Annus
2 0 0 4

Facetiae

Facetiae.


Quondam homo ebrius in uia cecidit atque grauiter ictu uulneratus est. Cum deinde domum delatum esset, mulier, ubi primum medicum uidit, eum interrogauit num maritus in discrimine uitae esset. Medicus, homo in arte sua excellens, postquam accurate hominem inspexit, uxori respondit:
- "Plane mortuus est. Mox poteris corpus eius in rogum imponere".
Cum haec uerba audiuisset maritus, qui nondum mortuus erat, uoce supplici dixit:
- "Nolite me cremare uiuum! Exspectate dum moriar!"
- "Tace" inquit uxor "num te scire plus quam medicus existimas?!"

Proposuit Quirinus Barcinonensis


Secreta felicitatis viri haec sunt:

1. Magni momenti est feminam invenire quae bene coquere sciat, domum quotidie purget, et lucrose laboret.

2. Magni momenti est feminam invenire quae te in difficilibus rebus fulciat et nunquam mendacia fingat.

3. Magni momenti est feminam invenire quae in rebus veneriis perita sit.

4. Magni momenti est feminam invenire quae te semper delectet et ad risum moveat.

5. MAXIMI MOMENTI EST ne illae quattuor congrediantur!

Proposuit Franciscus Loaiza.


Senex e regione americana c.n. Florida emit luxuriosum autocinetum "Mercedes" et incipit magna cum celeritate ducere. Dum sic ducit se putat virum beatissimum esse et fruitur vento qui calvam circumsufflat suam. Quia hoc eum delectat auget ille velocitatem usque ad 150 chiliometra per horam. Subito vidit in speculo autocinetum vigilis viarii eum sequentem.

"Edepol" putat senex noster, "machinam meam procul dubio melior est quam machina vigilis, ideoque facile eum aufugiam", et incipit velocitatem usque ad 200 chiliometra per horam augere. Tunc recogitat senex noster "Deus meus, senex sum!! Non, revera, decet vir aetate provectus sicut quidam mente captus agere!" et sistit.

Vigil viarius sistit post eum et accedit ad senem nostrum. "Mi domine" dicit vigil cum horologium aspicit, "vigiliam meam in triginta minuta finem habet et hodie die veneris est. Si mihi excusationem dare potest, quae, non tantum idonea, sed etiam a me numquam audita est, quam ob rem sicut furiosus autocinetum duxisti tibi delictum ignoscam."

Senex aspicit vigilem et dicit: "Multos annos abhinc uxor mea cum viario quodam vigile fugit et dereliquit me. Te perterritus nunc putavi velle mihi eam redire!!"

"Mehercle" respondit vigil, "vade et fac ut valeas!!"

Proposuit Franciscus Loaiza.


Duo tirones qui in universitate studiorum philosophiam student vident certo die nuntium de nova lectione:

"Lectio celerrima de modo logice assumendo"
Die Saturni a prima hora usque ad sextam in aula 564

Neuter scit quid hoc significet ideoque decidunt ad magistrum ire et eum explicationem de lectione rogare. Dum primus tiro ante portam stat intrat alter in cubiculum magistri et incipit sic:

Tiro: Ignosce mihi magister sed quid discamus si lectionem de modo logice assumendo audiamus?
Magister: In lectione de modo logice assumendo disces artem qua a veteris cognitionibus novas logice deducere potes. Fortasse melius est si tibi exemplum dabo. Habesne autocinetum?
Tiro: Ita habeo.
Magister: Ideoque logice assumere possum te autocinetum ducere scire.
Tiro: Ita, scio autocinetum ducere.
Magister: Bene. Ex hoc nunc assumere possum te quoque die Saturni et die Dominica autocinetum tuum ducere.
Tiro: Revera, ita est. Et die Saturni et die Dominica meum autocinentum duco ad amicas meas visitandas.
Magister: Ex hoc nunc logice assumo te amasiam habere.
Tiro: Mehercle. Ita est.
Magister: Ideoque nunc logice assumere possum te feminas in rebus sexualis praeferre.
Tiro: Certissime! Tantum puellas amo; et nunc bene intellego quid lectio tua doceat. Gratias tibi ago, magister!

Cum tiro noster ad amicum revertit rogat hic explicationem de lectione. Cui respondet sic:

Tiro 1: Lectio de cognitionibus veteris et novis tractat et de arte logica et de aliis, sed tuam fortasse quaestionem cum altera quaestione melius respondere possim. Dic mihi, habesne autocinetum?
Tiro 2: Minime. Nullum autocinetum habeo.
Tiro 1: En, procul dubio cinaedus es!!

Proposuit Franciscus Loaiza.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae