Annus
2 0 0 4

Duce aegroto Palaestina libertati propior NUNTII HEBDOMADIS (24 - 30.10.2004.):

DUX PALAESTINENSIUM AEGROTUS
Leucaemia verisimiliter laborat dux clarus Palaestinensium Iaser Arafat, qui ultimo die Veneris, postquam per quoddam tempus animo relictus erat, aeronavi praesidis Francogalliae Lutetiam transvectus est, ubi mederetur. A tempore incursionis permagni Israheliensium in nonnullas urbes Autonomiae Palaestinensis anno 2001 factae Arafat domi sua in urbe Ramallah adhuc semper mansit, timens ne peregrinans reditu ab Israhelianis privatus est. Nunc tamen regimen Israheliense dicit se non prohibiturum Arafat redire multi tamen dubitant eum, condicione valetudinis tam cito peiorem reddenti, umquam nosocomium Lutetiense relinquere posse. Nuntius de morbo Arafat eodem fere die publice (sine tamen nomine leucaemiae officialiter confirmato) divulgatus est quam parlamentum Israheliense licentiam regimini Ariel Sharon dedit ut suos qui in zona Gazae a Palaestinensibus administrata habitant in Israheliam ipsam vi, si adhiberi deberet, reduceret. Agitur hic de octo milia zionistarum qui spaciem 360 chiliometrorum quadratorum inhabitant. Praeter illos etiam Iudaei qui in quattuor maximis "vicis temporalibus" Ripae Occidentalis (Iordanis) positis habitant domos suas proximo anno relinquere debebunt hi 840 chiliometra quadrata soli civitati futurae Palaestinensium relinquent, quamvis 146 alii vici minores Iudaeorum in Ripa Occidentali structi sunt servandi (multi eorum re vera in Israheliam incorporabuntur, nam muro nuper structo, qui multibus locis largiter in Transiordaniam init, a Palaestina excludentur). Nihilominus, consilium recens a Kneset captum maxima in ultimis annis, nisi quidem decennis, victoria Palaestinensium at ipsius Arafat esse videtur, nam patefacit viam ad Palaestinam sui iuris terram pronuntiandam.


ULTIMAE HORAE DEMOCRATIAE IN UCRAINA?
Ultimis diebus ante comitia praesidialia pridie Kalendas Novembres in Ucraina habenda praesides Russiae Vladimirus Putin necnon Belorussiae (Rutheniae Albae) Alexander Lukasenka urbem principem Ucrainensium Kieviam visitaverunt ut candidatum regiminis atque ducem factionis quae artioribus iunctionibus cum Moscovia favet Victorem Ianukovyts in suffragia plurium electorum captanda adiuvarent. Omnes tres multum de amicitia inter gentium Slavorum Orientalium crescenda similibusque locuti sunt. Interim candidato partis adversae, qui in cooperatione cum Occidente spem melioris vitae Ucrainensium ponit, Victori scilicet Iustsenko, iam omnibus fere in mediis publicis apparere non licet, nec bene cuidam de eo loqui. Solae stationi televisificae quae locum suum etiam Iustsenko praebet nomine Era nuncupatae magistratus minantur licentiam programmata emittere detrahendo. Alia e statione televisifica privata nomine 1+1 - quae ob similes minationes consilium cepit candidato regiminis favere, septem diurnarii reclamantes una egressi sunt, munere scilicet deposito. Plerique putant fraudes in suffragia computanda certissime fore et, si nihilominus Iustsenko victorem exibit, regimen statum belli aut aliquid simile pronuntiaturum, effectusque comitiorum aboliturum. Regimen Civitatum Unitarum Americae (USA) iam minatum est tali eventu rerum sanctiones diplomaticas atque oeconomicas contra Kieviam impositurum, sicut haec sanctiones quae contra Belorussiam proclamatae sunt postquam Lukasenka plebiscitu recenti fraudulento munus praesidis terrae sibi in sempiternum tenere tutatus erat.


ELECTIONES VARIIS IN TERRIS HABITAE
Factio democratarum liberalium (LDK) Campi Merulani (Kosova/Kosovo), ducis illius charismatici Albanorum sub dicione dictatoris Serbiae Slobodan Milosevic ante annum 2000 manentium Ibrahim Rugova, victorem discessit e comitiis parlamentariis modo ibi habitis. Dolenter tamen nemo fere Serbarum in electione tutela Nationum Unitarum peracta suffragium suum dedit, quod modo plus impedit quin status finalis provinciae cito definiatur nam in hoc consilio capiendo flagitant Nationes Unitae ut ambae nationes participes sint.

Maximam partem suffragiorum Lithuanorum collegit Factio Laboris, quam anno proximo praeterito condidit negotiator perdives Russus Victor Uspaskich, qui blandimentis variis dimidiam partem populi sibi suisque allicere conatus est ut soli regnare possent. Quod ei tamen non contigit et nunc, licet victor electionis sit, in parte adversa verisimiliter manebit, nam omnes fere aliae factiones foedus ut dicitur iridis (multicolore) parare conantur, ne Uspaskich imperio potiatur.

Praeses Ben Ali qui per septemdecim iam annos Tunesiam regit 94,48% suffragiorum cepit et denuo munere praesidis per quinque proximos annos fungetur. Ben Ali, qui anno 1987 rerum publicarum commutatione imperium a rege Burgiba arripuit, videtur tamen minus minusque a suis amari: praeteritis enim comitiis usque ad 99,44% electorum sibi allicere potuit.


E VITA PARLAMENTARIORUM
Legati parlamenti Formosae (Taiwan) ultimo die Martis vehementer inter se luctabantur, catillos cum esca prandii alter in alterum in aula iacentes. Tantopere commoti sunt disputatone de miliardis dollariorum ad arma apud Americanos emenda destinatis. Quod non primum in hac insula evenit: decennis enim nona et ultima praeteriti saeculi, factione adversa primum atque partim tantum a regimine nationalistarum Sinensium (factionis Guomindang) in parlamentum admissa, luctabantur ambae partes saepe et acriter vasculis cinerariis et testis florum utentes. Abhinc non licet in aedibus parlamenti Formosiensis fumare, desunt etiam ibi plus flores, legati tamen, ut patet, catillos e caupona aulae proxima attulerunt.

Per 30 minutas deerat parlamento Slovacorum lux et vis electrica. Maxime difficile erat parlamentariis tunc de aliqua re disputantibus ex aula exire, nam ne una quidem fenestra aedibus adest. Auxilio advenerunt legati fumatores, luce ignitabulorum sibi aliisque viam monstrantes. Nonnulli credunt hac re administrum rerum oeconomicarum Slovaciae Paulum Rusko premere conari legatos ad legem accipiendam qua electrificinae in manu regiminis adhuc manetes (inter has duae nucleares) societati Italianae Enel venum dare possent, cui rei factiones nonnullae tam dextrae quam sinistrae partis obstant.


BREVES: BREVES:

Osama bin LadenOsama bin Laden, dux ordinis tromocratarum nomine Al Qaeda noto, minatus est in emissione televisifica stationis "Al Dzazira" Americanos ictibus sicut illi die 11 Septembris anni 2001 peracti, qui ictus tempore comitiorum praesidialium in Civitatibus Unitis Americae (USA) habendorum, die scilicet proximo Martis perfici possent. Primum quoque confessus publice est se reum ictorum illorum Septembrium esse conceptum talia perficere in mentem ei venisse cum in televisione spectaret aeronaves Israhelienses aedes turriformas urbis Beryti (Beiruth) anno 1982 petentes.

Rocus Buttiglione

Die antea constituto, 26 scilicet Octobris, contra opinionem non proposuit ad approbandum parlamento Europaeo regimen suum moderator novus Consilii Europaei Iosephus Barroso. Id fecit sciens legatos verisimiliter regimen tale reicturos, praesertim Roci Buttiglione de causa, cui res internas Europae in hoc consilio essent curandae, quique tamen ob sententia sua, qua respueret leges homosexualium, abortum divortiumque, publice pronuntiata a factionibus partis sinistrae valde castigatus est. Regimen novum Barroso, non multo ut ipse dicit mutatum, mense Novembri exeunte aut potius Decembri ineunte proponetur. Adhuc tamen Buttiglione dicit se sua sponte e munere non discessurum, quam rem ab eo benigne impetrare conatus modo est moderator consilii discedens Romanus Prodi.

Tirones qui in copiis regiminis Iraquiensis aut sicut vigiles publici stipendia merere velint, belatores clandestini islamistarum maxima cum furia nunc petunt, eos, cum Americanis scilicet collaborantes, reos proditionis terrae habentes. Praeterito die Solis 49 tirones cum domum ut festae Ramadan adessent laophorico veherentur, a bellatoribus gregis ducis al Zarkavi, istius cui capita obsidum caedere tam placet, apprehensi et statim necati sunt. Alius grex islamistarum, Copiae Ansar al-Sunna, die Iovis eodem modo 11 tirones necaverunt. Bellatores vestitu vigilium publicorum induti sunt, qua re facilius gubernatores autoraedarum coegerunt ut sisterent.

Reclamatores musulmani a vigilibus publicis prehensi

78 reclamatores musulmani Thailandiae meridionalis, ubi quasi bellum civile inter musulmanos et buddhistas agatur, a vigilibus publicis prehensi, in autoraedis longis quibus nimis magna in copia hominum devectarentur suffocati sunt. Quaternae tantum centesimae (4%) omnium in Thailandia habitantium musulmani sunt, quinque tamen in regionibus ad meridiem spectantibus, quae Malaisiae terrae islamicae finitimi sunt, maiorem partem agunt.

Cum talia sicut Dubrovka aut Bieslan (ictus scilicet bellatorum Tsetsenensium in homines privatos puerosve) fiant, regimini facultas data esse debet consanguineos tromocratarum obsides tenere dixit in Duma sive parlamento Moscoviensi procurator summus Russiae Vladimirus Ustinov. Moderator Dumae, Boris Grizlov, suasit ut propositum Ustinov a parlamentariis disputaretur. Diurnarii actorum internetalim newsru.com inscriptorum putant milites Russorum iam in Tsetsenia consanguineos bellatorum obsides tenere, quo effectum verbi gratia est ut ante nonnullos menses "sua sponte" se in potestatem Russorum dedit unus ducum Tsetsenensium Magomed Khambiev.

Iam plures merces Europa vetus, quindecim scilicet terrae Unionis Europaeae (UE) pristinae, in terris Europae novae (decem terrae hoc anno UE adiunctae) necnon in civitatibus pristinae Unionis Sovieticae quam apud USA, Canadam et Mexicum emit. Primis enim septem mensibus huius anni 202 miliardis dollariorum (USD) terrae UE-15 pro mercibus Americanorum Septentrionalium solverunt, pro mercimonis tamen terrarum Occidentalium 222 miliarda. Maximus exportator inter has Russia est, quae hoc tempore venum dedit terris veteris Europae merces pro 48,6 miliarda USD, quorum omnia fere pro petroleo gasioque naturali solutum esse.

Vinum nigrum cottidie bibere salubritati corporis optime prodest

Vinum nigrum cottidie bibere salubritati corporis optime prodest, nam sanguinem de "malo" cholesterolio purgat, efficit autem ut plus "boni" cholesterolii, nomine HDL inter studiosos noti, acervetur, quo facto corpus multo melius longiusque contra morbum Alzheimer necnon alios aetati senium proprios luctari potest putat medicus diaeteticus Polona Magdalena Bialkowska. Melius quoque ossa se habeant eorum qui vinum bibunt. Suadet tamen Bialkowska modice, quamvis regulariter, cum mero agere.

Rixa finita est sessio parlamenti Turkmeniae, cuius omnes centum legati a praeside Saparmurad Niazov electi sunt. Ille enim denuo se munere fessum declaravit voluitque inter annos 2008 et 2010 novas electiones praesidiales instruere. In qua re tamen a legatorum communi voce prohibitus est. Potestas tua ab Allah data est, ne loquamur ergo de comitiis, quae ceterum contra legem sint appelavit ad praesidem Murad Berdysopiev, moderator societatis agricolarum Turkmeniae.

hikikomori

Inter quinque et decem centena milia hikikomorium seu hominum de vita sociali discessorum Iaponiae adsunt. Hi plerumque viri iuvenes sunt qui aemulationi muneris honorumque, quae aemulatio vere iam in schola primaria incipitur, longius adesse nequeunt, et in seclusione ab omnibus vitam degere malunt, saepissime a proximis pecunia adiuti. Plures quoque et plures in annos Iaponi suicidio moriuntur, saepe in interrete sibi "amicum in morte" quaerentes, quocum una finem sui afferant.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae