Annus
2 0 0 4

De textibus in bibliographiam interretialem Musaei Philologici mense NEOLATINITAS IN TTT
Nuntii Danae Sutton Irvinensis de libris neolatinis in interrete nuper positis

Mense Decembri 2004.
De textibus in bibliographiam interretialem Musaei Philologici mense Decembri additis

Mense Decembri opera maioris momenti ad Philologicum Musaeum (vid. http://www.philological.bham.ac.uk/index.html ) addita sunt Hieronimi Cardani Opera Omnia, necnon Leonhardi Euleri, Operum Mathematicorum volumen I.5.


Mense Novembri 2004.
De textibus in bibliographiam interretialem Musaei Philologici mense Novembri additis

Mense Novembri in bibliographiam Neolatinam Philologici Musaei (videte http://www.philological.bham.ac.uk/index.html) inserui aliquot libros maioris momenti, in quibus sunt nonnulla scripta minora Benedicti de Spinozae; Athanasii Kircheri Censura operis Jansoniani qui Atlas Coelestis inscribitur; tractatus Johannis Bodini De Republica; G. F. Piconis de Mirandolae De Veneris et Cupidine Expellendis carmen; Guilielmi Camdeni epistulae; tres libri Caroli Linnaei, Classes Plantarum, Philosophica Botanica, et Systema Naurae per Regna Tria Naturae; ac demum tragoedia Sophompaneas Hugonis Grotiii. Valete omnes.


Mense Octobri 2004.
De textibus in bibliographiam interretialem Musaei Philologici mense Octobri additis

Si requiras, candidus lector, quid novi sit in bibliotheca interretiali Philologici Musaei, mense Octobri addidi, inter alia "De causis linguae Latinae libri tredecim" necnon "Heroes" J. C. Scaligeri, "Artabel de magia veterum" H. C. Agrippae, "Apologia quaedam," "De magis," et discurus de rebus quibus "ad vitae securitatem et tranquillitatem necessaria sint" Marsilii Ficini, et "Liber facetiarum Bebelianarum" H. Bebeli. Pro his libris et permultis aliis perge sis ad
http://www.philological.bham.ac.uk/index.html.

Dana F. Sutton
Professor Utriusque Linguae
Universitas Californensis Irvinensis.


Mense Septembri 2004.
De textibus in bibliographiam interretialem Musaei Philologici mense Septembri additis

(http://www.philological.bham.ac.uk/bibliography/index.htm)

Hoc mense plane nullos textus addidi litterarum humaniorum (praeter Minutum Intermedium, quatuor perabsurdos ludos inter actus tragoediae Thomae Cantuariensis actos Romae anno 1613), sed complures qui eorum intersunt qui aliis studiis incumbant, e quibus hi maxime elucent: complures libris de educatione aliisque rebus a Johanne Amos Comenio scripti (in quibus Orbis Sensualium Pictus, Theatrum Universitatis Rerum, et Pansophiae Prodromus); de anatomia: Thomae Willis Cerebri Anatome, eiusdem auctoris Nervorum Descriptio et Usus, et epistola Andreae Vesalii de venis; de rebus esotericis: Georgii Agricolae De Animantibus Subterraneis Liber et De Destillatione Libri IX a Giambattista Della Porta chymista celebre Italo descripta; de rebus caelestis G. Galilei quatuor dialogi sub titulo Systema Cosmicum, necnon nonnullis operibus minoribus Johannis Kepler; inter scriptores de religione iam habes Responsum ut vocatur Ultimum Johannes illius Hus.

Dana Sutton
Professor utriusque linguae
Universitas Californiensis Irviniensis


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae