Annus
2 0 0 4

Quattuor fere post annos factiones dexterae et mediae imperium in Dacoromania repetituros videntur in comitiis regionalibus modo peractis maiorem partem suffragiorum collegerunt factio nationalo-liberalis (PNL) et democratica (PD)

NUNTII SEPTIMANAE
(20-26 IUNII)

Kim Sun Il, translator Coreanus linguae Arabicae cui munus in Irakia fuerat, necatus est a tromocratis factionis Al-Qaeda. 33 annorum Ro a tromocratis captus est et ut obses tenebatur, ne regimen Coreae mitteret 3 milia militum in Irakiam pacis restituendae causa. Hoc consilium tamen - ut die 23 Iunii declaravit praeses terrae Ro Mu Hiun - et Kim mortuo immutatum manet. Ut alii obsides ab Al-Qaeda prius capti, scilicet Daniel Pearl, Nicolaus Berg et Paulus Johnson, Kim necatus est cultro, quo caput eius resectum est. Pelliculam, qua decapitatio monstratur, tromocratae per interrete divulgaverunt.

23 Iunii prima navis volans ab homine privato, scilicet non a regimine cuiusquam terrae, structa et ordinata spatium cosmicum attigit. Gubernator Michael Melvill navem SpaceShipOne ad altitudinem 100 chilometrorum super desertum Mohave in California levavit ubi tres per minutas in statu sine pondere ipse manebat. Inceptum perfectum est sumptibus Pauli Allen, qui mercator Americanus credit itinera cosmica post 15-20 annos a multis hominibus peractum iri.

Croatiae ab Unione Europaea status candidati, qui ut membrum UE esset petere posset, concessus est, proximoque anno ineunte pacta inter partes negotiari incipientur. Regimen Croatiae sperat se posse una cum Bulgaria et Dacoromania membrum UE fieri Kalendis Ianuariis 2007. Harum rerum periti dubitant tamen hoc tam cito perfici posse creduntque Croatiam demum anno 2009 Unionem inituram. Multi etiam non pro certo habent anno 2007 ipsae Bulgaria et Dacoromania adiungi UE posse - haec 6 capita negotiationis adhuc finire non potuit, illa, quamvis de omnibus capitibus negotiari modo finisset, a Bruxellis monita est ne quae pollicita in pactando esset mutaret (de electrificina nucleari Kozlodui claudenda inter alia agitur), tunc enim unum annum plus exspectari accessionem cogeretur.

Ictu nocturno contra aedes regiminis Ingussetiae - rei publicae autonomicae Foederationis Russiae in Caucaso positae - a bellatoribus Tsetsenis facto plus quam 100 homines vitam amiserunt. Circa 200 bellatores nonnullas aedes publicas in urbe capitali Nazran occupaverunt et quos ibi repertos regiminis Russici fautores invenerant, necaverunt. Postea, ante lucem, in montes fuga se contulerunt. Inter mortuos est minister rerum internarum Ingussetiae Abukar Kostoiev et actor publicus supremus Mukharbek Buzurtanov. Ictus maxima pugna in regione erat post finem belli, ut dicitur, secundi Tstetseni, anno 1999 peracti, maximusque dedecus praesidis Russiae Vladimiro Putin, qui Tsetseniam a Russis omnino pacatam saepenumero nuper nuntiavit. Incertum est an et quousque bellatores Tsetseni ab Ingussis in ultimo ictu adiuti sint - sunt testes qui affirmant incursatores solos Ingussos fuisse, quod tamen rerum in Caucaso factorum peritis non verisimile videtur.

Factio praesidis Georgiae Michaelis Saakassvili victrix comitiorum in re publica autonomica Adzsaria factorum exstitit. Illius Motus Nationalis-et-Democraticus 28 ex 30 sellis senatoriis potitus est. Comitia ultimi diei Solis primum facta sunt postquam dictator et fautor separationis Adzsariae a Georgia Aslan Abassydze mense Maii motu populi in Moscoviam fugere coactus erat.

Quattuor fere annos post cladem comitialem factiones dexterae et mediae imperium in Dacoromania repetiturae videntur. In comitiis regionalibus modo peractis maiorem partem suffragiorum collegerunt factio nationalis-et-liberalis (PNL) et democratica (PD). Talis eventus praenuntiare videtur cladem socialistarum (PSD), adhuc dimidiam fere partem sellarum in senatu tenentium, in comitiis generalibus quae hoc anno exeunte habenda sunt. Si utraque pars similem numerum suffragiorum ceperit, maximi momenti erunt sententiae Hungarorum in Transilvania habitantium, quorum factio, quamquam ipsa regiminis particeps non est, ut 'umbella' socialistis in parlamento praesto est.

Interrogatio publica de factionibus, quam ultimis diebus acta diurna "Rzeczpospolita" fieri iusserunt, optimates Polonicos crescere confirmant, populares autem plerosque, inter quos et ii, qui nunc rem publicam gubernant, proximo suffragio electum non iri neque in Concilio Nationali fore.
Secundum hanc interrogationem, si nunc suffragium ageretur, factionem liberalem et conseruatiuam (PO) eligerent 26 centesimae ciuium, factionem nationalem et catholicam (LPR) 14 centesimae, factionem conseruatiuam (PiS) 12 centesimae. Quod summatim facit 52 centesimas optimatibus.
Contra, factionem plebeiam (Samoobrona) eligerent 18 centesimae ciuium, factionem communistarum (SLD-UP, olim PZPR) 6 centesimae, factionem agrariam (PSL) item 6 centesimae, factionem socialem et democraticam (SdPl) 4 centesimae. Quod summatim facit 34 centesimas popularibus; sed nec SLD-UP nec SdPl in Concilio forent, prioribus enim, ut societati factionum, 8 centesimae necessariae sunt, posterioribus autem 5.
Ceteras 14 centesimas occupant factiones minimae.

Paedophilum Marcum Dutroux die 22 Iunii iudices in oppido Belgico Arlon reum dixerunt necis ante octo annos factae quattuor puellarum et stupri eorum et aliarum duarum, quibus superstites esse contigit. Harum testimonia de passione sua maximi momenti iudicibus erant. Usque ad mortem Dutroux in carcere manere debebit, eiusque uxor et in crimine adiutrix Michelle Martin per 30 annos.

Dresdae in Germania orientali aedes ecclesiae Sanctae Mariae (Frauenkirche) restituta est, quae aedes, medio in foro urbis veteris posita, mense Februario anni 1945 maxima cum parte urbis ab aeroplanis Anglicis Americanisque deleta est. Ictus ille, quo saltem 60 milia hominum perierunt, a plurisque rerum gestarum peritis ut rationibus belli omnino non necessarius et ultionis potius causa a regimine Britannico inceptus putatur. Restitutio, quae magna ex parte pecunia societatum Anglicarum adiuvabatur, ut signum pacis inter nationes nunc videtur: crux aurea, quae die 23 Iunii ecclesiae superposita est, a ferrario quodam Anglico perfecta est, cuius pater gubernator fuerat unius aeroplanorum.

400 saltem milia annorum lingua humana nata est - sequitur ex investigatione de qua in fasciculo novissimo Americano 'Proceedings of the National Academy of Sciences' scribitur. Nam in spelunca prope ad vicum Atapuerca in Hispania calvae repertae sunt hominum - ut apud peritos dicitur - Heidelbergensium, ante tot milia annos viventium, quorum ossa auris intimae idem ut nostra sunt. Anthropologi autem credunt nostras aures iam ita genetice mutatas esse, ut melius voces hominum recipiant.

Mulieres in USA minorem mercedem pro munere accipiunt quam viri. Census a regimine factus ostendit per unum statisticum dollarium a viro mercedis causa acceptum 74 centesimas tantum a mulieribus. Salaria feminarum sunt nunc tamen similiora salariis virorum, quam olim fuerunt - in decennio 1960-69 non plus quam 54 centesimas pro 'dollario masculino' mulieres merebantur.

Periegetes Russi maximi momenti fiunt in mercatu turistico. Secundum censuram a Goskomstat perfectam, anno praeterito plus quam 11,4 milliones Russorum ferias peregre egerunt, cum superiore anno minus quam unus millio. Progressus tam rapidus frequentiae peregrinandi effectus esse putatur incrementi oeconomiae in Russia, quae ultimos quattuor per annos crescit gradu 5-6% annuatim. Nonnullis in actis maritimis Cypri nullam - aiunt - linguam praeter Russicam audias.

Inter 22 et 24 Iunii celebrati sunt dies solstitialis a multis "paganis" aliisque in loco claro et vetustissimo qui "Stonehenge" ab Anglis vocatur, sermone autem Celtico Cambrensium "Côr y Cewri", id est "chorus gigantum". Qui celeberrimus orbis cipporum ingentium, vel potius Solis templum a peritis saepe annis fere 2800-1800 ante Christum natum e lapide excitatum esse creditur. Saxa autem nonnulla maximi ponderis (Anglice "bluestones" caerulea) non sunt eiusdem regionis, sed fortasse ratibus ac lintribus iunctis a montibus Preseli enixissime allata, qui montes longissime absunt in finibus hodie Cambrensium. Nuperrime quidem inventa sunt haud procul a cippis ossa antiquissima in loco qui "Boscombe Down" appellatur quae vestigia esse templi structorum iam putantur. Nam in dentibus indagatur idem oxygenii *isotopus* ac apud eos qui Cambriam incolunt unde tracta sunt ea saxa "caerulea". Quamobrem periti monumentorum antiquitatis Britannici templum ut Celticum interpretantur, Cambrenses autem ut suum.

Sicaria in cinematographeo. Varsouia. A.d. XI Kal. Iulias femina XXIII annos nata, cum in cinematographeo "Atlantic" sederet pelliculamque spectaret, repente in uirum, qui iuxta sedebat, gasio impetum fecit eumque sica grauiter uulnerauit. Quam cum uigilia publica interrogaret, dixit eum uirum sibi molestum fuisse seque defendere debuisse. Vir eam feminam sibi notam esse negauit, negauit item se quicquam ibi fecisse praeter pelliculam spectandum.
Vigilia publica praetore urbano assentiente feminam prehendere et in carcerem abducere decreuit eamque ueri similiter insanam esse pronuntiauit. Nemo enim, ut uigiles dixerunt, cum sanus est, cinematographeum adit sica praeditus. Quod custos insulae, in qua femina incolebat, probat; cum enim a uigilibus publicis interrogaretur, dixit feminam eam, licet breuiter apud se habitaret, iam tamen omni ex parte molestam et rudem apparuisse seque aliquoties inuexisse uerbis indignissimis.
Vir uulneratus in ualetudinario lente reualescit, femina autem a praetore urbano in ius uocabitur conamine necis.

Divtivs in Mesopotamia. Regimen Poloniae praesidem rei publicae Alexandrum Kwaśniewski rogauit, ut milites Polonicos in Mesopotamia etiam per sex menses manere iuberet. Neque ulla est ratio, quin hoc faceret ille. Numerus militum secundum ministrum defensionis Georgium Szmajdziński, non minuetur ante annum 2005.
In legione auxiliari, quam Poloni gubernant, sex milia militum et ducenti militant: praeter 2350 Polonos etiam 1550 Rutheni, 450 Taii, 420 Thraces, 360 Saluatorienses atque aliquot Hungari, Dacoromani, Mongoli, Lati, Slouaci, Philippinenses, Lituani et cetera. Sumptus rei publicae ad militiam in Mesopotamia exercendam anno 2004 erunt milies quingenties quadragies centena milia aureorum.

26.06.2004. Italia. - Duos abhinc dies statio ferriviaria oppidi 'Montecorvini', quod ab urbe Salerno parum distat, occupata est a circiter 300 hominibus, qui purgamenta quaedam vel certis illius oppidi locis quin deponantur omnino impedire volunt. Ita accidit ut amplius quam sedecim milia vectorum, qui iam tesseras ad itinera ferriviaria facienda necessarias emerant, multas horas in crepidinibus stantes manerent, nescientes quando ii 'Montecorvinieses' ab illa traminum interruptione tandem desistant. (V C.)

26.06.2004. Internet. - In pagina interretiali hac:
http://www.shareeah.org
cuius dominus est Abu Hamzal al-Masri, qui exeunte mense Maio quadam in mosquita Londiniensi a publicae securitatis custodibus captus est, spectaculum quoddam monstratur, in quo tres pueri alium eorum coaequalem trucidare per iocum contendunt adaeque ac duobus iuvenibus insontibus, quorum alter Americanus, Coreanus alter, capita nuper obtruncata sunt. (V C.)

26.06.2004. USA. - In urbe Americana 'Las Vegas' augetur numerus hominum cottidie ea in aedificia ingredientium, quae 'alearum domus' vocantur. Magna vectigalia a Civitatis 'Nevadae' administratoribus quotannis colliguntur, quia paene dimidia dollariorum pars (id est 45%), quam eis in domibus solvunt ludentes, Nevadiense in aerarium defertur. Inter viros illius urbis ingeniosiores eminet Kirk Kerkorian, 87 annorum, qui olim haud pauca pugilatus certamina vicerat et in altero bello mundano periculosos aeroplanorum volatus duxerat. Kirk multa deversoria pulchrioribus diaetis instructa ad ludos aleatorios aptioribus conducit; quae aedificia in vico "Las Vegas Strip" nuncupato sita sunt, quem "vitiorum receptaculum" aliqui appellare solent. Istiusmodi autem locutiones animo imperturbato ille aliique ergolabi audiunt. (V C.)

Nuntii ultimae septimanae a Stanislao Tekieli, Dionysio Wood & Victorio Ciarrochi scripti sunt



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae