|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCHOLASTICA
Fr. Benedykt Huculak OFM DE ACTIVA INDOLE MATERNITATIS SECUNDUM BEATUM IOANNEM DUNS
SCOTUM Introductio Quaestio
de intrinseca indole maternitatis videtur pertinere ad numerum eorum, quae recentibus
annis maxime agitata sunt in societate et cultura Christiana. Quibus quidem
recte adeundis recteque solvendis voluit consulere ipse Romanus Pontifex
imprimis data epistula apostolica Mulieris
dignitatem pluribusque locis encyclicae Redemptoris
Mater. Quaestio igitur de habitudine matris in conceptu et partu
est magni ponderis ideo, quod eius solutio redundat in theologicam imaginem
maternitatis Beatae Virginis. Usque ad ineuntem saeculum XX videtur
praevaluisse opinio Thomae Aquinatis, qui secutus Aristotelem censuit in prolis
generatione totam virtutem activam esse ex parte maris, passionem vero ex parte
feminae[i]. Convenit hic saltem mentionem facere de rei applicatione
ad Mariam Virginem. Aquinas, cum affirmavisset solum marem in generatione vim
habere activam, subiunxit relative ad Deiparam: “Quia igitur Beata Virgo non
hoc accepit, ut esset pater Christi, sed mater, consequens est, quod non
acceperit potentiam activam in conceptione Christi [...] Et ideo dicendum est,
quod... nihil active operata est, sed solam materiam ministravit. Operata est tamen
ante conceptionem aliquid active, praeparando materiam, ut esset apta conceptui”[ii]. Thomas tamen noverat sententiam contrariam, nempe agnoscentem
partes activas matrum et Sanctae Mariae, quae a pluribus tenebatur in
theologica schola Fratrum Minorum[iii], idque iam apud fratrem Alexandrum Halensem[iv], a quo ceterum plurima didicerat Thomas[v]. Eiusmodi theologica traditio Franciscana, optime
cohaerens cum peculiari pietate Seraphica, culmen suum videtur attigisse apud
beatum Ioannem Duns Scotum, qui simul demonstravit infirmitatem sententiae
Aristotelis. Quomodo autem hoc fecerit, nunc videndum est. Cum hic propositum sit agere de maternitate in generali –
quod neccessario est praeliminare et praevium ad recte ostendendam maternitatem
Sanctae Virginis –, recensentur nunc solum eae rationes motae ab adversariis,
quae proxime referuntur ad matrem naturalem. Primum igitur exponetur fusius
opinio contraria cum aliquot suis argumentis praecipuis; deinde modo simili patefiet
sententia Scotica; cuius quidem affulgente lumine, denique solventur argumenta
contraria. I. –
Obiectiones in specie Opinio s.
Thomae eiusque scholae theologicae, stricte cohaerens cum mente Stagiritica,
magis patet, si consideretur ex parte argumentorum, quae adducuntur in eius
favorem. Qua de causa recensentur nunc eorum praecipua, scilicet – ipsa verba
Aristotelis de matre passiva, deinde explicationes sumptae – ex sanguine menstruo,
qui desinat in conceptione, – ex superfluitate duorum agentium univocorum, –
denique ex impossibili distinctione utriusque sexus. 1. – Mens Aristotelica Propugnatoribus passivitatis primum occurrit mens philosophorum
Principis seu Philosophi, quemadmodum Aristoteles in scholis appellabatur fere
tota aetate Media. Qui censuit marem in generatione esse quid agens, feminam
vero solummodo quid patiens, itaque eam, quae subministraret solum materiam ad
generandum, videlicet menstruum sanguinem. Hac mente pater comparabatur fabro,
qui solus agitur faciens scamnum; mater autem ligno, quod est materia tantum et
recipit actionem artificis[vi]. 2. – Menstruum desinens Res etiam patet, iuxta illos, si animadvertatur sanguinis
menstrui formam corrumpi seu cessare in instanti conceptionis, qua re feminam per
illum sanguinem nihil vere agere, sed tantummodo pati; secus enim, si menstruum
ageret, illud “simul esset et non esset”[vii]. – Neque igitur Sancta Virgo quidquam egit in conceptione
corporis Domini Iesu Christi, sed tantum ministravit materiam, ex qua illud
formaretur sola virtute Sancti Spiritus. Quod quidem illis videtur putavisse
etiam Damascenus, qui dixit corpus Christi formatum esse ex purissimis
sanguinibus Beatae Virginis[viii]. 3. – Sufficientia unius
agentis univoci Item duo agentia univoca, quae dicuntur, non sunt
necessaria ad producendum eundem effectum. Causa autem
univoca est ea, quae producit effectum eiusdem speciei; itaque causa et
effectus continentur unâ eademque forma specifica. Ergo id, quod producitur,
est individuum; quod quidem eminenter occurrit in vivorum generatione,
praeeunte homine. In re autem proposita, cum universaliter vigeat lex
parsimoniae – ex qua non sunt multiplicanda entia sine necessitate[ix] –, restat, ut illa duo agentia univoca in eodem causandi
ordine re ipsa non dentur[x]. Si igitur mulier perinde ac vir esset in generatione
principium activum, tum duae causae univocae concurrerent ad proferendum eundem
effectum; quod iuxta Thomistas fieri non potest. 4. – Sexus non distinguibilis Denique obicitur, si mulier se gerat active in
concipiendo, tollatur distinctio sexuum. Quod probari videtur per Aristotelem, qui scripsit
omnem rem exsistere propter suam operationem[xi].
Cum autem in generatione distinctio decurrat inter
agens et patiens, necesse est totam activitatem esse ex parte viri,
passivitatem vero ex parte mulieris[xii]. II. – Responsio beati Ioannis Ioannes
Duns Scotus dilucide asserit Sanctam Mariam fuisse non solum principium
passivum seu praebens materiam tantum, sed egisse etiam virtute activa, idque
non aliter atque aliae matres se habent respectu prolium suarum. Quod quidem
docet fretus imprimis auctoritate Novi Testamenti et Ioannis Damasceni, deinde
vero sententiâ Galeni, itemque proportione inter formam specificam eiusque
potentiam, tum agentibus univocis inter se ordinatis, denique duplici
experimento scientifice perlustrato, quorum alterum consistit in diligendo
filio, alterum in similitudine ad matrem. 1. – Evangelium et sancti
Patres Radix sententiae Scoticae figitur in Evangeliis, ubi scriptum
legitur: “Ecce concipies in utero et paries (syllêmpsê en gastri kai texê) Filium et vocabis nomen eius Iesum” (Lc. 1, 31). Vera enim maternitas
consistit utique in conceptu et partu[xiii]; qua re etiam alibi legitur: “Cum esset desponsata Mater
eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens (en gastri echousa) de Spiritu Sancto” (Mt. 1, 18); postea vero, in oppido Betlehem,
“impleti sunt dies, ut pareret (tou
tekein autên), et peperit (eteken)
Filium suum primigenitum” (Lc. 2,
6-7). Frater Ioannes non dubitavit, quin haec sit genuina mans Evangelistarum
etiam ideo, quod noverat ita sensisse Ioannem Damascenum, qui non solum fuit
ultimus Pater Graecus, mortuus medio saeculo VIII, sed in suis operibus
congesserat atque in ordinatum compendium redegerat totam fere doctrinam Patrum
orientalium. Is enim scripsit Sanctum Spiritum, cum supervenisset in Beatam
Virginem, tribuisse illi virtutem conceptivam similque generativam’[xiv]. Si vero Santa Virgo fuisset tantum principium passivum,
non intellegeretur, quare Damascenus virtuti conceptivae in illa clare copulavisset
vim generativam[xv]. 2. – Doctrina Galeni Ad rem demonstrandam Scotus libenter suam facit doctrinam
Galeni, medicorum principis, cui quidem, ut rei peritissimo, magis credendum
esse dicit quam cuivis philosopho. Aristoteli enim, qui in solo patre posuerat
principium activum, Galenus contradixit, asserens tam matrem quam patrem esse
generationis principium activum, tametsi hunc putaret agens principalius, quod
cum altero – secundario seu minus principali, quod est mater –, integrando
constitueret unam causam totalem[xvi]. Quaedam vero inaequalitas utriusque potest intelligi
inde, quod mater ex rei natura multo magis quam pater confert ad contexendam
fovendamque prolis partem corporalem[xvii]. Galeni sententiam secutus frater Ioannes Duns Scotus
censet opinionem Aristotelis posse exponi benigne, si asseratur illum loquentem
de solo passivo in femina re ipsa intellexisse agens minus principale, quod
tamen ex parte sua principalius ministrat materiam, cum corpus prolis longe
magis formatur ex materia ministrata a matre quam ex materia ministrata a patre[xviii]. – Verumtamen, si insistatur Philosophum intellegendum
esse litteraliter prout sonant verba, nempe solum marem active se gerere,
prorsus neganda est hic opinio Aristotelis eique anteponenda sententia Galeni,
quae ceterum concordat cum doctrina Hippocratis, medicorum patris: etenim “in
istis magis credendum est expertis”[xix]. Ad sanguinem vero menstruum quod attinet – cuius quidem
Aristoteles fecerat mentionem, dicens illum esse materiam ministratam a matre[xx] –, Ioannes declarat menstruum esse quidem principium
generativae dispositionis praeviae, sed in semet non esse principium ipsius
generationis. Hoc tamen instanti mater praestat activitatem plenam eamque per
virtutem insitam intimae suae compagini feminaeae, et nullatenus menstruo[xxi]. Ceterum, in naturalibus rerum adiunctis, “si ponitur
menstruum extra locum generationis – inquit Scotus – numquam formatur proles”[xxii]. 3. – Potentia congruens formae
specificae Res etiam probatur secundum regulam enuntiatam ab Aristotele,
ex qua formae eiusdem speciei habent potentias eiusdem speciei[xxiii]. Vir autem et mulier sunt formae eiusdem speciei
humanae. Unde consequitur, ut quemadmodum formam unius seu viri naturaliter comitatur
vegetativa potentia activa, ita et alterius, scilicet mulieris. Secus enim, si
anima vegetativa in mare et femina differrent sicuti quid activum et passivum,
essent potentiae omnino diversae rationis, quin etiam oppositae, proindeque
insitae formis specificis contrariis; quod tamen esset contra verum statum rerum[xxiv]. Contra hoc quidem non defuerunt, qui obicerent dicentes potentiam
vegetativam esse activam solum in sua parte nutritiva, et non in generativa. Re
tamen diligenter perspecta, cum eiusmodi differentia redundaret in ipsam
essentiam eamque divideret, asserendum est – denuo vel cum Aristotele –
potentiam vegetativam esse omnino activam, scilicet in omnibus suis stratis seu
dimensionibus, inter quas profecto deest distinctio realis[xxv]. Ceterum non videtur rationabile ponere potentiam
eiusdem rationis, seu vegetativo-generativam, esse activam in uno supposito,
videlicet mare, sed passivam in alio, scilicet in femina. 4. – Agentia univoca Responsio Scotica comprobatur etiam ope doctrinae de agentibus
univocis, quorum exemplum eminens datur in generatione. Animadvertendum est
enim posse dari univocas causas non solum distinctas secundum activum et
passivum, sed etiam alias, quae sunt inter se ita ordinatae, ut certo ordine
cooperentur in producendo eodem effectu. Quod fieri potest tripliciter: – vel
ideo, quod causa superior tribuit formam inferiori, quemadmodum in rerum
universo concurrit Deus et causa secunda, quae proxime intellegitur vel etiam
percipitur in mundo creato; – vel quod non tribuit quidem formam, sed motum
solummodo, sicut se habet agens principale respectu agentis elementaris, quod
movetur ab illo; – vel denique quod nihil ei tribuit, sed altera causa
“principalius habet effectum”[xxvi] quam altera, quo modo se habent obiectum et potentia.
Quod quidem occurrit in re proposita, ubi ponitur utrumque active concurrere ad
producendum effectum communem. Potentia enim non tribuit obiecto suam potentiam
activam, neque obiectum e contrario quidquam dat potentiae. Ita est de mare et
femina, qui non differunt specie seu qualitate entis, sed numero tantum,
scilicet gradu proprietatum[xxvii]. Quoniam autem inter duo individua eiusdem speciei nullus
ordo re incidit seu redundat in proportionem causalitatis in alterutro, patet
inter utrumque duo esse possibilia. Aut enim hae causae sunt coordinatae et
utraque ex aequo confert ad effectum producendum; aut inter illas datur quaedam
subordinatio, unde causalitas distributa est inaequaliter, qua re alterum in
cooperando est principalius, alterum vero minus principale, eoque sensu tamquam
imperfectius coram altero perfectiore[xxviii]. Animadvertendum est tamen utramque causalitatem esse
eiusdem generis, qua re, si unum cooperans se gerit active, etiam alterum
praestat activitatem, quo liquet ex principio ‘Operatio sequitur esse’, cum
natura sive essentia utriusque agentis sint eiusdem speciei. Hoc autem occurrit
in re proposita de generativo concursu viri et mulieris. 5. –
Necessuitudo inter matrem filiumque Sententia beati Ioannis Duns Scoti optime
probatur etiam experientia, item concordante cum assertis Philosophi. Primum
quidem compertum est patrem plus amare filium quam e converso filius diligat
patrem. Quod fit imprimis ideo, quod benefaciens – hoc in casu is, qui filio
transmisit esse humanum – plus afficitur quam is, qui accepit beneficium. Simul tamen compertum est filium plus amari a matre quam
a patre, unde necessario sequitur, ut filius debeat esse opus etiam matris,
sive eius effectus quemadmodum patris, itaque matrem active se gessisse in
conceptione[xxix]. Praeterea filius nonnumquam assimilatur magis matri
quam patri. Cum autem assimilatio contingat ideo, quod agens, et non patiens,
ex natura rei intendit effectum reddere simile sibi – positivâ scilicet actione
–, necesse est matrem erga filium habere virtutem activam[xxx]. Obiectio Avicennae Hanc rei veritatem debuit agnoscere etiam Avicenna, sed
cum hac in quaestione declaravisset se tenere viam Aristotelis, conatus esse
videtur aliquem invenire tramitem, quo minueret vim probativam similitudinis ad
matrem. Visum est illi hoc attigisse ope argumenti, cuius haec est summa: Semen
masculinum, ut principium activum, intendere quidem ad prolem assimilandam
patri, sed nonnumquam hunc finem non consequi propter materiae inobedientiam.
Cum autem transmutatio assimilativa non fieret in quodlibet, sed in contrarium,
fieri, ut proles assimilaretur opposito seu passivo, videlicet matri[xxxi]. Haec obiectio, cum esset mera affirmatio nulla re probata
– non aliter ceterum ac deprimentes opiniones Stagiritae ac Thomae de sexu femineo[xxxii] –, videtur Ioanni non parum displicuisse ideo, quod
Avicennam in re philosophica permagni habuit ac fere magis quam ipsum
Aristotelem[xxxiii]. Eo vel magis admiranda est Fratris subtilitas, quae
perlucet in eius reponsione data, ubi perite adhibet exemplum sumptum ex
calefactione. Si enim verum esset id, quod dixit Avicenna, inde sequeretur, ut
ignis, quod ob aliquod impedimentum non posset calefaciendo sibi assimilare
obiectum, deberet illud assimilare frigido. Verumtamen hoc non potest fieri,
nam obiectum illud prohibitum a calefactione, solummodo non assimilabitur igni.
Si autem forsitan fiat simile frigido, hoc fieri possit solum de alia causa
active frigente, et non impedito igne calefaciente. Sic in proposito, ex impedimento
resistente virtuti paternae, tantum efficeretur, ut proles non assimilaretur
patri. Sin autem assimilatur matri, hoc fit non per quidquam prohibitum seu
frustratum, sed tantum per causam positive agentem, quae manet in corpore
matris[xxxiv]. III. – Solutio argumentorum Sententia fratris
Ioannis Duns Scoti probata his pluribus rationibus, aperit viam ad solvendas
obiectiones adversariorum. Quae nunc resumuntur eodem ordine, quo supra
allegatae sunt. 1. – In matre sola passivitas Ad rationem praeviam, quod attinet, sumptam ex opinione
Stagiritica de solo patre activo in conceptione, benigne potest responderi
Philosophum putavisse matrem se quidem active gerere, sed non esse concipiendi
causam principalem; quae quidem esset pater. – Si tamen Aristoteles re ipsa
intenderit dicere solum patrem esse concipiendi artificem, matrem vero solam
praebere materiam seu partem passivam, dilucide respondendum est hac in re non
esse tenendum Philosophum, sed esse credendum Galeno, rei medicae peritissimo[xxxv]. 2. – Sanguis menstruus
desinens Ad secundum vero argumentum de sanguine menstruo dicendum
est matrem in concipiendo se active gerere per intrinsecam suam compaginem
muliebrem, et non per ullam vim insitam sanguini menstruo. Re quidem vera femina
respectu fetus se praebet vel magis activam quam pater; quod liquet, nam, etsi
excepto semine patris, is mortuus sit, tamen crescens proles omnino foveatur in
utero matris ac demum edatur in lucem. Qua re Ioannes Damascenus, cum scriberet
corpus Domini Iesu esse formatum ex purissimis sanguinibus Beatae Virginis, non
exclusit Mariam a corpore Iesu active formando. Quod ceterum probatur eiusdem
doctoris sententia de virtute non solum conceptiva, sed etiam generativa, quam
illa accepit a Spiritu Sancto[xxxvi]. 3. – Causae univocae Ad tertium deinde argumentum contrarium, quod sumitur ex
superfluitate duorum agentium univocorum, respondetur illa nonnisi tum non esse
necessaria ad producendum eundem effectum, cum non sunt inter se ordinata,
scilicet alterum minus principale alteri principaliori: qui necessario coëunt
ad integrandam unam causam totalem. In hoc autem casu necesse est causam
utramque concurrere, quapropter mas et femina, quae sunt individua eiusdem
speciei, sunt conceptionis duae causae activae, quamvis earum una, videlicet pater,
habeatur principalior quam altera[xxxvii]. 4. – Distinctio sexuum Ad quartum denique argumentum allatum, ubi agitur de impedienda
distinctione inter marem et feminam, ponendum in lumine est, eius apparentem
vim oriri ex arbitraria opinione, ex qua in generanda prole distinctio
necessario ponatur inter dumtaxat activum et exclusive passivum. Quod tamen
nulla re probatur, immo vero agnoscendum est illic distingui posse etiam
secundum agens principalius et alterum agens minus principale, quae sint duae
causae efficientes, eoque activae. Hoc autem optime probatur auctoritate Galeni.
Ceterum distinctio sexuum iam in eo sufficienter cradicata est, quod una ex
causis debet fetum intra se fovere atque alere usque ad eam maturitatem, in qua
ille in lucem possit edi tempestive[xxxviii]. Conclusio Sententia
fratris Ioannis Duns Scoti de activis partibus Beatae Virginis in conceptu et
partu non pertinet quidem ad eius celeberrimas propositiones, de quibus multa
dixerunt theologi scholarum aliarum, sed tamen magni videtur esse momenti non
solum ad ipsam Deiparam quod attinet, sed etiam ad maternitatem humanam in
generali. In conspectu enim scholae sancti Thomae, quae iuxta
placita Aristotelis negavit Sanctam Mariam active se gessisse in maternitate,
frater Ioannes Duns Scotus, resumens et perficiens sententias doctorum scholae
Franciscanae, affirmavit et probavit Sanctam Virginem in concipiendo Filio
praestitisse eandem activitatem atque aliae matres. Qua re peracta Ioannes
contulit ad augendum seu confirmandum cultum Beatae Virginis; idque fecit in
augusta contignatione sacrae theologiae, praeditus atque impulsus peculiari
illa sensibilitate Seraphica relative ad terrestrem vitam Dei Filii incarnati
eiusque verae Matris Beatissimae [xxxix]. Non minoris momenti videtur fuisse gemina sententia
fratris Ioannis de activitate matrum in generali, si animadvertatur solum
recentibus saeculis opinionem communiorem Aristotelico-Thomisticam coepisse
recedere et reiectam esse in conspectu progressuum scientiae non tantum medicae
et physiologicae, sed etiam psychologicae aliarumque. Harum enim enim inventa
plene confirmaverunt sententiam, quam frater Ioannes proposuit subtili usus ingenio
theologico simulque afflatus spiritu Sancti Patris Francisci. Doctrina igitur
de activitate matris in conceptu et partu, quae hoc tempore iam non est opinio
tantum, sed assertio certissima, undequaque comprobata etiam successibus
scientiarum naturalium, potest haberi optima explicatio seu nota ad multa ex
eis, quae Ioannes Paulus PP. II egregie scripsit de dignitate mulieris. Haec autem feminea dignitas, quae – continens optimum ac
pulcherrimum humani generis totiusque mundi – pertinet ad Domini Iesu
praeconium evangelicum, speciali cum fidelitate se reflexit in theologica
doctrina scholae Franciscanae. Cuius quidem doctor summus, frater Ioannes Duns
Scotus, quemadmodum de Filio Dei asseruit: “In commendando Christum malo
excedere quam deficere, si propter ignorantiam oporteat in alterutrum incidere”[xl]; itemque de Sancta Virgine declaravit: “Si auctoritati Ecclesiae
vel auctoritati Scripturae non repugnet, videtur [id] quod excellentius est,
attribuere Mariae”[xli]: idem de mulieribus non admissis ad sacramentum Ordinis
non dubitavit asserere hanc exclusionem vigere “ex iure divino”[xlii], quoniam Ecclesia, disponens tantum de suo iure
positivo, numquam praesumpsisset totum sexum muliebrem privare actu, qui posset
ei licite competere: “hoc esse videretur maximae iniustitiae”[xliii]. – Non est dubium, quin eiusmodi affirmatio frustra
expectaretur ab eis, qui magis Aristotelem secuti quam Christi evangelium, ausi
sunt dicere non solum mulierem in concipienda prole mere passive se gerere, sed
etiam ipsam feminam esse ‘masculum occasionatum seu deficientem’[xliv], nec non ‘animal imperfectum’[xlv], cuius quidem generatio fieret ‘praeter intentionem
naturae particularis’[xlvi]. [i] Cf. s.
Thomas Aquinas, Summa theologiae
III, q. 32, a. 4; Aristoteles, De generatione animalium I, cc. 20-21: Opera (ed. I. Bekker),
Berolini 1831, pp. 729a 28-31. 729b 12-15; ibidem II, c. 3 (737a 18-24): “Semen autem [maris] cum
excrementum sit... movet excrementum feminae eodem motu, quo ipsum movetur, nam
illud quoque excrementum est, habetque omnes partes potentiâ, actu vero nullam
(panta ta moria echei dynamei, energeiai
d’outhen)”. [ii] Summa theologiae III, q. 32, a. 4. [iii] Cf. s. Bonaventura,
Commentaria in quattuor libros
Sententiarum magistri Petri Lombardi III, d. 4, a. 3, q. 1: Opera omnia
(ed. Collegium Bonaventurianum
OFM), vol. III, Quaracchi 1887, pp. 111-112.; Guillelmus
Warensis OFM, Commentarii in quattuor libros Sententiarum III, q. 13
(cod. Florentinus, Bibl. Nat. A IV 32, f. 123ra). [iv] Cf. Summa
theologica seu sic ab origine dicta Summa
Fratris Alexandri III, tr. 2, q. 1, m. 1, c. 3 [n. 66] (ed. Collegium Bonaventurianum OFM), vol. IV, Quaracchi 1948, p. 98. [v] Cf. J. Jeiler
OFM, Die sogenannte ‘Summa de virtutibus’
des Alexander von Hales, in Katholik
1 (1879), p. 53; P. Minges OFM, Abhängigkeitsverhältnis zwischen der Summa
Alexanders von Hales und dem hl. Thomas von Aquin, in Franziskanische Studien 3 (1916), p. 75; M. Grabmann, Einführung
in die ‘Summa theologiae’ des heiligen Thomas von Aquin, Freiburg im Br.
1928, pp. 80-81, 128; Thomas von Aquin.
Eine Einführung in seine Persönlichkeit und Gedankenwelt, München 1935, p.
63. [vi] Cf. Averroës,
De generatione animalium I, c. 21: Commentaria in Aristotelis opera, Latine,
vol. VI/2, Venetiis 1562, f. 65rb; Aristoteles, De generatione animalium I c. 21 (730b 8-24); b. Ioannes Duns
Scotus, Ordinatio sive Opus Oxoniense III, d. 4, q. un., n. 3: Opera omnia (ed. Fratrum Minorum Observantium in Francia), vol. 14, Parisiis
1894, p. 183b. [vii] Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 4 (XXIII, 273b). [viii] De fide orthodoxa III, c. 2: PG 94, 985 B: “Ex castis ac purisimis illius
sanguinibus (ek tôn hagnôn kai
katharôtatôn autês haimatiôn)”. [ix] Cf. Ordinatio
I, d. 2, pars 2, qq. 1-4, nn. 300-301: Opera
omnia (ed. Commissio Scotistica
OFM), vol. II, Civitas Vaticana 1950, p. 305: “Dico tunc ad quaestionem, quod
tantum sunt ibi [in Trinitate] duae productiones[...] Antecedens probo sic: omnis pluralitas reducitur ad
unitatem vel ad paucitatem tantam, ad quantam reduci potest”; Reportata Parisiensia II, d. 16, q. un.,
n. 14 (XXIII, 73): “Dico igitur ad quaestionem, quod paucitas est ponenda, ubi
pluralitas non est necessaria; et possibilitas, ubi non potest probari
impossibilitas; et nobilitas, ubi non potest probari ignobilitas [...]: igitur
magis est ponenda paucitas nobilitans naturam quam pluralitas non necessaria et
non nobilitans eam”; Quaestiones super
libros Metaphysicorum Aristotelis VIII, q. 1, n. 22: Opera philosophica (ed. Universitatis s. Bonaventurae), vol. IV,
St. Bonaventure NY 1997, pp. 403-404; Aristoteles,
De anima III, c. 9 (432a, 21-23); Politica I, c. 2 (1253a,
9). [x] Cf. Reportata
Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 3 (XXIII, 273); A. Fossati, Univoca ed
equivoca causa, in Encicopedia
filosofica, vol. VIII (Roma 1979), col. 499. [xi] De caelo et mundo II, c. 3
(286a 8-9). [xii] Vide s.
Thomas Aquinas, Summa theologiae
III, q. 32, a. 4. [xiii] Cf. Reportata
Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 3 (XXIII, 272b-273a). [xiv] De fide
orthodoxa III, c. 2: PG 94, 985 B. [xv] Cf. Ordinatio
III, d. 4, q. un., n. 4 (XIV, 184b). [xvi] Vide Galenus,
De usu partium corporis humani XIV: Opera (ex Graeco vertit Nicolaus Calaber), Venetiis 1544, pp.
828, 830, 835. [xvii] Cf. b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 4, q. un., nn. 13, 17
(XIV, 197. 200b); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2,
n. 9 (XXIII, 275b). [xviii] Cf. Idem, Ordinatio
III, d. 4, q. un., n. 17 (XIV, 200b);
Reportata Parisiensia III, d. 4, q.
2, n. 7 (XXIII, 274b). [xix] Ordinatio III, d. 4,
q. un., n. 17 (XIV, 200b); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2,
n. 7 (XXIII, 274b): “Vel potest dici,
quod ista materia magis pertinet ad medicum quam ad [philosophum] naturalem in
particulari. Et ideo, si Philosophus velit plus, si [e contrario] Galenus
habeat experimentum pro se in istis particularibus, credendum est magis
expertis quam Philosopho”. [xx] Cf. Aristoteles,
De generatione animalium I, c. 20
(729a 27-31); Averroës, Colliget,
c. 10: Commentaria, vol. X, Venetiis
1562, ff. 22va, 23va. [xxi] Reportata Parisiensia
III, d. 4, q. 2, n. 9 (XXIII, 275b). [xxii] Ibidem. [xxiii] De generatione et corruptione I, c. 7 (324a 9-11); Metaphysica
X, c. 9 (1058a 29-34. 1058b 21-24); De generatione animalium I, c. 23 (730b 33-35); cf. b. Ioannes
Duins Scotus, Ordinatio III,
d. 4, q. un., n. 3 (XIV, 184a). [xxiv] Cf. Cf. b. Ioannes
Duns Scotus, Ordinatio III, d.
4, q. un., n. 3 (XIV, 184a); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2,
n. 5 (XXIII, 274a). [xxv] Cf. Aristoteles,
De anima II, c. 4 (415a, 25-26; 415b, 25-27); b. Ioannes Duns
Scotus, Reportata Parisiensia
III, d. 4, q. 2, n. 5 (XXIII, 274a). [xxvi] B.
Ioannes Duns Scotus, Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 8 (XXIII, 274a). [xxvii] Cf. ibidem. [xxviii] Cf. ibidem. [xxix] Cf. Aristoteles,
Ethica Nicomachea VIII, c. 12; IX, c.
8 (1161b 24-30; 1167b 34-1168a 26); b. Ioannes Duns Scotus,
Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 3
(XIV, 184a). [xxx] Cf. Aristoteles,
De generatione et corruptione I, c. 7
(324a 9-11); Metaphysica X, c. 9
(1058a 29-34. 1058b 21-24); De generatione animalium I, c. 23 (730b 33-35); b. Ioannes Duns
Scotus, Ordinatio III, d. 4,
q. un., n. 3 (XIV, 184a); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2,
n. 5 (XXIII, 274a). [xxxi] Vide Avicenna,
De natura animalium, c. 2: Opera, Venetiis 1508, f. 41vb; s.
Thomas Aquinas, Commentum in
quattuor libros Sententiarum magistri Petri Lombardi III, d. 15, q. 1, a.
3, ad 2: Opera omnia (ed. Parmensis),
vol. VII, col. 164a; cf. b. Ioannes
Duns Scotus, Ordinatio III, d.
4, q. un., n. 4 (XIV, 184a); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2,
n. 5 (XXIII, 274a). [xxxii] Cf. Aristoteles,
De animalium generatione II, c. 3
(737a 24-30): “Habet enim [femina] eas
quoque partes potentiâ, quibus differt femina a mare, nam ut ex mancis interdum
manca, interdum non manca gignuntur, sic etiam ex femina modo quidem femina,
modo vero non femina, sed mas. Femina enim quasi mas mancus est (to gar thelê hôsper arren esti pepêrômenon)
et menstrua [sunt quasi] semen, quamquam non purum, nam unum tantummodo non
habent, nempe principium animae (tên tês
psychês archên)”; s Thomas Aquinas,
Summa theologica I, q. 92, a. 1, ad
1: “Per respectum ad naturam particularem, femina est aliquid deficiens et
occasionatum [...] Quod femina generetur,hoc est propter virtutis activae
debilitatem vel propter aliquam materiae indispositionem, vel etiam propter
aliquam propter aliquam transmutationem ab extrinseco, puta a ventis
australibus, qui sunt humidi, ut dicitur in libro [Aristotelis] De generatione animalium [IV, c. 2]”; q.
99, a. 2, ad 1. [xxxiii] Cf. Mauritius
Hibernicus OFM, Adnotationes in
Metaphysicam Ioannis Duns Scoti, in b.
Ioannes Duns Scotus, Quaestiones super
libros Metaphysicorum Aristotelis IV, q. 1, n. 16 (ed. Parisiensis VII, 156a): “Favet namque Avicennae inter
philosophos ubique, nisi sit contra fidem, et Augustino inter doctores
catholicos, et Paulo inter apostolos, et Ioanni inter evangelistas”; Ét. Gilson, La philosophie au moyen âge, des origines patristiques à la fin du XIV
siècle, Paris 1947, p. 604: “C’est que, sous l’influence prépondérante
d’Avicenne, Duns Scot ne s’entend avec saint Thomas ni sur la nature de
l’entendement humain, ni sur celle de son objet propre. C’est sur la natura
communis, l’essence indeterminée d’Avicenne, que la métaphysique du Docteur
Subtile s’édifie comme sur son fodement obligé”; A. Forest, F. van Steenberghen, M. de Gandillac, Le mouvement doctrinale du XI au XIVe siècle,
in Histoire de l’Église depuis les
origines jusqu’à nos jours (cond. A. Fliche, V. Martin) XIII (Ed. Bloud et Gay 1951), p. 308; B. Huculak OFM, De mature Augustiniano opere Ioannis Duns Scoti, in Antonianum 76 (2001), pp.446-447. [xxxiv] Cf. Ordinatio III,
d. 4, q. un., n. 4 (XIV, 184b); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2,
n. 5 (XXIII, 274a). [xxxv] Cf. Ordinatio
III, d. 4, q. un., n. 17 (XIV, 200b);
Reportata Parisiensia III, d. 4, q.
2, n. 7 (XXIII, 274b). [xxxvi] Cf. Reportata
Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 9 (XXIII, 275b). [xxxvii] Cf. ibidem, n. 8 (XXIII, 275a). [xxxviii] Cf. ibidem, n. 7 (XXIII, 274b-275a). [xxxix] Cf. Concilium
oecum. Ephesinum, Actio I (22VI 431): Epistula secunda Cyrilli ad Nestorium, DS 251; Concilium oecum. Chalcedonense, Definitio fidei, DS 301. [xl] Ordinatio
III, d. 13, q. 4, n. 9 (XIV, 463b). [xli] Ibidem, d. 3, q. 1, n. 10 (XIV, 165b) [xlii] Ibidem IV, d. 25, q. 2, n. 4 (XIX, 140a). [xliii] Ibidem. – Quanto autem differat haec sententia
ab opinione Aristotelico-Thomistica, plane infertur ex his verbis Aquinatis, Summa theologiae III, q. 67, a. 4, ad 3: “In generatione carnali
masculus et femina operantur secundum virtutem propriae naturae; et ideo femina
non potest esse principium generationis activum, sed passivum tantum. Sed in
generatione spirituali neuter operatur virtute propria, sed instrumentaliter
tantum per virtutem Christi; et ideo eodem modo potest et vir et mulier in casu
necessitatis baptizare”. [xliv] Cf. s.
Thomas Aquinas, Commentarii in
Epistulam I ad Corinthios XI, lectio 1: Opera
omnia (ed. Parmensis), vol. XIII, col. 235a; Summa theologica I, q.
92, a. 1, ad 1; q. 99, a. 2, ad 1. [xlv] Idem,
Summa theologica I-II, q. 102, a. 3,
ad 9. [xlvi] Idem,
Summa contra gentiles III, c. 94: Opera omnia (ed. Leoniana), vol. XIV,
col. 289b; Quaestiones disputate de veritate, q. 5: De providentia, ibidem XXII, 166b-167a.
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||