Annus
2 0 0 4

Saturni die tertio mensis Julii incepit nonagesima prima Circuitio birotalis Francogallica

INCEPIT NONAGESIMA PRIMA
CIRCUITIO BIROTALIS FRANCOGALLICA

Saturni die tertio mensis Julii incepit nonagesima prima Circuitio birotalis Francogallica. Distantia totius circuitus ex urbe Leodio (Liège) usque Lutetiam Parisiorum (Paris) est 3.390 chiliometrorum. Hujus anni certamen birotale finietur die Solis (sive Dominico) 27 mensis Julii.
188 competitores, ex 27 Civitatibus, nomen dederunt ad certamen participandum.
Excursus initialis locum habuit Leodii (Liège), in Belgio.
Quo quidem excursu aditiali, qui incepit ad horam decimam quintam (CET), sex chiliometra et centum metra singillatim birotariis percurrenda erant adversus horologium. Victor evasit birotarius Helvetus Fabianus Cancellara qui distantiam illam emensus est sex minutis atque quinquaginta secundis. Secundum locum obtinuit Lanceus Armstrong, qui metam transivit tempore duabus secundis ampliore quam victoris.
Decursu certaminis hujus anni, judices maximo studio curabunt ne ullus birotarius medicamina interdicta ad vires suas illegitime extra modum augendas confirmandasque impune accipiat. Birotarii competitores qui idonei habentur ad maculam auream sive flavam induendam post ultimum excursum Lutetiæ Parisiorum perfectum, inter alios, sunt Lanceus Armstrong, Americanus Septentrionalis, atque Johannes Ulrich, Germanus. Egregius birotarius Lanceus Armstrong per quinque continuos annos (1999um, 2000um, 2001um, 2002um, 2003um) palmam obtinuit, atque æquiperavit se optimo birotario Hispano Michaeli Indurain, qui triumphavit annis 1991, 1992, 1993, 1994, atque 1995. Tres alii birotarii olim quinquies, etsi non plane omnibus annis continuis, palmam obtinuerunt: Jacobus Anquetil, Francogallus (1957, 1961, 1962, 1963 atque 1964); Eduardulus Merckx, Belga (1969, 1970, 1971, 1972 atque 1974); et Bernardus Hinnault, Francogallus (1978, 1979, 1981, 1982 atque 1985). At unus atque solus Lanceus Armstrong exstat qui sextum continuum triumphum appetere valeat.

Scripsit Jarcius Gaditanus.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae