Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Paradisi Cantus IX

Posteaquam ille tuus, Clementia pulchra, resolvit
Carolus ambagem mihi, coepit deinde malignas
Enarrare suum fraudes in semen ituras;
Atque ait: Ista sile ac volucres sine labier annos.
5 Quare nil aliud possum, nisi dicere justum
Venturum luctum vobis post aspera damna.
Et jam versa erat ad solem vita illius almi
Luminis, explentem vota omnia, ut illa Voluptas,
Sat cunctis quae sola facit. O pectora falsa,
10 Impiaque evasura, bono quae avertere tanto
Haud dubitatis iter, res et spectatis inanes!
Atque ecce ex illis lux altera, seque paratam
Indulgere mihi, jaculando spicula flammae,
Monstrabat. Tum oculis, ut primum, fixa Beatrix
15 In me, sat monuit cupidum; atque ego talia fudi:
O, quaeso, mea vota exple, sortita beatam
Vitam anima, ac certum facias me in te intima cordis
Posse repercutere. — Haec nova mi lux hactenus, imo
Ex centro, unde dabat cantus, talem edere vocem
20 Coepit, more viri gaudentis amore juvandi:
Illa ubi prava Italae regionis terra videnda
Considet, urbem intra Venetam fontesque minantis
Medoaci ac Plavis, tollit se vertice collis
Non alto, unde olim fax est delapsa, ruina
25 Aggressa ingenti vicinos. Protulit una
Me radix istamque. Vocor Clementia, et isthic
Fulgeo, quod placuit mihi splendor sideris hujus.
At mihi caussa meae, qua laetor, maxima sortis
lndulgenda venit, cujus non taeduit unquam;
30 Quod facile haud vestro fuerit fors credere vulgo.
Laetitia haec nostro praefulgens caraque in astro,
Quaeque propinqua mihi magis est, monumenta paravit
Permulta in terris magnam celebrantia famam,
Atque, priusquam abeat, hic jam centesimus annus
35 Quintuplicatur adhuc. Nude disces, quam utile cedat
Viribus ingenii, pulchrisque excedere factis
Mortali, ut primam vitam nova vita relinquat.
Non hoc, quam majus Tilavenlum Athesisque recentem
Progeniem claudunt, meditatur pectore turba;
40 Nec, licet aspra premat clades, hanc poenilet acti.
Sed non tempus abest, quo gens Patavina paludi
Immutabit aquas, quae praeterlabitur agros
Bergae, jus contra populo in fera fata feroce.
Atque ubi se Silis Cagnano flumine miscet,
45 Imperio exsultans elata fronte superbus
Incedit quidam, cui jam stat rete paratum
Ipsum capturum. Flebit quoque Feltria iniquum
Pastoris facinus, tali quae labe probrosa
Fiet, ut ob similem se quemquam Malta negant
50 Antra sua ingressum vidisse. Sed unius esset
Ampla nimis mensura cadi, exceptura oruorem.
Quem scis effudisse tuas, Ferraria, venas;
Et lassaretur, si cui forte uncia lance
Singula collibranda foret, quem presbyter ille
55 Largus donabit, studia ut sua comprobet illi
Parti; atque istius geniis bene congrua vitae
Talia dona forent. Coeli sublimibus adstant
In templis specula, ista thronos gens vestra vocavit,
Judicis alma Dei lux nobis unde refulget
60 Sic, ut, quae dixi, nos pondus habere putemus.
Hic tacuit similisque alias sub pectore curas
Volventi visa est, ob, quam velut ante rotavit
Centrum ingressa, rotam. Mihi jam notae altera forma
Laetitiae praeclara oculis apparuit, instar
65 Arte laborati nitido sub sole balassi.
Laetantem domus alta Dei splendoribus auctat,
Non secus ac risu tellus; sed nigrior umbra
Tartarea est tanto, quanto est mens tristior ipsi.
Cuncta Deus videt, inque illum penetrasse putanda es,
70 0 felix anima, huic dixi, ut jhm nulla cupido
Suspirans ipsum tua lumina fallere possit.
Ergo voce tua, quae magnum oblectat Olympum
Cantibus assiduis ardorum mista piorum,
Quorum alae capiti senae implicuere cucullum,
75 Cur me non exples avidum? Nec verba manerem
Ipse tua, in te si inspicerem, in mea pectora ut ipse
Tu penetras. — Major vallis, tunc incipit ille,
Excepto pelago, quod mundum circumit omnem,
In quam se effundant undae, diversa pererrat
80 Littora, soli adversa adeo, ut medii ipsa diei
Conficiat callem, cum illic, qui terminat aethram,
In plano medium, circlus spectetur, ubi ista
Incipit. Illud ego littus, Macram inter et inter,
Ebracum, incolui, exiguo quod tramite Thuscum
85 Dividit a Ligurum populo. Ortum vergit ad unum
Occasumque quasi unum Saldarum, ac mea tellus,
Quae quondam proprio tepefecit sanguine portum.
Me haud ignara mei gens nominis appellavit
Folcum. Signa mei coelum hoc praeportat, ut olim
90 Hujus ego. Haud adeo exarsit Belo edita Dido,
Sichaeo pariter, pariterque odiosa Creusae,
Quantum ego, dum tulit id crinis. Non illa dolosum
Demophoonta sibi Rhodope conquesta, nec imo
Arsit ita Alcides inclusam pectore Iolen.
95 At non ista tamen cor nobis cura remordet,
Verum hic ridetur, non quae jam culpa redire
In mentem haud posset, sed virtus, quae ista paravit.
Ilie ars suspicitur, quae astrum tanto ornat amore,
Suspiciturque bonum, per quod mens prona deorsum
100 Fert reditum ad Superos. Verum ut discedere curis
Pacatis penitus possis, quas attulit ista
Sphaera libi, stat adhuc ultra procedere verbis.
Scire cupis, cujum hoc lumen, quod fulget in illa
Sic face me juxta, ut radius solaris in unda
105 Pura. Nunc audi : hic intus sua gaudia Rahab
Expandit, nostroque choro conjuncta, sigillo
Illius est impressa, gradum sibi nacta supremum.
Sidus in hoc, ubi apex postremus desinit umbrae.
Quam tua terra parit, Christo ducente triumphum,
110 Haec assumpta prior venit, meriloquc decebat
Hoc aliqua in coeli sphaera mansisse trophaeum,
Per quod clareret victoria tanta lucrati
Utrisque hanc palmis. Haec primo faverat auso,
Josue ubi victor sancta est tellure potitus,
115 Quae minime tangit vestri praecordia Papae.
Urbs tua, quae illius planta est, qui vertere prumus
Terga suo auctori est ausus, cujusque dolentius
Est adeo livor, progignit et undique fundit
Florem illum tristem, pecudes qui avertit et agnos ;
120 Namque hic ex pastore lupuin fecisse rapacem
Arguitur. Quare Scripturae verba ducesque
Magni linquuntur. Pervolvere Decretales
Unica cura est his, haec his sibi priva supellex.
Hoc est Pontificis studium, hoc, qui cardine celso
125 Effulgent positi, volvunt sub pectore Patres.
Nazareth haud ipsis curae est, ubi Gahriel alas
Tendit. Sed Petri templum et sacra caetera Romae,
Bustaque militiae Petri vexilla secutae
Turpi ah adulterio quamprimum libera cernes.

Curavit Johannes Teresi

scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: