaretana –, quae redimeretur hoc modo sublimiore. Illa igitur non solum indiguit Christo redemptore, sed etiam magis quam omnes alii homines, cum eminentiore atque abundantiore gratiâ opus sit ad praecavendum lapsum quam ad hominem lapsum extrahendum e fovea[75].

Hac in sententia denuo perlucet Scotica lex excellentiae, quae optime cohaeret cum praeconio biblico. Deus enim ordinate amans se ipsum, vult quam excellentissime amari et laudari ab eis, qui diverso gradu extra illum sunt utique ad hoc munus adimplendum, nempe “in laudem gloriae” suae “in Dilecto” (Eph. 1, 6), ut testatur Paulus. Re quidem vera Ioannes hanc regulam applicat ad rem Marialem, cum ait: “Si auctoritati Ecclesiae vel auctoritati Scripturae non repugnet, videtur probabile quod excellentius est, [id] attribuere Mariae”[76].

Secundum naturae ordinem logicum Beata Virgo fuit quidem filia Adae, proindeque peccati debitrix, ante quam sanctificaretur – nam logice illa fuit persona mere humana antequam fieret persona habens gratiam –, sed iuxta ordinem temporis seu rerum effectarum, anima Virginis sanctificata est eodem momento, quo creata est. Hac animadversa distinctione inter utrumque ordinem relative ad Sanctae Mariae conceptionem, Ioannes viam huius veritatis definiendae prorsus expedivit, cum peculiari dono Sapientiae Divinae idque praeeunte Beato Francisco intellexisset Sanctam Virginem eodem decreto praedestinatam esse, ut fieret Mater Dei Filii incarnati, quo ipsi Filio esset assumenda natura humana: secus enim incarnatio fuisset impossibilis[77]. Merito igitur clarissimus theologus Pohle, cuius iam memoravimus, affirmavit, si unicum meritum Doctoris Subtilis eiusque Scholae fuisset viam aperuisse huic dogmati proclamando, iam hoc feliciter suffecturum fuisse, ut illi reservaretur locus stabilis in rebus gestis et in divinae Providentiae consiliis benignissimis[78].

 

Unde pateat Ioannem vere asseruisse Conceptum immaculatum

 

Exeunte saeculo XIII, cum in Britannia – et quidem apud theologos ex Ordine Minorum[79] – pullularent elementa quaedam doctrinae de immaculato conceptu Virginis, in Continente praevalebat opinio contraria[80], quin etiam – Parisiis, in ambitu Universitatis, paene haeresis suspicabatur in eo, qui se ostendisset rei favorabilem. Quod videntur oblivisci vel numquam noverunt ei scriptores huius temporis, qui ex uno vel duobus Scoti locis initialibus, ubi iuvenis bacalaureus Ioannes exponit rem ut possibilem sive acceptabilem, more minime scientifico neque honesto inferunt eum timide solum dixisse hanc sententiam esse possibilem, sed re ipsa eam non docuisse, nec proinde magnum esse eius meritum in theologico itinere facto ad definitionem dogmaticam versus[81].

Illi enim non intellexerunt in Parisiensibus rerum adiunctis nullam aliam habitudinem initio fuisse possibilem, praesertim in iuvene viro religioso, quem ex rei natura decebat humilitas, eo magis, quod erat frater Ordinis Minorum. Etenim ex ipsa Regula sancti Patris Francisci ille debebat “oboedientiam et reverentiam domino Papae”[82] simulque Parisiensi episcopo, qui fungebatur munere legati Papae pro Universitate, quae erat theologica eaque celeberrima sedes pontificia. Praeterea Fratribus Minoribus, qui habitabant Parisiis, a ministro generali erat praescriptum, ne quis auderet tenere ullam opinionem, quae esset damnata ab urbis episcopo. Tempore autem, quo Scotus venerat Parisios, vigebat illic decretum episcopi Mauritii, qui anno 1163 prohibuerat celebrationem festi Immaculatae Conceptionis[83].

Illi deinde nolunt proferre, vel etiam cognoscere, multos locos alios, ubi Ioannes explicat unam vel duas illas notas initiales, dilucide asserens non solum possibilitatem immaculatae Conceptionis (illud potuit ex formula Scholae Scotisticae), sed etiam summam eius convenientiam cum Revelatione (id est illud decuit), nec non illam re contigisse in Beata Virgine (seu fecit Deus). “Est ibi [in caelo] – declarat – etiam Beata Virgo Mater Dei, quae numquam fuit inimica [Deo] actualiter ratione peccati actualis [seu personalis] nec ratione [peccati] originalis; fuisset tamen, nisi esset praeservata”[84]. Item in alio capitulo negans infusionem gratiae absolute exigere praeviam expulsionem culpae, sententiam suam probat allegans id, quod re contigit Sanctissimae Virgini[85], sive id, quod illi fecit Deus.

 

* * *

 

Theologi magnitudo patet ex influxu habito in vitam fidei Christianorum, sed praesertim ex assumptione eius doctrinae in Magisterium. Beatus Ioannes, qui exemplo Sancti Patris Francisci apparuit praeco Magni Regis et itinerans cantator Beatae Virginis, in conspectu Dei dignus est habitus, cuius doctrina in utroque capite confirmaretur sigillo Ecclesiae, idque secus atque res Thomistica, quae initio pluries damnata est. Frater Ioannes contemplativo subtilique usus ingenio ostendit universa cum ordinata esse ad Christum, Filium Mariae Virginis, tum creata esse “propter illum” (Col. 1, 16) atque in illo esse recapitulata, ut essent chorus condiligentium, videlicet eorum, qui amorem et laudem exhiberent Deo, suo cuiusque gradu participantes in amore summi Diligentis.

Hac in re conficienda apparuit Ioannis eminens indoles metaphysico-mathematica[86], quae ceterum videtur fuisse quidpiam speciale universitatum Britanniae, cum e. g. studium Bononiense emineret iurisprudentiâ, Parisiense – theologiâ, universitas vero Cracoviensis – re astronomica. Magni momenti fuit regula metaphysica de causa finali, iuxta quam id, quod est primum in ordine intentionum, fit ultimum in ordine rerum effectarum; sed maioris fere ponderis fuit principium seu clavis eminentiae, quam libenter appellavimus Seraphicam, quod applicatâ praesertim hac regula – in qua relucent intuitiones Beati Francisci – frater Ioannes solvit obiectiones atque adeo firmiter astruxit sententiam suam, ut nihil iam novi opus esset ad rem Marialem sollemniter definiendam.

Ad calcem libet meminisse ea, quae refert apostolus Ioannes in Libro Apocalypsis. Ei divinitus data est visio, quae potest haberi compendium, imago sigillumque utriusque sententiae Scoticae. En “Mulier amicta sole” (Ap. 12, 1), quae paritura est; eius autem filius “pascendo recturus est (mellei poimanein) omnes gentes virga ferrea” (w. 4). Notandum est illam apparuisse “in utero habentem” (w. 2) antequam Apostolus videret de caelo detrusum angelum malum seu diabolum, “qui seduceret universum orbem” (w. 9), proindeque antequam Adam posset ab eo tentari.

Venit tandem pulcherrimus ille dies octavus mensis Decembris anno 1854, quo beatus Pius papa IX proclamavit dogma de immaculata conceptione Mariae Virginis. Deinde sancta Missâ celebrata ad altare Petrinum, venit ad basilicae porticum, ubi commotus agnovit merita familiae Franciscanae, accipiens lilium argenteum a ministro generali Fratrum Minorum, tum vero argenteam rosam a ministro generali Fratrum Conventualium[87]. Uterque flos Beatae Virginis – signum puritatis signumque amoris – simul indicabat flores ac fructus theologiae fratris Ioannis Duns Scoti, qui sancti Francisci contemplativo ingenio praeditus, in vita et in re theologica colenda factus est alter praeco Magni Regis et itinerans cantator nostrae “Dominae, sanctae Reginae”[88] Mariae Virginis beatissimae, idemque “alter in Pathmo beatus Ioannes [apostolus]”[89].

 



[1][1]

* Res proposita, cum esset aliquanto modificata et versa in linguam Italicam, ab auctore prolata est die 8 XI 2004 in Conventu celebrato in honorem beati Ioannis Duns Scoti in oppido Castelpetroso auspicio fratrum Franciscanorum Immaculatae.

[2] Cf. Landulfus Caracciolus OFM, Tractatus de conceptione Virginis, manu scriptum circa annum 1325, quod citatur ab Antonio Bonito OFMConv., Elucidarius Virginis, Neapoli 1507, f. 65; cf. C. Balić OFM, Theologiae Marianae elementa, Sebenici 1933, ss. C-CI.

[3] Cf. Hugo Cavellus OFM, Vita Ioannis Duns Scoti, theologorum principis, c. 1: opus instar praefationis adiunctum est volumini I Ordinationis sive Operis Oxoniensis Ioannis Duns Scoti, Antuerpiae 1620, p. a 1b, ad quod edendum fr. Hugo magnopere contulit cooperans cum fr. Luca Waddingo; cf. H. Hurter SI, Nomenclator litterarius III, Oeniponte 1907, ss. 633-635; s. Thomas Aquinas, Summa contra gentiles I, c. 1: “Et ideo, ad veritatis manifestationem, ‘divina Sapientia carne induta’ se venisse in mundum testatur dicens: ‹Ego ideo natus sum et ideo veni in mundum, ut testimonium perhiberem veritati› (Io. 18, 37)”.

[4] Thomas Celanensis OFM, Vita secunda sancti Francisci, n. 102: Fontes Franciscani (ed. E. Menestò, S. Brufani), Sanctae Mariae Angelorum (prope Assisium) 1995, s. 537.

[5] Ibidem, n. 103, s. 538.

[6] Ibidem, n. 95, s. 531.

[7] Cf. Aristoteles, Metaphysica II, c. 2, vv. 16-18: “Et [tenemus] sapientiam esse [scientiam] magis dominantem (archikôteran) quam famulantem. Non enim ordinari oportet sapientem, verum ordinare (dei... epitattein).

[8] Cf. Z. Lewandowski, K. Woś, Słownik cytatów łacińskich, Cracoviae 2002, p. 73b.

[9] Reportata Parisiensia III, d. 7, q. 3: Opera omnia (ed. Fratrum Minorum Observantium in Francia), vol. XXIII, Parisiis 1894, p. 303b.

[10] Cf. Dionysius, De caelesti hierachia, c. 4, n. 1: PG 3, 178c; De divinis nominibus, c. 4, n. 1: ibidem, kol. 694b; s. Thomas Aquinas, Summa theologiae I, q. 5, a. 4, ad. 2.

[11] Ibidem, l. IV, d. 49, q. 2, n. 11, p. 625a.

[12] Vitalis card. Furnensis OFM, De rerum principio, q. 9, n. 75; q. 10, n. 23: apud b. Ioannem Duns Scotum, Opera omnia (Paris.) IV, 436a.

[13] Ibidem, q. 10, n. 24, s. 452b.

[14] Cf. Thomas Celanensis, Vita secunda sancti Francisci, n. 165: Fontes, pp. 589-590; s. Bonaventura, Legenda maior, c. 9, n. 1: ibidem, p. 854.

[15] Cf. s. Athanasius, Oratio II contra Arianos, n. 32: PG 26, 390; s. Augustinus, De Trinitate VII, c. 3: PL 42, 936; s. Pater Franciscus, Epistula ad fideles (recensio prior), c. 2, v. 8: Fontes, p. 75; ibidem (recensio posterior), vv.3, 67; p. 85.

[16] Credo Nicaeno-Constantinopolitanum.

[17] Cf. Io. 18, 37.

[18] Cf. C. Capizzi SI, Pantokratôr. Saggio d’esegesi letterario-iconografica (Orientalia Christiana analecta, 170), Romae 1964.

[19] Cf. 1Io. 3, 1.

[20] Cf. Gen. 1, 26.

[21] Admonitiones, c. 5, 1.

[22] Cf. Ps. 29 (28), 3.

[23] Thomas Celanensis, Vita secunda sancti Francisci, n. 198: Fontes, p. 616.

[24] S. Pater Franciscus, Salutatio beatae Mariae Virginis, v. 1: Fontes, p. 219.

[25] Cf. Breviarium Romanum, Hymnus ad Vesperas tempore Passionis: “Ve­xilla Regis prodeunt... regnavit a ligno Deus”; Liturgia eucharistica s. Ioannis Chrysostomi, Oratio Prosches Kyrie Iêsou Christe ho Theos hêmôn... kai apo thronou tês basileias sou..., in: Hê hagia leitourgia tou en hagiois Patros hêmôn Iôannou tou Chrysostomou (La divina liturgia del santo nostro padre Giovanni Crisostomo), Romae 1967, p. 124; – Oratio s. Basilii Magni in gratiarum actione post divinam Liturgiam: Despota Christe ho Theos, basileu tôn aiônôn kai dêmiourge tôn hapantôn..., ibidem, p. 174.

[26] Cf. Georgius Scholarius, Refutatio Marci Ephesini syllogismorumm adversus Latinos, c. 6: PG 161, 53-60; L. Mohler, Kardinal Bessarion als Theologe, Humanist und Staatsmann. Funde und Forschungen, vol. I: Darstellung (Quellen und Forschungen, 20), Paderbornae 1923, s. 237.

[27] Pius PP. XI, Litterae encyclicae Quas primas (11 XI 1925): DS 3675.

[28] Cf. Indiculus Caelestinianus, c. 8: DS 246.

[29] Constitutio apostolica Cum praeexcelsa (27 II 1477): DS 1400; cf. Idem, Const. apost. Grave nimis (4 IX 1483): DS 1425-1426.

[30] Thomas Celanensis, Vita secunda, n. 6: Fontes, p. 448.

[31] Idem, Tractatus de miraculis sancti Francisci, n. 173: Fontes, p. 741.

[32] Idem, Vita prima sancti Francisci, nn. 9, 1; 36, 1: Fontes, pp. 284, 310; por. 2Tm. 2, 3.

[33] S. Pater Franciscus, Epistula ad fideles (recensio posterior), 5: Fontes, p. 79.

[34] Thomas Celanensis, Vita prima, n. 16, 1-2: Fontes, p. 291; cf. Mt. 27, 4; Ps. 47, 3.

[35] Ibidem, n. 115, 3-5: Fontes, p. 394; cf. Legenda Trium Sociorum, n. 8: Fontes, p. 1380: “Parumper tamen a saeculari tumultu se subtrahens, studebat in interiore homine recondere Iesum Christum, et margaritam, quam comparare venditis omnibus cupiebat*, oculis illusorum abscondens se, saepe et quasi quotidie ad orationem ibat secreto, ad hoc illum urgente quodammodo praelibata dulcedine, quae saepius eum visitans, illum ad orationem de platea et aliis locis publicis impellebat”. *Cf. Mt.13, 46.

[36] Cf. Mt. 22, 37.

[37] Legenda Trium Sociorum, n. 68, 3: Fontes, p. 1440.

[38] Admonitiones, c. 5, 1: Fontes, p. 28.

[39] Pulus PP, VI, Epistula apostolica Alma parens: AAS 58 (1966), s. 611.

[40] Cf. s. Thomas Aquinas, Summa theologiae III, q. 1, a. 3.

[41] Ordinatio III, d. 7, q. 3, n. 3: Opera omnia (Paris.) XIV, 354b.

[42] Cf. Franciscus Lychetus OFM, I. Poncius OFM, Commentarius in hunc locum ‘Operis Oxoniensis’, textus Sed hic sunt duo dubia, ibidem, p. 355b.

[43] Ordinatio III, d. 7, q. 3, n. 3: Opera omnia (Paris.) XIV, 354b-355a.

[44] Ibidem, p. 355a.

[45] Ibidem, p. 354a.

[46] Ibidem, p. 355a.

[47] Cf. Missale Romanum, Canonis oratio Per ipsum.

[48] Cf. L. M. Bello, minister generalis OFM, Litterae encyclicae De universali Christi primatu et regalitate ad universos Fratres suae curae subiectos directae (29 X 1933), Romae 1933, p. 20.

[49] Lehrbuch der Dogmatik, vol. II, Paderbornae 1914, s. 179.

[50] Cf. Thomas Celanensis, Vita secunda, n. 199: Fontes, pp. 616-617.

[51] Cf. Marianus Florentinus OFM, Vita beati Ioannis Duns Scoti, Doctoris Mariani et Subtilis [circa annum 1480], n. 3, in: Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum, Positio super cultu ab immemorabili praestito atque virtutibus Servi Dei Ioannis Duns Scoti,sacerdotis professi Ordinis Minorum sancti Francisci (Officium historicum, 182), Civitas Vaticana 1991, pp.121-122

[52] Cf. L. M. Bello, De universali Christi primatu et regalitate, pp. 6-7, 22-25, 28-29.

[53] Ordinatio III, d. 13, q. 4, n. 9: Opera omnia (Paris.) XIV, 463a.

[54] Thomas Celanensis, Vita secunda, n. 198, 1: Fontes, p. 616.

[55] Ultima voluntas sanctae Clarae scripta, v. 1: Fontes, p. 235.

[56] Cf. s. Clara, Regula, c. 1, 3: Fontes, p. 2292; Testamentum, v. 37, p. 2314.

[57] S. Clara, Testamentum, v. 46: Fontes, p. 2316.

[58] S. Pater Franciscus, Salutatio beatae Mariae Virginis, v. 1: Fontes, p. 219.

[59] Act. 6, 8. 15; 7, 55; 11, 23-24.

[60] S. Pater Franciscus, Salutatio beatae Mariae Virginis, v. 1: Fontes, p. 219.

[61] Ibidem.

[62] Ibidem, v. 2, p. 219.

[63] Ibidem, vv. 1-3.

[64] S. Bernardus Claravallensis, Epistula ad canonicos Lugdunenses [1129]: PL 183, 332.

[65] Cf. C. Balić OFM, De Ordine Minorum tamquam duce pii fidelium sensus in quaestione de immaculata conceptione Beatae Virginis Mariae, in: ‘Acta Ordinis Fratrum Minorum’ 53 (1934), ss. 46, 50-65; Il senso cristiano e il progresso del dogma, in: ‘Gregorianum’ 33 (1952), ss. 106-134.

[66] Cf. L. M. Bello, De universali Christi primatu et regalitate, pp. 36-37, 41.

[67] Cf. s. Augustinus, De natura et gratia, c. 36, n. 42: PL 44, 267: “Exceptâ Virgine Maria, de qua – propter honorem Domini – nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem”. Idem Iuliano Pelagiano obicienti: “Tu ipsam Mariam diabolo nascendi condicione transcribis” respondit: “Non transcribimus diabolo Mariam condicione nascendi, sed ideo, quia ipsa condicio solvitur [peculiari] gratia renascendi”: Opus imperfectum contra Iulianum, c. 4, n. 122: PL 45, 1417-1418.

[68] Cf. L. Veuthey OFMConv., Jean Duns Scot – pensée théologique, Parisiis 1967, s. 111.

[69] Cf. b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 3, q. 1, n. 8: Opera omnia (Paris.) XIV, 162.

[70] Cf. ibidem, n. 8, pp. 160-161.

[71] Cf. Idem, Ordinatio II, d. 30, qq. 1-2, nn. 15-16: Opera omnia (ed. Commissionis Scotisticae OFM), vol. VIII, Civitas Vaticana 2001, pp. 322-323.

[72] Cf. Idem, Ordinatio III, d. 3, q. 1, n. 9: Opera omnia (Paris.) XIV, 165a: “Potuit enim Deus in primo instanti illius animae [Beatae Virginis] infundere ei gratiam tantam, quantam alteri animae in circumcisione vel in baptismo. Ergo in illo instanti anima non habuisset peccatum originale, sicut nec habuisset, si postea esset baptizata”; cf. ibidem, 165b.

[73] Cf. L. Veuthey, Jean Duns Scot, p. 113.

[74] Cf. s. Thomas Aquinas, Summa theologiae III, q. 27, a. 2.

[75] Cf. b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 3, q. 1, nn. 14-15: Opera omnia (Paris.) XIV, 171b.

[76] Ibidem, n. 9, p. 165b.

[77] Cf. Concilium Vaticanum II, Constitutio Lumen gentium, n. 61: “Beata Virgo ab aeterno cum divini Verbi incarnatione tamquam Mater Dei praedestinata, divinae Providentiae consilio, his in terris exstitit alma divini Redemptioris Mater, singulariter prae aliis generosa socia et humilis ancilla Domini”.

[78] Lehrbuch der Dogmatik , vol. II, Paderbornae 1921, s. 241.

[79] Cf. Guillelmus Guarra, Ioannes Duns Scotus, Petrus Aureoli, Quaestiones disputatae de immaculata conceptione beatae MariaeVirginis, Quaracchi 1904, p. 4; R. Coggi OP, La Beata Vergine. Trattato di mariologia, Bononiae 2004, ss.164-166.

[80] Verumtamen in Francia fr. Petrus Ioannes Olivi OFM faverat opinioni de immunitate beatae Mariae Virginis a peccato originali. – Cf. V. Doucet OFM, P. J. Olivi et l’immaculéeConception, in: ‘Archivum Franciscanum Historicum’ 26 (1933), ss. 562-563.

[81] Cf. S. De Fiores CMF, Come la Chiesa Cattolica è giunta alla definizione dogmatica dell’immacolata Concezione, in: Maria Santa e Immacolata segno dell’amore salvifico di Dio Trinità. Prospettive ecumeniche. Atti del 2o Colloquio internazionale di mariologia, Ascoli Piceno, 5-7 ottobre 1998 (ed. S. De Fiores, E. Vidau), Romae 2000, p. 36; Immacolata, in: Nuovo dizionario di mariologia (ed. S. De Fiores, S. Meo) Cinisello Balsamo 1996, p. 617; B. Mondin, Scoto Giovanni Duns, in: Dizionario dei teologi, Bononiae 1992, pp. 555-556.

[82] Regula bullata sancti Patris Francisci, c. 1, 3: Fontes, p. 172.

[83] Cf. Dorotheus Luffius SI, Cultus immaculatae conceptionis Beatae Virginis solidus et Deo Deiparaeque pergratus, Bruxellis 1663, p. 57; D. Esser OFM, Johannes Duns Scotus – Leben, Gestalt und Verehrung, Mönchengladbach 2000, p. 96.

[84] Ordinatio III, d. 18, q. un., n. 13: Opera omnia (Paris.) XIV, 684b.

[85] Cf. Reportata Parisiensia IV, d. 16, q. 2, n. 26: Opera omnia (Paris.) XIV, 272b.

[86] Cf. L. Veuthey, Jean Duns Scot, p. 21.

[87] Cf. P. Guéranger OSB, Das Kirchenjahr, vol. I, Moguntiae 1888, ss. 401-402.

[88] S. Pater Franciscus, Salutatio beatae Mariae Virginis, v. 1: Fontes, p. 218.

[89] Mauritius Portuensis OFM, Adnotationes in ‘De primo principio’, c. 4, n. 59, apud Ioannem Duns Scotum, Opera omnia (Paris.), vol. IV, p. 798.



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: