Annus
2 0 0 4

Ex opere Iacobi Joyce cui titulus "Ulysses" est ea pars quae "Symplegades" vocitari solet nunc demum a Patricio O'Cleirigh in festo centenario Flosculi diei latine est versa

Ex opere Iacobi Joyce cui titulus "Ulysses" est ea pars quae "Symplegades" vocitari solet nunc demum a Patricio O'Cleirigh in festo centenario Flosculi diei latine est versa.

DE ITINERE QUOD REGIS VICARIUS PER EBLANAM URBEM FECIT.

Gulielmus Humilis, comes Dudleiae necnon era Dudleiae tribuno militum Hesseltine comitante post prandium rheda a villa regis vicarii avecti sunt. In altera rheda inerat domina Paget honorata cum dominula de Courcy honorato optione Geraldo Ward apparente. E porta inferiore viridarii Phoenicis dicti cum vigilum salutatu adulantium egressa pompa equestris praeter pontem Regis secundum crepidines septentrionales ire perrexit. Vicarius regis in itinere per urbem benignissime salutabatur. Ad pontem Sanguinolentum dominus Thomas Kernan ultra flumen eum e longinquo consalutabat frustra. Inter Reginae pontem et pontem Whitworth rhedae Dudleiae vicarii regis dominum Dudleium Album, B.L., M.A. praeterierunt nec ab eo salutatae sunt dum stabat extra tabernam dominae M.E Albae pigneratricis in crepidine Arran ad versuram viae Arran occidentalis nasum suum digito indice demulcens incertus adhuc qua via in regionem Phibsborough celerius perveniat: utrum curru electrico ter mutando potiusve autoraeda meritoria arcessenda an pedibus suis eundo per Smithfield, Constitutionis collem, stationem Broadstone. In Tribunalium Quattuor vestibulo Ricardulus Goulding rationes advocatorum Goulding, Collis, Ward secum portans istum aspexit mirans. Ultra pontem Richmond ad limen tabularii cognitoris Reuben J. Dodd, procuratoris pro Societate damnis praecavendis patriam Amante nuncupata, mulier aetate provecta iam intratura consilium suum mutavit et passibus regrediens praeter Regis fenestras vicario maiestatis regis arrisit credula. Ex emissario in muro crepidinis Wood sub mensa Thomae Devan rivus Poddle fidei signum in fluvium demittebat cloacalium fluidorum linguam. Supra cauponae Ormond velum transversorium, aureum iuxta aeneum, caput dominulae Kennedy iuxta caput dominulae Dulcis spectavit atque admiratum est. In crepidine Ormond dominus Simon Daedalus a viridario hiberno subgeraefae tabularii pedum motum gubernans suorum, media in via quietus constitit petasumque demisit. Vir regius salutem domini Daedali liberaliter reddidit. A versura Cahill reverendus Hugo C. Amor, M.A., adoravit nec visus est, regni procuratorum memor quorum manus benignae olim advocationes divites tenuerant. In ponte Grattan Lenehan atque McCoy, alter alteri valedicens, rhedas spectaverunt praetereuntes. Praetergrediens Rogeri Greene mensam atque officinam typographicam Dollard magnamque rubramque Gertia MacDowell pro patre aegroto litteras Catesby corticeas serie ordinatas secum portans e tali apparatu regis vicarium adesse cum coniuge intellexit nec tamen aspicere potuit qualia vestimenta egregia mulier gereret quia progrediente regis vicario sane necesse erat et vehiculum publicum electricum et rhedam magnam suppellectilis flavam Spring ante se constitisse. Ultra domum Lundy Foot ex umbrosa ianua vini conclavium Kavanagh, Ioannes Sapiens Nolan frigore inviso subrisit erga egregium imperatorem regium et rectorem Hiberniae universum. Gulielmus Humilis honoratissimus, comes Dudleiae, G.C.V.O., horologia Michaelis Anderson nullo tempore non crepitantia praeteriit simulacraque e cera confecta Henrici atque Iacobi genis vegetis eleganter vestita, benignissimi Henrici, Iacobi "tou kainou aoidou". Adversus Dominae portam Thomas Rochford atque Naso Flynn pompam adire equestrem spectaverunt. Thomas ille dominam Dudleiae se aspicere animadvertens pollices e thoracis rubri sacculis ocius amovit petasumque illi exuit. Lepida ornatrix, Maria Kendall egregia, inlitis genis limboque cycladis elato e tabula picta alteque constituta oblite arrisit Gulielmo Humili, comiti Dudleiae, tribuno militum H.G. Hesseltine necnon Geraldo Ward honorato optioni.De fenestra D.B.C. feste Hircus Mulligan, graviter Haines regium vehiculum comitesque supra hospitum umeros avidorum obtuebantur, quorum formae frequentes scaccarium, quod J.H.P. Parnell spectabat intente, obumbrabant . In via Fownes Dillula Daedalus aspectum suum a libello Francogallicae linguae elementario, quem Chardenal edidit, in altum contendens, umbrifera aspexit extenta rotarumque radios in aprico versantes. Iohannes Henricus Menton ianuam aedificiorum commercium ipse explens ostreis torpebat oculis vino permagnis horologium tenens gestabile aureum venaticum crassum non spectatum manu laeva crassa idem non sentiente.
Ubi Gulielmi illius regis equi crus anticum aera cavabat, domina Breen festinantem virum a praecursorum ungulis corripuit. Nuntium in aurem exclamavit. Quem intellegens tomos in pectus laevum amovit et rhedam salutavit alteram. Honoratus Geraldus Ward optio cui pergrata admiratio erat inlata, respondere contendebat. Ad versuram Ponsonby lagena defessa alba litteram H praestans constitit, post quem quattuor lagenae albae operto alte capite praestantes E.L.Y.'S constiterunt dum praecursores exsilientes rhedaeque praetereunt. Adversus musicae receptaculum Piggott dominus Dionysius Maginni, saltandi et ceterorum professor, feste vestitus graviter deambulabat, a regis vicario praeteritus nec animadversus. Secundum Praefecti murum alacriter ibat Ardens Bullitor calceamentis incedens coloratis fasciisque pedalibus, quas horologia caerulea ornabant, in numerum versus illius intercalaris "Mel meum Eboracanum mel".
Ardens Bullitor equorum frontaliis anticorum caeruleis gressibusque superbis caeruleum focale obiecit, petasum stramenis patulum discincte gestum, cilicii indice tincti synthesim. Cuius manus in sacculis iaccae assutis intectae consalutare quidem oblitae sunt, mulieribus autem tribus audacem obtulit oculorum admirationem floremque inter labra rubrum.
Dum rheda secundum viam Nassau vehuntur, vir illustrissimus intentionem coniugis suae capite submisso salutantis in musicae libellum vertit quae in Collegii viridario canebatur. Invisi aenei pueri montani comitatum sonitu rauco tympanique pulsu prosecuti sunt:
Etsi illa rem in officina agat
Nec lepide se vestiat
Baraabum.
Mihi tamen est quidam
Eboracanus gustus
Rosulae meae Eboracanae
Baraabum.
Ultra murum stadiorum cursores in planitie duorum viribus aequatis, M.C. Green, H. Thrift, T.M. Patey, C. Scaife, J.B. Jeffs, G.N.Morphy, F. Stevenson, C. Adderly, W. C. Huggard persequi coeperunt. Gradibus praetergrediens grandibus praeter hospitium Finn, Cashel Boyle O'Connor Fitzmaurice Tisdall Farrell caput domini E.M. Solomons in fenestra Curationis Austro-Hungaricae supra rhedas perspicillo feroci obtuebatur. Penitus in via Leinster ad Trinitatis collegii posticam vir regi fidelis nomine Hornblower pileum tetigit suum venaticum. Equis in quadro Merrion exsilientibus nitidis dominulus Patricius Aloisius Dignam, dum expectat, virum petaso alto consalutari vidit pileumque suum nigrum novum digitis adipis involucro suilis unctis sustulit. Collare eius etiam exsiluit. Regis vicarius forum ludorum oblectationumve Mirum inauguraturus ut opes valetudinario Mercer supplerentur ad viam Montis Inferiorem cum comitatu vehebatur. Adulescentulum caecum adversus tabernam Broadbent praeteriit. In via Montis Inferiore pedes quidam lacerna fulva panem comedens siccum celeriter impuneque trans comitatus semitam transiit. Ad Fossae navigabilis Regiae pontem e tabula elata dominus Eugenius Stratton labris ridens pinguibus advenientes in oppidum Pembroke omnes amice accipiebat. Ad versuram viae Haddington duae mulieres oculis sabulo captae seque umbellamque saccumque, in quo chamae volvebantur undecim, compescuerunt ut miratione Praefectum urbi eiusque coniugem catena sine aurea tuerentur. In viis Northumberland et Landsdowne vir egregius diligenter salutationes virorum rettulit, qui rari ambulabant, salutationem discipulorum parvorum duorum ad horti portam illius domus, quam regina nuper defuncta eo tempore, quo Hiberniae caput cum principe coniuge anno 1849 viseret, admirata esse dicitur, salutationemque bracarum Almidani Artifoni robustarum ianua modo clausa voratarum"


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae