Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Saturni die 4 mensis Februarii 2012
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA
Cuba et famis periculum

Cuba et famis periculum

Multi putant Adamum et Hevam fuisse Cubanos, nam nudi ambulabant, calceis egebant neque omnes fructus comedere poterant, atque iussi erant ut crederent in Paradiso vitam suam degere.

Sub hoc facete dicto dura veritas iacet. Democratia enim non est perfectum systema politicum, sed apte moderata potest multa omni genere bona civibus dare.  Alimentorum vero penuria non a siccitate vel aquarum inopia sed a republica inconsulte gesta oritur; verae democratiae nullam omnium escarum penuriam sunt passae, quia gubernatores, cum opinandi libertas habetur, a civibus certiores facti continenter sunt de causis ac periculis a quibus penuria et reliqua mala evenire possent. Itaque respublica tota, et gubernatores et concives, una de periculis inminentibus disserunt et quoad liceat consentiunt rectaque consilia plerumque capiunt; ubi enim gubernator nullos participes habet sed ipse ex suorum sententiis unus decernit,  facile accidit ne remedia periculis inveniantur et denique eatur in exitium.

Democratia erit prospera dum cives a gubernatoribus audiantur (Roll et Talbott, 2003); dictatores autem sive tyranni aliorum opiniones praesertim adversas constrictas habere volunt. Cuba ubi nulli cives sententiam rogantur et ab uno duce eiusque fratre iam annos 50 gubernatur, nisi ab Unione Republicarum Socialistarum Sovieticarum olim et nunc, ut videtur, ab Hugone Chávez auxilio fruita sit, multis rebus caruisset et quidem victu, quippe in ea insula periegetae cauponas adeunt, ubi insulanis non licet ingredi.

Nuper vero compertum est rem publicam paternalistam Cubanam non posse omnes suos filios alere et aliquot civibus mercedem subsidiaque paulatim negare atque imperare ut ipsi victum a privato labore accipiant. Cubani gubernatores nisi agnoscant opinandi et mercandi libertatem esse progressionis instrumentum, duram vitam suis in crastinum dabunt incolis.

Fontes: Roll, Richard and Talbott, John: Political freedom, economic freedom and prosperity, Joournal of Democracy, july 2003); Varii auctores: Recetas de Libertad en tiempos inciertos, edidit (Hisp.) Claudia Hernández, Libertad y Desarrollo, 2011 (chernandez@lyd.org).

Scripsit Paulus Kangiser - 17/12/2011 10h09


ANL
BREVES
Plerique Croatae referuntur initui in Unionem Europaeam a Kalendis Januariis anni proximi suffragiis favisse. - 23/01/2012 00h04
Ma Ying-Jeou sub pluvia decidenti celebravit victoriam in comitiia praesidentialibus Taivaniae. - 15/01/2012 22h02
Mittus Romney contra adversarios praevaluit suffragiis primariis in Nova Hantescira habitis, ut candidatus conservativus deligatur proximis USAe comitiis praesidentialibus. - 11/01/2012 09h02
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: