Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Saturni die 4 mensis Februarii 2012
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Memoria incorrupta: numerus fui

Tantum numerus fui

ex aliis innumeris.

Numerus impar reapse.

Quid interest? Non dicam tamen eum:

alii sunt tam digni quam is.

Etiamque cella mea carceris ferebat numerum: C¯XVII

Cerberi plaga, Auschwitz.

In eo continentur omnes numeri

eorum qui captivi fuerunt

qui nullius pretii aestimabantur

sine ulla dignitate prospiciebantur.

Quid numerus eorum nisi sigillum in brachio

simile hostiis?

Deleti iam sunt ex his numeri

lapsi iam sunt e memoria anni doloris!

A meo numero olim abhorrebam, quem diligo hodie

quia superstes, testis referre potest

numeros delatos, oblitos

dilapsos; qui tamen fuerunt

in horrenda computatione damnatorum

solo odio contra gentes alterius generis.

Numeri tamen fuerunt mortem exspectantes

quos autem spretio nec historia abrogaverunt

veritatis nuntii.


Omnibus qui per saecula passi sunt iniuriam et iniustitiam a similibus dico seu carmen seu fabulam




Recordationes in sacco servatae




Per vias ferratas frigidas et aequales

urbs discedit, et affectus amoventur;

inter gentes ignotas et spes novas confusus,

locus inexploratus, opus novum me exspectant.

Fugiens ad incognita, sibilo vehiculi ferrati

solum comitatus ad stationem obscuram,

dum dies pervenit ad occasum,

tristitiam profundam sentio, dolentes motus cordis.

Etiam includit saccus meus

recordationes quas non obliviscor, nec possum;

laqueus eum stringit ne perdam

res cum odoribus suavibus;

nodi obturant enim praeteritum meum.

Amoenitas locorum nihil mihi significant hodie, nec  me allicit.

Habitaculum dum iter ago fumo impletur

per fenestram fugientem per fauces arboribus consitas,

et cum vapore flatus meus ad caelum ascendit densus.

Hodie ut heri,

inventa inter folia sufflova, bene disposita,

domicilia varia me ducunt ad vitam praeteritam.

Suspensus utrum an non saccus hic aperiatur,

res notas, me concedente, spiritu duco in me;

vincula resolvo, et multos post annos

recordationes, motus animi, chartulae epistolares

signatae dulcibus verbis in angulo

et in statione unde iter meum incepit

ex eo oriuntur.

scripsit Joannes Teresi


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: