Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 24 mensis Octobris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
FIAT BREXIT

FIAT BREXIT

Aliter atque provisum erat evenit: die 23 mensis Iunii maior pars civium Britannorum non “remane”, sed “relinque” in tabella comitiali signaverunt. Quid postea? Magna perturbatio rerum. Priore die Veneris primum libra sterlingica cum dollario comparata vilior facta est; secundo loco omnes mercatus nummorum Europaei magnas iacturas acceperunt. Hodierno die tamen conspicuum lucrum fecerunt.

In nodis contortis temporis hodierni difficile est providere quid ab eventu oriri possit. Verisimile est post biennium ratihabitione opus esse ad operam dandam in Britannia vel syngrapho ad ineundum; fortasse cautio de valetudine periegetis defuerit; res venales exterae maioris pretii Britannis fore putantur; exportatio in Britanniam quodam modo impedita.

Discessus ab Unione Europa intra biennium conficietur; Minister Primarius David Cameron, fautor plebisciti pro Europa, munus deposuit; mense Octobri qui in eius locum succedet iter digressionis incipiet.

Scripsit Lydia Ariminensis - 28/06/2016 22h39



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Collegium Europae legem nummariam Italicam reppulit, quae mutata intra tres hebdomadas tradenda erit. Minister Primarius negavit hoc fieri posse: aes alienum provisum non imminutum iri.
Minister Primarius Italicus Joseph Conte Bruxellis novam legem nummariam apud Consilium Europaeum mox explanabit, quae, modum impensae excedens, verisimiliter non probabitur.
Auctoritates Turcarum moderatores Boreoamericanos edocuerunt sibi esse incisiones magnetophonicas et magnetoscopicas de nece diurnarii actorum Washington Post Jamal Khashoggi qui Byzantii in sede legationis Sauditae a custodibus verberatus, excruciatus et occisus esset.
Intempesta nocte terrae tremor graduum 4,8 magnitudine incolas provinciae Siculae Catinae e somno excitavit, aliis concussibus subsequentibus minoris ponderis. Parva corruerunt, sed magnus fuit pavor. Aliqui non graviter sauciati sunt.
Terrae motus graduum 7,5 magnitudine hesterno die insulam Sulawesi in Indonesia prostravit ob quem XLVIII interierunt; mane maris motus litus vastavit undis sex metrorum in altitudinem: complures sauciati sunt, alii dilapsi. Metus est ne multa milia conciderint vi aquarum rapta.


INSOLITA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: