Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 6 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
Pars cerebri est ubi sensus atque animi motus una servantur

Pars cerebri est ubi sensus atque animi motus una servantur

“Quodam die hiemali, cum domum redirem, mater mea me frigore rigentem videns mihi suasit ut, contra meam consuetudinem, aliquid theae biberem. Primum recusavi, deinde, nescio qua re, meum consilium mutavi. Ea mandavit ut unum ex crustulis satis plenis et brevibus afferretur, quibus nomen est 'parvae magdalenae', quarum forma similis valvae striatae videtur Sancti Jacobi conchae. Statim imprudens, nubilo die oppressus et quod animo prospiciebam tristem posterum futurum esse, tuli ad os aliquid theae ubi fragmentum magdalenae madefeceram; sed cum primum ille haustus mixtus micis crustuli meum palatum tetigit, commotus sum, animo intentus ad quiddam mirum quod in me efficiebatur. Suavis voluptas, quippe singularis, cum inscius eius essem, me ceperat”. Marcel Proust, Gallicus, insignis scriptor superioris saeculi, in loco supra allato sui operis maximi, quod inscriptum est “Ad quaerendum tempus amissum”, ostendit quo modo, degustando crustulum amygdalam sapientem (Gallice “madeleine”), pueritiae memoriam ultimam coepisset recordari.

Nuper aliqui scientiarum periti Taurinenses, ex quibus Tiziana Sacco, Benedetto Sacchetti, usi muribus ut victimis experientiae, probaverunt sensus videndi, audiendi, gustandi, odorandi coniunctos esse animi motibus: quorum memoriam in area corticis cerebri diuturnam permanere. Experimenta facta attinent ad metum: post quendam sonum mures passi sunt quoddam cruciatum: multis experimentis factis, animalia, audito eodem sonitu, ostenderunt pavorem. Constitit autem mures orbatos neuronibus in quadam partem corticis (Italice corteccia uditiva secondaria) nihil exterreri: alter motus alteri non renititur. Experimenta tamen non pertinent ad homines. Verisimile est idem fieri etiam in eadem parte hominum cerebri, non solum de doloris memoria, sed etiam voluptatis: rursum invento sensu, rursum invenitur motus animi , ex quo tempus praeteritum revocari posse videtur, ut praeclarus scriptor Marcel Proust subtilius nobis enarravit. Quis est nostrum quin idem expertus sit? Sufficit ut pristinum cantum audiamus, ut primum amorem recordemur, satis est ut imaginem photographicam consumptam revisamus ut reminiscendo recogitemus qui fuerimus, quam vitam degerimus; certe nobis quoque cibus delicatus non deest qui nos ad pueritiam reducat.

Scripsit Lydia Ariminensis - 11/08/2010 17h03


BREVES
Grex armatus Vasconum ETA proclamat se nullis armis destrictis posthac regionis libertatem a regimine Iberico prosecuturum esse.
In Dagestania autocinetum displosum apud stationem militarem quinque milites enecuit. - 05/09/2010 18h48
Afganorum praesidens Hamid Karzai concilium delegit, ut cum Talibanis de pace agat. - 04/09/2010 22h28
Procella tropicalis Earl, quae iam oras orientalis USAe vehementer verberaverat, nunc ad Novam Scotiam, regionem Canadensem, appropinquatur. - 04/09/2010 22h25
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: