Annus
2 0 0 4

DICTUM HEBDOMADIS:

HOMO HEBDOMADIS:

PRAESES PETROLEO IMBUTUS

Plebiscito die praeterito Solis peracto Hugo Chavez, moderator factionis sinistrae amicusque bonus ducis Cubanorum Fidelis Castro ut praeses Venetiolae (Venezuelae) confirmatus est: 58% suffragiorum volunt eum in munere, quo iam altero tempore fungitur, mansurum. Pars adversa, quae plebiscitum a parlamento poposcit, accusat regimen ut machinas electronicas suffragia computantes ita instruxerint, ut victoriam praesidi tutam praeberent, quod tamen, iuxta alienigenas, qui plebisciti curandi causa in terram advenerunt, inter quos et pristinus praeses USA Iacobus Carter, verisimile non videtur. Nihilominus regimen USA noluit effectum suffragiorum statim admittere, ad quod Chavez respondit: Venetiola non fiet colonia Americanorum.

Venetiola membrum OPEC seu societatis terrarum petroleum exportantium est primusque praebitor petrolei Civitatibus Unitis Americae. Terra praesidis Chavez saepissime consiliis Araborum dissentiebat, qui plus petrolei extrahere eodem pretium eius minuere conarentur.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae